TheoFonsAux sources de la foi

Discours sur les Psaumes

ENPS · Augustin · 418 · IT · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Novissimus dies terribiliter venturus auditur eis qui securi esse bene vivendo nolunt, et male vivere diu volunt. Utiliter autem Deus latere voluit illum diem, ut semper sit paratum cor ad exspectandum quod esse venturum scit, et quando venturum sit nescit: Quia vero Dominus noster Jesus Christus magister nobis missus est, etiam Filium hominis dixit nescire illum diem 1Marc. XIII, 32, quia in magisterio ejus non erat ut per eum sciretur a nobis. Neque enim aliquid scit Pater quod Filius nescit: cum ipsa scientia Patris illa sit, quae sapientia ejus est: est autem sapientia ejus Filius ejus, Verbum ejus. Sed quia nobis scire non proderat, quod quidem ille noverat, qui nos docere venerat, non tamen hoc quod nobis nosse non proderat; non solum sicut magister aliquid docuit, sed sicut magister aliquid non docuit. Tanquam enim magister sciebat et docere quod proderat, et non docere quod oberat. Sic autem quodam genere locutionis nescire Filius dicitur quod non docet: id est, nescire dicitur quod nescire nos facit, quomodo quotidie loquimur, modo quodam locutionis, ut dixi. Laetum enim diem dicimus, quia laetos nos facit; et tristem diem, quia tristes nos facit; et frigus pigrum, quia pigros nos facit. Quomodo contra dicitur a Domino: Nunc cognovi. Dictum est Abrahae: Nunc cognovi quod timeas tu Deum 2Gen. XXII, 12 . Hoc Deus noverat et ante illam probationem. Nam illa probatio ideo facta est, ut nos nossemus quod Deus jam noverat, et propter nos docendos conscriberetur, quod ante documentum ille noverat: et fortasse et ipse Abraham nondum noverat quas vires haberet fides ejus: unusquisque enim se tentatione tanquam interrogatus agnoscit: sicut Petrus quas vires haberet fides ejus utique nesciebat, quando dixit Domino: Tecum sum usque ad mortem. Dominus autem qui noverat eum, praedixit ubi deficeret, praenuntians illi infirmitatem ejus, tanquam tacta vena cordis ejus 3Luc. XXII, 33, 34. Proinde Petrus, qui ante tentationem praesumpsit de se, in tentatione didicit se. Sic ergo non absurde sentimus et patrem nostrum Abraham cognovisse vires fidei suae, ubi jussus immolare unicum filium suum, non dubitavit nec trepidavit ei offerre qui dederat; quia quemadmodum nescivit unde daturus erat nondum natum, sic credidit posse reparare immolatum. Dixit ergo Deus, Nunc cognovi: quod intelligimus. Nunc cognoscere te feci: secundum locutiones quas commendavimus, Pigrum frigus, quod pigros faciat; et laetum diem, quod laetos faciat: sic cognoscens, quod cognoscentes faciat. Inde est illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 4Deut. XIII, 3 . Dabis enim profecto Domino Deo nostro. Deo summo, Deo vero magnam ignorantiam, quod utique sacrilegum esse intelliges, si sic acceperis, Tentat vos Dominus ut sciat, tanquam ipse de nostra tentatione concipiat scientiam, in quo erat ante ignorantia. Sed quid est, Tentat vos, ut sciat? Tentat vos, ut scire vos faciat. Accipite ergo a contrario regulam intelligentiae; et quemadmodum cum Deum auditis dicere, Cognovi, intelligitis, Cognoscere vos feci: sic et cum auditis de Filio hominis, id est de Christo dici quod illum diem nesciat, intelligite dici quod nescire faciat. Quid est autem, nescire faciat? Occultet, ut nesciatur quod nobis prodi non prodest. Hoc est quod dixi, magistrum bonum nosse quid prodat, nosse quid legat: sicut quaedam eum legimus distulisse. Unde intelligimus non omnia promenda esse, quae capere non possunt hi quibus promuntur. Dicit enim alibi: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 5Joan. XVI, 12 . Dicit et Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: neque enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis 6I Cor. III, 1, 2 . Quo proficit iste sermo? Ut quoniam diem novissimum scimus venturum, utiliter autem scimus venturum et utiliter ignoramus quando venturus sit, paratum cor habeamus bene vivendo; et non solum non timeamus venturum illum diem, sed et amemus. Dies quippe ille sicut infidelibus laborem auget, sic fidelibus finit. Quid autem horum duorum esse velis, antequam veniat, nunc est in potestate; cum venerit, non erit. Elige ergo cum tempus est: quia Deus quod misericorditer occultat, misericorditer differt.

2

Jam vero quia in quocumque genere vitae, quod habet aliquam professionem, non omnes inveniuntur probi, non omnes reprobi, ex hoc apparet, quia de quibusdam hominum generibus, quae per similitudines in Evangelio modo proposita audivimus, sic concluditur: Unus assumetur, et unus relinquetur 7Matth. XXIV, 40 . Assumetur bonus, reliquetur malus. Videntur duo in agro; eadem professio est, sed non idem cor. Professionem vident homines, cor novit Deus. Quodlibet ergo ager significet. Unus assumetur, et unus relinquetur. Non quasi dimidia pars assumetur, et dimidia relinquetur: sed genera hominum duo dicit. Et si aliud eorum sit in paucis, aliud in multis, Unus assumetur, et unus relinquetur: hoc est, unum genus assumetur, et alterum relinquetur. Sic in lecto, sic in molendino. Exspectatis fortasse quid ista sint: videtis tecta esse, et similitudinibus quidusdam involuta. Potest mihi aliud videri, alteri aliud: sed neque ego eo quod dixero praescribo alteri ad meliorem intellectum, nec ille mihi ad utrumque accipiendum, si utrumque cum fide concordat. Videntur enim mihi in agro laborare qui praesunt Ecclesiis; sicut Apostolus dicit: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Nam et architectum se dicit, cum dicit: Ut sapiens architectus fundamentum posui: et agricolam, cum dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit 8I Cor. VI, 9, 10 . In molendino ergo duas dixit 9Matth. XXIV, 41, non duos; credo, quod haec figura ad plebes pertineat: quia praepositi regunt, plebes reguntur. Et molendinum puto dictum mundum istum; quia rota quadam temporum volvitur, et amatores suos conterit. Sunt ergo qui de actionibus mundi non recedunt: sed tamen et ibi alii bene operantur; alii male; alii sibi amicos faciunt de mammona iniquitatis, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna 10Luc. XXI, 9, quibus dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare alii ista negligunt, quibus dicitur ibi: Esurivi, et non dedistis mihi manducare 11Matth. XXV, 35, 42 . Proinde, quia de his qui versantur in negotiis et operibus hujus mundi, alii diligunt benefacere indigentibus, alii negligunt: tanquam de duabus in molendino una assumetur, et una relinquetur. Lectum autem positum arbitror pro quiete: quia sunt qui neque actiones mundi pati volunt, sicut sunt conjugati homines habentes domos, familias, filios; neque aliquid in Ecclesia agunt, sicut praepositi velut in agricultura laborantes; sed velut ad haec infirmi, secedunt ad otium, et quieti esse diligunt; veluti memores infirmitatis suae, non se committentes magnis actionibus, et quodammodo in strato infirmitatis rogantes Deum. Et ipsa professio habet bonos, habet fictos: proinde etiam ex his unus assumetur, et unus relinquetur. Ad quamcumque professionem te converteris, para te pati fictos: alioquin si te non paraveris, invenies quod non sperabas, et deficies aut perturbaberis. Ad omnia ergo te paratum facit qui tibi loquitur, cum tempus est et illi loquendi, nondum judicandi, et tibi audiendi, nondum frustra poenitendi. Est enim modo poenitentia non frustra: erit tunc frustra. Non enim tunc non poenitebit homines male vixisse: sed nullo modo illis justitia Dei revocat quod sua injustitia perdiderunt. Justum enim est apud Deum, ut modo impertiat misericordiam, tunc exerceat judicium. Ideo nunc non tacetur. An tacetur? Arguat quisque, murmuret, si non per totum orbem haec Scriptura recitatur atque cantatur; si cessat etiam venalis ferri per publicum.

3

[vers. 1, 2.] Sed revera hoc te perturbat hominem christianum, quia vides male viventes felices, rerum istarum copia circumfluere, sanos esse, superbis dignitatibus eminere, incolumem habere domum, gaudia suorum, obsequia clientium, excellentissimas potentias, nihil triste interpellare vitam ipsorum: mores nequissimos vides, facultates copiosissimas perspicis; et dicit cor tuum nullum esse divinum judicium, omnia casibus ferri et fortuitis motibus ventilari. Nam si Deus, inquis, res humanas respiceret, floreret illius iniquitas, et mea innocentia laboraret? Omnis morbus animi habet in Scripturis medicamentum suum: qui ergo sic aegrotat, ut ista dicat in corde suo, bibat potionem psalmi hujus. Quid est? Iterum inspiciamus quid dicebas? Quid dicebam, inquis, nisi quod vides? Mali florent, boni laborant: quomodo ista videt Deus? Accipe, bibe: ipse tibi hanc, de quo ista murmuras, temperavit potionem: tantum ne recuses saluberrimum poculum; accommoda per aurem os cordis, et bibe quod audis: Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent. Quod tibi longum videtur, cito est Deo: subjunge te Deo, et tibi cito erit. Quod ait foenum, hoc intelligimus olera prati. Vilia quaedam sunt, et superficiem terrae tenentia, altam radicem non habent. Proinde per hiemem virent: at ubi sol aestatis fervescere coeperit, arescent. Modo ergo tempus est hiemis, gloria tua nondum apparet: sed si alta radix est charitatis tuae, sicut multarum arborum per hiemem, transit frigus, veniet aestas, id est judicii dies: tunc arescet viror foeni, tunc apparebit arborum gloria. Mortui enim estis, ait Apostolus: quomodo videntur arbores per hiemem, quasi aridae, quasi mortuae. Ergo quae spes, si mortui sumus? Intus est radix: ubi radix nostra, ibi et vita nostra; ibi enim charitas nostra. Et vita vestra, inquit, abscondita est cum Christo in Deo. Quando arescit qui sic habet radicem? Quando autem erit ver nostrum? quando aestas nostra? quando nos circumvestit dignitas foliorum, et ubertas fructuum locupletat? quando hoc erit? Audi quod sequitur: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 12Coloss. III, 3, 4 . Quid ergo modo? Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent.

4

[vers. 3, 4.] Quid ergo tu? Spera in Dominum. Illi enim sperant non in Dominum: spes illorum mortalis, spes illorum caduca, fragilis, volatica, transitoria, inanis erit. Spera in Dominum. Ecce spero, quid ago? Et fac bonitatem. Noli malitiam, quam respicis in illis male florentibus: fac bonitatem, et inhabita terram. Ne forte bonitatem extra inhabitationem terrae facias. Terra enim Domini, Ecclesia ejus est: ipsam rigat, ipsam colit ille agricola Pater 13Joan. XV, 1. Multi enim quasi exercent bona opera, sed quia non inhabitant terram, non pertinent ad agricolam. Ergo fac bonitatem, non extra terram, sed inhabita terram. Et quid habebo? Et pasceris in divitiis ejus. Quae sunt divitiae ejus terrae? Divitiae ejus Dominus ejus, divitiae ejus Deus ejus. Ipse est ille cui dicitur; Pars mea, Domine 14Psal. LXXII, 26 . Ipse est ille de quo dicitur: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei 15Psal. XV, 5 . Recenti sermone commendavimus Charitati Vestrae, et Deum esse possessionem nostram, et nos esse possessionem Dei. Audi quia divitiae terrae hujus ipse est: vide quid sequitur, Delectare in Domino. Tanquam quaesieris, et dixeris, Ostende mihi divitias terrae illius, in qua me jubes habitare; Delectare, inquit, in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5

Signanter accipe petitiones cordis tui. Discerne petitiones cordis tui a petitionibus carnis, discerne quantum potes. Nec frustra dictum est in quodam psalmo: Deus cordis mei. Ibi enim sequitur et dicit: Et pars mea Deus meus in saecula 16Psal. LXXII, 26 . Verbi gratia, caecus est corpore, rogat ut illuminetur. Ista roget, quia et ista Deus facit, et ista Deus praestat: sed rogant haec etiam mali. Petitio haec carnis. Infirmatur, rogat se salvum fieri: salvus fit moriturus. Et ista petitio carnis est: et si qua sunt talia. Petitio cordis quae est? Sicut petitio carnis est, velle sibi reparari oculos, utique ad videndam istam lucem, quae talibus oculis videri potest: ita petitio cordis ad aliam lucem pertinet. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 17Matth. V, 8. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

6

[vers. 5, 6.] Ecce desidero, rogo, volo: egone implebo? Non. Quis ergo? Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Indica illi quid patiaris, indica illi quid velis. Quid enim pateris? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 18Gal. V, 17 . Quid ergo vis? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et quia ipse faciet, cum revelaveris ad eum viam tuam, vide quid sequitur: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 19Rom. VII, 24, 25 . Quid ergo facturus est, quia dictum est: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet: quid faciet? Et educet sicut lumen justitiam tuam. Modo enim abscondita est justitia tua: in fide res est, nondum in specie. Aliquid credis ut facias, nondum vides quod credis. Cum autem coeperis videre quod credidisti, educetur in lumine justitia tua: quia justitia tua erat fides tua 20Habac. II, 4 Justus enim ex fide vivit 21Rom I, 17.

7

Et educet velut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem: hoc est clarum lumen. Parum erat dicere, ut lumen. Lumen enim jam dicimus et cum albescit, lumen dicimus et cum sol oritur: sed nunquam est clarior lux quam medio die. Non solum ergo educet sicut lumen justitiam tuam, sed erit judicium tuum tanquam meridies. Modo enim judicas sequi Christum, hoc proposuisti, hoc elegisti, hoc est judicium tuum: nemo tibi ostendit quod promisit: promissorem adhuc tenes, exhibitorem autem exspectas: in judicio ergo fidei tuae elegisti sequi quod non vides. In abscondito est judicium tuum, adhuc reprehenditur et irridetur ab infidelibus: Quid credidisti? Quid tibi Christus promisit? Quia immortalis eris, et dabit tibi vitam aeternam? ubi est hoc? quando dabit? quando fieri potest? Judicas tamen tu magis sequi Christum promittentem quod non vides, quam impium reprehendentem credidisse te quod nondum vides. Et hoc est judicium tuum: et quale sit judicium tuum, adhuc non apparet: in isto saeculo quasi nox est. Quando ergo educet judicium tuum velut meridiem? Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 22Coloss. III, 4. Cum venerit judicii dies, et venerit Christus, et congregaverit omnes gentes judicandas, quid erit tunc? Impius ubi abscondet perfidiam suam, cum videro fidem meam? Ergo modo quid? Angustiae, tribulationes et tentationes. Et beatus qui perdurat: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 23Matth. XXIV, 13. Nec cedat insultatoribus, ne eligat hic florere ut ex arbore foenum fiat.

8

[vers. 7-9.] Quid igitur debeo? Quid debeas audi: Subditus esto Domino, et obsecra eam. Hoc sit vita tua, obedire praeceptis ejus. Hoc est enim subditum illi esse, et obsecrare, donec det quod promisit. Perseveret bonum opus, perseveret et oratio. Oportet enim semper orare, et non deficere 24Luc. XVIII, 1. In quo appares subditus? Faciendo quod praecepit. Sed mercedem nondum accipis, forte quia capere nondum potes. Jam enim ille potest dare, sed tu non potes accipere. Exercere operibus, labora in vinea: finito die pete mercedem: fidelis est qui te adduxit ad vineam 25Matth. XX, 8. Subditus esto Domino, et obsecra eum.

9

Ecce facio; subditus sum Domino, et obsecro cum. Sed quid tibi videtur? Vicinus ille nequam, male agens et florens est; furta ejus, adulteria ejus, rapinas ejus ego novi; in omnibus elatus, superbus, per iniquitatem exaltatus non me dignatur agnoscere: in his quomodo durabo? Morbus ille est, bibe contra: Ne subaemuleris eum qui prosperatur in via sua. Prosperatur, sed in via sua: laboras, sed in via Dei. Illi prosperitas in via est, in perventione infelicitas: tibi labor in via, in perventione felicitas; quoniam iter impiorum peribit. Novit Dominus iras justorum, et iter impiorum peribit 26Psal. I, 6. Has vias ambulas quas novit Dominus; et si laboras in eis, non te fallunt. Via vero impiorum felicitas transitoria: finita via, peracta est felicitas. Quare? Quia via illa lata est, finis ejus in profundum inferni perducit. Via vero tua angusta est, et pauci ingrediuntur per eam 27Matth. VII, 13, 14: sed ad quam latitudinem perveniant debes cogitare. Ne subaemuleris eum qui prosperatur in via sua. In homine faciente iniquitatem, desine ab ira, et derelinque furorem . Quid stomacharis? Quid per iracundiam et indignationem istam aut blasphemas, aut prope blasphemas? In homine faciente iniquitatem, desine ab ira, et derelinque furorem. Nescis quo te provocet ira ista? Dicturus es Deo quia iniquus est, illuc pergit. Ecce ille quare felix est, et ille infelix est? Vide quid pariat: offoca malam conceptionem. Desine ab ira, et derelinque indignationem, ut jam resipiscens dicas: Turbatus est prae ira oculus meus 28Psal. VI, 8 . Quis oculus, nisi fidei? Interrogo oculum fidei tuae: Credidisti in Christum; quare credidisti? Quid tibi promisit? Si felicitatem saeculi hujus tibi promisit Christus, murmura adversus Christum, murmura adversus illum, quando vides infidelem felicem. Quid tibi promisit felicitatis? Quid nisi in resurrectione mortuorum? Quid autem in hac vita? Quod ipse: quod ipse, inquam. An dedignaris, serve discipule, quod Dominus, quod magister? Nonne a ipso audis: Non est servus major domino suo, et non est discipulus super magistrum 29Joan. XIII, 16 ? Ille pro te dolores, flagella, opprobria, crucem, mortem passus est. Et quid horum justo debebatur? quid non tibi peccatori debebatur? Ergo tene directum oculum tuum, ne turbetur prae ira: Desine ab ira, et derelinque indignationem. Ne subaemuleris ut maligne facias: quasi imitando eum qui maligne faciendo floret ad tempus. Ne subaemuleris, ut maligne facias. Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sed felicitatem eorum video. Crede illi qui dicit: Exterminabuntur: quia melius ille videt quam tu, cujus oculum turbare ira non potest. Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sustinentes autem Dominum. Non enim aliquem fallacem, sed utique ipsam veritatem: non enim aliquem minus valentem, sed utique omnipotentem. Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram. Quam terram, nisi illam Jerusalem, cujus amore qui exardescit, perveniet ad pacem?

10

[vers. 10.] Sed quamdiu peccator floret? quamdiu sustinebo? Festinas: cito erit quod tibi diu est. Infirmitas facit diu videri quod cito est. Quomodo inveniuntur desideria aegrotorum? Nihil tamdiu, quam ut calix sitienti temperetur. Utique festinatur a suis, ne forte offendatur infirmus. Quando fiet? quando coquetur? quando dabitur? Celeritas est in illis qui tibi serviunt, sed infirmitas tua diuturnum putat quod cito agitur. Ergo videte medicum nostrum blandientem infirmo dicenti: Quamdiu durabo? quamdiu erit? Et adhuc pusillum, et non erit peccator. Inter peccatores certe gemis, de peccatore gemis: pusillum, et non erit. Ne forte, quia tibi dixi, Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram, ne sustinentiam istam longissimam putes; modicum sustine, sine fine accipies quod sustines. Adhuc pusillum: modicum. Recole annos ab Adam usque in hodiernum diem, percurre Scripturas: heri pene ille de paradiso lapsus est. Tot saecula emensa et evoluta sunt. Ubi sunt praeterita tempora? Sic pauca quae restant, utique transibunt. Si toto illo tempore viveres, ex quo Adam de paradiso dimissus est usque in hodiernum diem; certe videres vitam tuam non fuisse diuturnam, quae sic avolasset. Unius autem cujusque hominis vita quanta est? Adde quantoslibet annos, duc longissimam senectutem, quid est? Nonne aura est matutina? Ergo longe sit dies judicii, quando erit retributio injustorum et justorum: tuus certe dies ultimus longe abesse non potest. Ad hunc te praepara. Qualis enim exieris de hac vita, talis redderis illi vitae. Post vitam istam parvam nondum eris ubi erunt sancti, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 30Matth. XXV, 34 . Nondum ibi eris, quis nescit? Sed jam poteris ibi esse, ubi illum quondam ulcerosum pauperem, dives ille superbus et sterilis in mediis suis tormentis vidit a longe requiescentem 31Luc. XVI, 23. In illa requie positus, certe securus exspectas judici diem, quando recipias et corpus, quando immuteris, ut angelo aequeris. Ergo quantum est quod festinamus, et dicimus: Quando erit? Tardum erit? Hoc dicturi filii nostri, et hoc dicturi nepotes nostri: et cum singuli quique sibi succedentes haec dicturi sunt, sic transit quod adhuc pusillum futurum est, quemadmodum transiit totum quod jam praeteritum est. O infirme! Adhuc pusillum, et non erit peccator.

11

Et quaeres locum ejus, et non invenies. Ostendit, quid dixit, non erit: non quia omnino non erit, sed quia ad nullos usus esse poterit. Si enim omnino non erit, nec torquebitur: jam ergo securitas data est peccatori, ut dicat: Faciam quidquid volo quamdiu vivo, postea non ero. Non erit qui doleat, non erit qui torqueatur? Et ubi est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 32Matth. XXV, 41 ? Sed forte missi in ignem illum non erunt, et consumentur. Non illis diceretur, Ite in ignem aeternum; quia non futuris non esset aeternus. Et tamen quid illic futurum sit eis, utrum omnino consumptio, an dolor et cruciatus, non tacuit Dominus dicens: Ibi erit ploratus et stridor dentium 33Id. VIII, 12 . Quomodo ergo plorabunt et stridebunt dentibus, si non erunt? Quomodo ergo hic Adhuc pusillum, et non erit peccator, nisi quomodo in sequenti versu exposuit, Et quaeres locum ejus, et non invenies? Quid est, locum ejus? Usum ejus. Habet enim aliquem usum peccator? Habet. Hic utitur illo Deus ad probandum justum, quomodo usus est diabolo ad probandum Job, quomodo usus est Juda ad tradendum Christum. Est ergo in hac vita quod agatur de peccatore. Hic est ergo locus ejus, quomodo est in fornace aurificis locus paleae. Ardet palea, ut aurum purgetur: sic saevit impius, ut justus probetur. Sed cum transierit tempus probationis nostrae, quando non erunt qui probentur, non erunt per quos probentur. Numquid quia diximus, Non erunt qui probentur, non erunt ipsi? Sed quia jam non opus erit peccatoribus per quos justi probentur: Et quaeres locum ejus, et non invenies. Modo quaere locum peccatoris, invenies. De peccatore fecit Deus flagellum, dedit ei et honorem, dedit ei et potestatem. Aliquando enim facit hoc; dat peccatori potestatem, flagellantur inde res humanae, emendantur inde pii. Peccatori illi hoc reddetur quod debetur: et tamen factum est de illo unde proficiat pius, unde deficiat impius. Quaeres locum ejus, et non invenies.

12

[vers. 11.] Mansueti autem haereditate possidebunt terram. Terra est illa de qua saepe locuti sumus, Jerusalem sancta, quae liberabitur de peregrinatione ista, et in aeternum vivet cum Deo et de Deo. Ergo haereditate possidebunt terram. Quae erunt deliciae ipsorum? Et delectabuntur in multitudine pacis. Delectetur hic impius ille in multitudine auri, in multitudine argenti, in multitudine mancipiorum, in multitudine postremo baiarum, rosarum, vinolentiae, lautissimorum et luxuriosorum conviviorum. Haec est potentia cui invides, iste flos est qui te delectat? Nonne etsi semper sic esset plangendus esset? Quae erunt autem deliciae tuae? Et delectabuntur in multitudine pacis. Aurum tuum pax, argentum tuum pax, praedia tua pax, vita tua pax, Deus tuus pax. Quidquid desideras, pax tibi erit. Quia hic aurum quod est, non potest tibi esse argentum; quod vinum est, non potest tibi esse panis; quod tibi lux est, non potest esse potus: Deus tuus totum tibi erit. Manducabis eum, ne esurias; bibes eum, ne sitias; illuminaberis ab eo, ne sis caecus; fulcieris ab eo, ne deficias; possidebit te totum integrum, totus integer. Angustias non ibi patieris cum eo cum quo totum possides: totum habebis, totum et ille habebit; quia tu et ille unum eritis, quod unum totum et ille habebit qui vos possidet. Hae sunt reliquiae homini pacifico. Hoc cantavimus: qui versus longe quidem est in isto psalmo ab his tractatis versibus. Sed quia ipsum cantavimus, ad ipsum claudere debemus. Tu tantum securus esto; custodi innocentiam, pretiosa res est. Furari vis aliquid, credo, ut acquiras: vide quo manum mittis, et unde tollis. Hac vis acquirere, hac perdis: acquiris pecuniam, perdis innocentiam. Evigilet potius cor tuum: qui volebas acquirere pecuniam et perdis innocentiam, perde potius pecuniam: Custodi innocentiam, et vide directionem, quia diriget te Deus, ut omnia quaecumque vult, velis et tu: ipsa enim est directio. Nam si tu nolis quod Deus vult, curvus eris, et pravitas tua non te permittet planari recto. Custodi ergo innocentiam, vide directionem: et noli putare quia finita ista vita, finitus est homo; quia sunt reliquiae homini pacifico.

SERMO II. De secunda parte Psalmi

De psalmo isto loqui Charitati Vestrae, et jussi sumus, et obtemperare debuimus. Voluit enim Dominus propter imbrium nimietatem retardare profectionem nostram; et imperatum est nobis, ne vacaret hic erga vos lingua nostra, cum cordis nostri negotium semper sitis, sicut et nos vestri. Commendaveramus autem jam voluntatem Dei in isto psalmo, quid nos velit docere, quid admonere, contra quid cautos esse, et quid tolerare, et quid sperare. Duo enim genera hominum, justorum et iniquorum, in hac terra et in hac vita commixta sunt. Habent singula ista genera proprias intentiones cordis sui. Genus justorum conatur in sublimia per humilitatem: genus iniquorum praeponderat ad inferiora per elationem. Hoc enim se deprimit ut surgat, illud se extollit ut cadat. Ex eo fit ut unum genus toleret, alterum toleretur; propositumque sit justis ipsos etiam iniquos in vitam aeternam lucrari, propositum autem iniquis reddere mala pro bonis, et eos qui sibi vitam aeternam volunt, si fieri potest, etiam vita temporali privare. Aegre enim fert, et injustus justum, et justus injustum: oneri sibi sunt. Nemo dubitat quod isti duo alterutrum sibi oneri sunt, sed diversis intentionibus. Ad hoc enim justus injusto oneri est, quia injustum eum esse non vult, sed eum justum fieri, et optat votis, et conatur factis: injustus autem sic odit justum, ut nolit eum esse, non ut bonum velit esse. Quanto enim bonus est, tanto magis oneri est iniquitati illius. Et laborat quidem, si fieri potest, ut eum injustum faciat; si autem non potest, de medio tollat, et a suo taedio molestiaque removeat. Sed et si eum fecerit injustum, nihilominus oneri illi erit. Non enim justus tantum injusto oneri est, sed et duo injusti vix se patiuntur: et quando se videntur diligere, conscientiam sibi debent, non amicitiam. Tunc autem secum concordant, quando in perniciem justi conspirant, non quia se amant, sed quia cum qui amandus erat simul oderunt. Contra hoc genus hominum indicit nobis Dominus Deus noster tolerantiam et affectum illum charitatis, quem novimus in Evangelio, praecipiente nobis Domino et dicente: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos 34Matth. V, 44 . Sicut et Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 35Rom. XII, 21 . Contende cum malo, sed de bonitate. Ipsa est enim vera contentio, vel potius certamen salubre, ut sit bonus contra malum, non ut sint duo mali.

2

[vers. 12, 13.] Ergo ad Psalmum respicite. Primae partes jam tractatae sunt, sequuntur haec. Observabit peccator justum, et stridet super eum dentibus suis: Dominus autem irridebit eum. Quem? Utique peccatorem stridentem super justum dentibus suis. Unde autem Dominus irridebit eum? Quoniam prospicit quod veniet dies ejus. Acerbus videtur, cum minatur justo nesciens horam sui crastinam: Dominus autem videt, et prospicit diem ejus. Quem diem? Quo reddet unicuique secundum opera sua 36Matth. XVI, 27. Thesaurizat enim sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei 37Rom. II, 5. Sed Dominus prospicit, tu autem non prospicis; indicavit tibi qui prospicit. Tu diem injusti quo poenas pensurus est ignorabas: sed qui scit, non te celavit. Non parva pars scientiae est, scienti conjungi. Ille habet oculos cognitionis, tu habeto credulitatis. Quod videt Deus, crede tu. Veniet enim dies injusti, quem prospicit Deus. Qui dies? Cujusque vindictae. Necesse est enim ut vindicetur in impium, vindicetur in injustum, sive convertat se, sive non se convertat. Si enim se converterit, hoc ipsum in illo vindicatur; quod periit iniquitas. Nonne irrisit Dominus prospiciens dies iniquorum duorum, et Judae traditoris et Sauli persecutoris 38Act. I et IX? Unius diem prospexit ad poenam, alterius ad justitiam. In utrumque vindicatum est: ille est gehennae ignibus deputatus, iste coelesti voce prostratus. Ergo et tu quem pateris iniquum, per oculos fidei prospice cum Deo dies ejus; et cum eum videris in te saevientem, die tibi: Iste aut correctus, mecum erit; aut perseverans, mecum non erit.

3

[vers. 14-16.] Quid enim? Injustitia injusti tibi nocet, et illi non nocet? Unde fieri potest, ut iniquitas ejus, quae per ejus indignationem et odium procedit ad laedendum te, non prius ipsum vastet intus, quam te tentet foris? Tuum corpus premit adversitas, illius animum putrefacit iniquitas. Nam et quidquid in te profert, in illum redit. Ejus enim persecutio te facit purgatum, illum reum. Cui ergo plus nocet? Ecce saeviendo exspoliavit te: quis damno graviore percutitur, qui amittit pecuniam, an qui amittit fidem? Norunt dolere damna ista, qui habent oculum interiorem. Multis enim fulget aurum, fides non fulget. Habent quippe oculos unde aurum videant: unde fidem videant, non habent. Nam si haberent et viderent, utique plus amarent: et tamen quando eis frangitur fides, clamant, invidiam faciunt, et dicunt: O fides! ubi est fides? Amas eam ut exigas; ama ut exhibeas. Ergo quia omnes qui persequuntur justos, graviore damno feriuntur, et graviore pernicie afflictantur, cum in eis vastatur ipse animus; sequitur, et ostendit hoc Psalmus: Gladium eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum: ut dejiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde. Framea eorum intret in cor ipsorum. Facile est ut framea ejus, id est, gladius ejus perveniat ad corpus tuum, sicut pervenit gladius persecutorum ad corpora martyrum; sed percusso corpore, cor mansit illaesum: illius autem cor qui gladium eduxit in corpus justi, non plane mansit illaesum. Hoc psalmus iste testatur. Framea eorum non intret, dixit, in corpus eorum: sed, Framea eorum intret in cor ipsorum. In corpore occidere voluerunt, in anima moriantur. Illos enim quorum corpora interficere voluerunt, securos Dominus fecit, dicens eis: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 39Matth. X, 28 . Quale est autem saevire gladio, nec posse occidere nisi corpus inimici, et posse occidere animam suam? Desipiunt, contra se saeviunt, insaniunt, non se vident: tanquam si vellet aliquis per corpus suum ferrum trajicere, ut conscinderet tunicam alterius. Attendis quo pervenisti, et non attendis qua trajecisti: illius conscidisti vestem, tuam carnem. Constat ergo plus esse quod se laedunt iniqui, et quod sibi nocent, quam quod sibi videntur nocere illis quos oderunt. Framea ergo eorum intret in cor ipsorum. Sententia Domini est aliter fieri non potest. Et arcus eorum conteratur. Quid est, arcus eorum conteratur? Insidiae ipsorum frustrentur. Superius enim dixerat: Gladium eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum. Gladii eductionem, intelligi voluit apertam oppugnationem: arcus autem intentionem, occultas insidias intelligi voluit. Ecce gladius ejus perimit eum, et dispositio insidiarum ejus frustratur. Quid est, frustratur? Nihil nocet justo. Quomodo ergo nihil ei nocuit, verbi gratia, quem sic exspoliavit, cui tollendo res suas ad angustias perduxit? Habet quod cantet, Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas.

4

[vers. 17.] Sed potentes sunt iniqui, et multa faciunt, et suppetit eis rerum effectus; agendi celeritas, jussionem obedientia sequitur. Numquid semper sic? Quoniam brachia peccatorum conterentur. Brachia ergo eorum, potentia eorum. Quid facturus est in gehenna? An quod facit ille dives, qui apud superos epulabatur, apud inferos torquebatur 40Luc. XVI, 19, 24? Brachia ergo eorum conterentur. Confirmat autem justos Dominus. Quomodo eos confirmat? quid eis dicit? Quod dicitur in alio psalmo: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 41Psal. XXVI, 14 . Quid est hoc, Sustine Dominum? Ad tempus laboras, in aeternum non laborabis: brevis est molestia tua, aeterna erit beatitudo tua: ad modicum doles, sine fine gaudebis. Sed inter molestias incipis labi? Proponitur exemplum et passionum Christi. Vide quid pro te pertulit, qui quare perferret non habebat. Quantacumque patiaris, non pervenies ad illas insultationes, ad illa flagella, ad illam ignominiosam vestem, ad illam spineam coronam, ad illam postremo crucem non pervenies, quia jam et de poena generis humani sublata est. Cum enim sub antiquis scelerati crucifigerentur, modo nullus crucifigitur. Honorata est, et finita. Finita est in poena, manet in gloria. A locis suppliciorum fecit transitum ad frontes imperatorum. Qui tantum honorem dedit poenis suis, quid servat fidelibus suis? His ergo rebus, his verbis, his allocutionibus, hoc tali exemplo confirmat justos Dominus. Saeviant quantum voluerint, et quantum permissi fuerint peccatores: confirmat justos Dominus. Quidquid acciderit justo, voluntati divinae deputet, non potestati inimici. Saevire ille potest: ferire, si ille noluerit, non potest. Et si ille voluerit ut feriat, novit suum quemadmodum excipiat: Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit 42Hebr. XII, 6 . Quid sibi ergo plaudit iniquus, quia flagellum sibi de illo fecit Pater meus? Illum assumit ad ministerium, me erudit ad patrimonium. Nec attendere debemus quantum permittat injustis, sed quantum servet justis.

5

Sed debemus optare etiam illis per quos flagellamur, ut convertantur, et flagellentur. Sic enim suos fideles erudiebat, qui de Saulo flagellum sibi fecerat, sed postea convertit et Saulum. Et cum Ananiae sancto, a quo baptizatus est Saulus, diceret Dominus, illum suscipiendum esse Saulum, quia vas esset electionis; respondit Ananias, timens et exhorrescens audita fama Sauli persecutoris; Domine, audivi, inquit, ego de viro isto quantas persecutiones sanctis tuis fecerit in Jerosolyma, et nunc acceptis litteris vadit, ut ubicumque invenerit invocantes nomen tuum, trahat et liget, et ad pontifices adducat. Et contra Dominus: Sine, inquit, ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo 43Act. IX, 13-16 . Reddam illi, inquit, vindicabo me de illo; et patietur pro nomine meo, qui saevit in nomen meum. Erudio vel erudivi per cum alios, erudiam et ipsum per alios. Factum est hoc, et novimus quanta sustinuerit Saulus, multo plura quam fecerat, quasi avarus exactor cum usuris recepit quod dederat.

6

Sed vide utrum in illo impletum sit quod modo Psalmus dicit, Confirmat autem justos Dominus. Non solum, inquit idem Paulus, cum multa mala pateretur, sed et gloriamur in tribulationibus, scientos quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 44Rom. V, 3-5 . Bene; plane jam justus, jam confirmatus. Quomodo ergo isti jam confirmato nihil nocebant qui illum insectabantur, sic nec ipse illis quos persequebatur. Confirmat autem, inquit, justos Dominus. Audi alias voces confirmati justi. Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an persecutio 45Id. VIII, 35 . Quomodo haerebat, qui rebus talibus non separabatur? Confirmat autem justos Dominus. Descenderant quidam prophetae de Jerosolyma, et impleti Spiritu sancto prophetaverunt eidem Paulo quod multa passurus esset in Jerusalem: ita ut quidam eorum, Agabus nomine, soluta zona alligaret se, quemadmodum solet fieri, ut his indiciis rerum futura demonstraret propheta, dicens: Sicut alligatum me videtis, sic oportet alligari hominem hunc in Jerosolymis. Fratres autem responso admonitum Saulum, jam Paulum, ne se tantis periculis committeret, coeperunt deterrere, et monendo et rogando revocare ne iret in Jerosolymam. Ille autem qui jam in eorum numero erat de quibus dictum est, Confirmat autem justos Dominus; Quid, inquit, confringitis cor meum? Non facio animam meam pretiosam mihi. Quia jam dixerat eis quos parturierat in Evangelio: Et ipse impendar pro animabus vestris 46II Cor. XII, 15 . Ego enim, inquit, non solum alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini Jesu Christi 47Act. XXI, 11-13 .

7

[vers. 18.] Confirmat ergo justos Dominus. Quomodo eos confirmat? Novit Dominus vias immaculatorum. Quando patiuntur mala, vias malas ambulare creduntur ab ignorantibus, ab his qui non noverunt videre vias immaculatorum. Ille qui eas novit, scit per quam rectum ducat mansuetos suos. Unde dixit in alio psalmo: Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas 48Psal. XXIV, 9 . Quomodo putatis detestatos homines transeuntes ulcerosum pauperem jacentem ante divitis januam 49Luc. XVI, 20? Quomodo forte hunc occlusis naribus conspuebant? Noverat autem Dominus illi servare paradisum. Quomodo autem sibi optabat vitam illius qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide? Dominus autem qui prospiciebat dies illius, noverat ejus futura tormenta, et sine fine tormenta. Ergo, Novit Dominus vias immaculatorum.

8

Et haereditas eorum in aeternum erit. Hoc in fide habemus: Dominus numquid in fide? Dominus novit illa in tanta manifestatione, in quanta non possumus dicere, cum vel aequati Angelis erimus. Non enim nobis tam manifesta erunt, quae erunt manifesta, quam sunt manifesta illi qui nec commutari potest. Tamen et de nobis quid dictum est? Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 50I Joan. III, 2 . Servatur ergo nobis nescio quod dulce spectaculum omnino: et si cogitari ex aliqua parte in aenigmate et per speculum potest, dici tamen nullo modo potest pulchritudo illius dulcedinis, quam servat Deus timentibus se, perficit autem sperantibus in se 51Psal. XXX, 20. Illuc parantur corda nostra in omnibus vitae hujus tribulationibus et tentationibus. Noli mirari, quia in laboribus pararis: ad magnum aliquid pararis. Unde vox illa justi confirmati: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 52Rom. VIII, 18 . Quae erit futura gloria nostra, nisi aequari Angelis, et videre Deum? Quantum praestat caeco, qui illi oculos sanaverit, ut videat hanc lucem? Cum sanus factus fuerit ille, nec invenit quid dignum rependat sanatori suo: quantumlibet enim illi det, quid dabit tale quale ille praestitit? Ut plurimum det, aurum dabit, et multum aurum dabit: ille lucem praestitit. Ut noverit ille quia nihil dat, videat in tenebris quod dat. Quid ergo dabimus nos medico illi, oculos interiores nostros sananti, ad videndam quamdam lucem aeternam, quod est ipse? quid illi dabimus? Quaeramus, inveniamus, si possumus; et in angustiis inquisitionis nostrae exclamemus: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quid invenit? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 53Psal. CXV, 12, 13 . Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibiturus sum 54Matth. XX, 22 ? Inde Petro: Amas me? Pasce oves meas 55Joan. XXI, 17 : pro quibus biberet calicem Domini. Confirmat autem justos Dominus. Novit Dominus vias immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit.

9

[vers. 19.] Non confundentur in tempore malo. Quid est, Non confundentur in tempore malo? In die tribulationis, in die angustiarum non confundentur: sicut confunditur quem fallit spes. Quis est qui confunditur? Qui dicit: Ego quod sperabam non inveni. Non immerito: sperabas enim de te, aut sperabas de homine amico: maledictus autem qui spem suam ponit in homine 56Jerem. XVII, 5. Confunderis, quia fefellit te spes, fefellit spes posita in mendacio: omnis enim homo mendax 57Psal. CXV, 11. Si autem ponas spem tuam in Deo tuo, non confunderis; quia ille in quo spem posuisti, falli non potest. Unde et ille quem paulo ante commemoravi, justus confirmatus, positus in tempore malo, in die tribulationis, quia non confundebatur, quid ait? Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Unde spes non confundit? Quia in Deo posita est. Ideo sequitur, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Jam datus est nobis Spiritus sanctus, quomodo nos fallit cujus tale pignus tenemus? Non confundentur in tempore malo: et in diebus famis saturabuntur. Est enim quaedam hic saturitas eorum. Nam dies famis, vitae hujus sunt: aliis esurientibus, illi saturantur. Nam ille unde gloriaretur dicens, Gloriamur in tribulationibus, si egestatem intus pateretur? Videbantur foris angustiae, sed intus latitudo erat.

10

[vers. 20.] Quid autem facit malus homo cum coeperit tribulari? Foris nihil habet, ablata sunt omnia, in conscientia nullum solatium est: non est quo exeat, quia dura sunt; non est quo intret, quia mala sunt. Merito ei fit quod sequitur: Quoniam peccatores peribunt. Quibus enim locus nusquam est, quomodo non peribunt? Consolatio non est in externis, non est in internis. Extra sunt enim a nobis, de quibus consolatio nulla est. Et universi qui Deum non habent, pecuniae, amicitiae, gloriae, facultatibus mundi serviunt, et quaecumque bona sunt corporalia, non possunt consolari intrinsecus, quomodo consolabatur ille plenus sagina interiore, et de ipsa sagina ructans: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 58Job I, 21 . Ergo illis peccatoribus non est locus in his quae foris sunt, quia ibi patiuntur tribulationes: conscientia illos non consolatur; non est bene illis secum, quia bene esse cum malo non potest. Quisquis autem malus est, male secum est: torqueatur necesse est sibi seipso tormento. Ipse est enim poena sua, quem torquet conscientia sua. Fugit ab inimico quo potuerit, a se quo fugiet?

11

Ita quidam ex parte Donati venerat ad nos, accusatus et excommunicatus a suis, hic quaerens quod ibi perdiderat. Sed quia suscipi non potuit, nisi eo loco quo debuit: non enim deseruit illam partem quasi integer apud ipsos, ut appareret eum non necessitate, sed electione fecisse: quia ibi ergo habere non potuit quod quaerebat, quaerebat autem vanam elationem et falsum honorem, et quia hic non invenit quod ibi perdidit, et ipse periit. Gemebat saucius, et non consolabatur: erant enim in conscientia ejus aculei horribiles taciti. Tentavimus consolari eum de verbo Dei: sed ille non erat de sapientibus formicis, quae sibi aestate collegerunt unde hieme vivant. Cum enim res sunt tranquillae, tunc homo sibi colligere debet verbum Dei, et recondere in intimis cordis sui, quemadmodum formica abscondit in cavernosis penetralibus labores aestatis 59Prov. VI, 6, et XXX, 25. Per aestatem enim vacat hoc agere: venit autem hiems, id est, supervenit tribulatio; et nisi intus invenerit quod edat, necesse est ut fame dispereat. Iste ergo sibi non collegerat verbum Dei, supervenit hiems, non hic invenit quod quaerebat, consolari nisi inde non poterat, de verbo autem Dei nullo modo. Intus apud se nihil habebat, foris quod quaerebat non inveniebat: ardebat indignationum et dolorum facibus, agitabatur mens ejus violenter, et tamdiu occulte, donec etiam erumperet in quosdam gemitus, ita ut inter fratres sonaret, et se audiri nesciret. Videbamus, et dolebamus vehementer, Deus scit, tantam poenam animae, tantas cruces, tantas gehennas, tanta tormenta. Quid pluribus? Impatiens loci humilis, cui si saperet, posset esse locus salubris, talis apparuit, ut etiam projiceretur. Neque hinc desperare debemus, fratres, de aliis, qui forte elegerint veritatem, non secuti fuerint necessitatem. Usque adeo enim de caeteris desperandum non est, ut nec de isto desperem, quamdiu vivit. De nullo enim vivente desperandum est. Hoc ergo, fratres, ex occasione hac scire debuit Charitas Vestra, ne quis forte aliud vobis dicat. Nam subdiaconus eorum, qui, cum ei nulla quaestio ibi commoveretur, elegit catholicam pacem et unitatem, et illis dimissis venit, venit revera sicut eligens quod bonum est, non sicut repudiatus a malis: sic acceptus est, ut de ejus conversione gaudeamus, et eum vestris orationibus commendemus. Potens est enim Deus, qui eum faciat etiam atque etiam meliorem. Caeterum de nullo pronuntiandum est in aliquam partem, sive in bonam, sive in malam. Quamdiu enim hic vivitur, crastinus dies semper ignoratur. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: quoniam peccatores peribunt.

12

Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient. Ex ipsa similitudine rem quam insinuavit, agnoscite. Fumus a loco ignis erumpens in altum extollitur, et ipsa elatione in globum magnum intumescit: sed quanto fuerit globus ille grandior, tanto fit vanior; ab illa enim magnitudine non fundata et solidata, sed pendente et inflata, it in auras atque dilabitur, ut videas ipsam ei obfuisse magnitudinem. Quanto enim plus erectus est, quanto extentus, quanto diffusus undique in majorem ambitum, tanto fit exilior, et deficiens, et non apparens. Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient. De talibus dictum est: Sicut Jannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati: homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Unde autem resistunt veritati, nisi inflatione tumoris sui, euntes in ventos, extollentes se quasi justos et magnos? Quid autem de illis ait? Tanquam de fumo: Sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit 60II Tim. III, 8, 9 . Inimici autem Domini statim ut gloriabuntur et exaltabuntur, deficientes sicut fumus deficient.

13

[vers. 21.] Feneratur peccator, et non solvet. Accipit, et non reddet. Quid non reddet? Gratiarum actionem. Quid enim a te vult Deus, aut quid exigit Deus, nisi quod tibi prosit? Et quanta accepit peccator, pro quibus non solvet? Accepit ut sit, accepit ut homo sit, multumque intersit inter ipsum et pecus; accepit corporis formam, accepit in corpore distinctionem sensuum, ad videndum oculos, ad audiendum aures, ad odorandum nares, ad gustandum palatum, ad contrectandum manus, ad ambulandum pedes, salutemque ipsam corporis. Sed adhuc ista et cum pecore habemus communia: accepit etiam amplius, id est mentem quae possit intelligere, quae possit capere veritatem, quae possit justum ab injusto discernere, quae possit indagare, desiderare Creatorem, laudare et inhaerere illi. Haec omnia accepit et peccator, sed non bene vivendo non reddit quod debet. Ergo feneratur peccator, et non solvet, non reddet ei a quo accepit, non aget gratias: imo vero rependet mala pro bonis, blasphemias, murmur adversus Deum, indignationem. Ergo ille feneratur, et non solvet: justus autem miseretur, et commodat. Ille ergo nihil habet, iste habet. Videte egestatem, videte divitias. Ille accipit, et non solvet: iste miseretur, et commodat; abundat illi. Quid si pauper est? Etiam sic dives est. Tu tantum ad divitias ejus pios oculos intende. Respicis enim arcam inanem, conscientiam Deo plenam non respicis. Non habet extrinsecus facultatem, sed habet intrinsecus charitatem. De charitate quanta erogat, et non finitur! Etenim si habet foris facultatem, dat ipsa charitas, sed ex eo quod habet: si autem non invenit foris quod det, dat benevolentiam, praestat consilium, si potest; praestat auxilium, si potest: ad extremum si nec consilio nec auxilio adjuvare potest, vel voto adjuvat, vel orat pro contribulato, et forte magis ipse exauditur quam qui porrigit panem. Habet semper unde det, cui plenum pectus est charitatis. Ipsa est charitas, quae dicitur et voluntas bona. Plus a te Deus non exigit, quam quod tibi intus dedit. Vacare enim non potest voluntas bona. Non enim habens voluntatem bonam, etsi nummus tibi supersit, non porrigis pauperi: ipsi inter se pauperes praestant sibi de voluntate bona, non sunt inter se infructuosi. Vides caecum duci a vidente: quia nummos non habuit quos daret egens, commodavit oculos non habenti. Unde hoc factum est, ut membra sua commodaret ei qui non habet, nisi quia intus inerat voluntas bona, thesaurus pauperum? In quo thesauro dulcissima requies, et vera securitas. Ad ipsum amittendum nec latro admittitur, nec naufragium metuitur. Servat secum quod intus habet, nudus evadit, et plenus est. Justus ergo miseretur, et commodat.

14

[vers. 22.] Quoniam benedicentes eum, haereditate possidebunt terram: sicut illum justum, vere solum justum et justificantem, qui et pauper hic fuit, et divitias magnas attulit, quibus faceret divites eos quos invenit pauperes. Ipse est enim qui Spiritu sancto ditavit corda pauperum, et exinanitas animas confitendo peccata, implevit opulentia justitiae; qui potuit divitem facere piscatorem, dimittendo retia sua, quod habebat contemnentem, quod non habebat haurientem 61Matth. IV, 19. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia 62I Cor. I, 27. Et non de oratore piscatorem, sed de piscatore lucratus est oratorem, de piscatore lucratus est senatorem, de piscatore lucratus est imperatorem. Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram haereditate: erunt ejus cohaeredes, in terra illa viventium, de qua dicitur in alio psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 63Psal. CXLI, 6 . Tu es ipsa portio mea, inquit Deo, et non dubitavit Deum sibi facere portionem. Haereditate possidebunt terram. Maledicentes autem eum, disperient. Ut autem benedicant qui benedicunt, praestitum est eis. Nam ventum est ad maledicentes, et facti sunt benedicentes: et jam sic disperierunt maledicentes eum, cum ejus munere facti sunt benedicentes, quem malo suo maledicebant, bono autem ipsius benedicunt.

15

[vers. 23.] Videte quid sequitur: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Ipse homo ut velit viam Domini, ab ipso Domino diriguntur gressus ejus. Nam si Dominus non dirigeret gressus hominis, tam pravi erant, ut semper per prava irent, et semitas curvas sequendo redire non possent. Venit autem ille, et vocavit, et redemit, et sanguinem fudit: hoc pretium dedit, haec bona fecit, et mala passus est. Attende quae fecerit; Deus est: attende quae passus sit; homo est. Quis iste Deus homo? Si tu, o homo, non dimitteres Deum, non fieret pro te Deus homo. Parum enim tibi erat ad remunerationem vel ad donum ejus, quia et hominem te fecit, nisi et homo pro te fieret? Ipse est enim qui direxit gressus nostros, ut viam ejus vellemus. A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.

16

Jam cum sequeris viam Christi, non tibi saeculi prosperitates promittas. Per dura ambulavit, sed magna promisit. Sequere. Noli tantum attendere qua iturus, sed et quo venturus sis. Tolerabis dura temporalia, sed ad laeta pervenies sempiterna. Si vis sustinere laborem, attende mercedem. Nam et operarius in vinea deficeret, nisi attenderet quid accepturus esset. Cum autem attenderis quid sis accepturus, omnia tibi erunt vilia quae pateris, nec digna aestimabis pro quibus illud accipias. Miraberis tantum dari pro tantillo labore. Nam utique, fratres, pro aeterna requie labor aeternus subeundus erat; et aeternam felicitatem accepturus, aeternas passiones sustinere deberes: sed si aeternum sustineres laborem, quando venires ad aeternam felicitatem? Ita fit, ut necessario temporalis sit tribulatio tua, qua finita venias ad felicitatem infinitam. Sed tamen, fratres, posset esse longa tribulatio pro aeterna felicitate. Verbi gratia, ut quoniam felicitas nostra finem non habebit, miseria nostra et labor noster et tribulationes nostrae diuturnae essent. Nam et si mille annorum essent, appende mille annos contra aeternitatem: quid appendis cum infinito quantumcumque finitum? Decem millia annorum, decies centena millia, si dicendum est, et millia millium, quae finem habent, cum aeternitate comparari non possunt. Huc accedit, quia non solum temporalem voluit laborem tuum Deus, sed etiam brevem. Paucorum dierum est tota vita hominis, etiamsi laeta duris non miscerentur, quae plura et longiora sunt certe, quam dura; et ideo breviora et pauciora sunt dura, ut durare possimus. Si ergo per totam vitam suam homo in laboribus et in aerumnis esset, in doloribus, in tormentis, in carcere, in plagis, in fame et siti omnibus diebus, horis omnibus, per totam vitam suam usque ad aetatem senectutis, pauci dies sunt tota vita hominis: quo labore transacto, veniet regnum aeternum, veniet sine fine felicitas, veniet aequalitas Angelorum, veniet haereditas Christi, veniet cohaeres Christus. Pro quanto labore quantam mercedem accipimus! Veterani homines qui laborant in militia, et versantur inter vulnera tot annos, incipiunt militare a juventute, exeunt senes; et ut habeant paucos dies quietos senectutis suae, quando eos jam ipsa aetas incipit gravare quos bella non gravant, quanta dura tolerant; quae itinera, quae frigora, quos soles, quantas necessitates, quae vulnera, quae pericula! Et non attendunt patientes haec omnia, nisi paucos dies quietos illos senectutis, ad quos utrum perveniam nesciunt. Ergo a Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Hinc dicere coeperam: viam Christi si vis, et vere christianus es, ipse est enim christianus qui non aspernatur viam Christi, sed vult viam Christi sequi per passiones ipsius, noli per aliam viam velle ire quam per illam qua ipse ivit. Dura videtur, sed ipsa est tuta via: alia forte delicias habet, sed latronibus plena est. Et viam ejus volet.

17

[vers. 24.] Cum ceciderit, non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum ejus. Ecce quid est, velle viam Christi. Contingat illi ut aliquam tribulationem patiatur, aliquam exhonorationem, aliquam contumeliam, aliquam afflictionem, aliqua damna, et caetera quaecumque abundant in vita ista generi humano: proponit sibi Dominum suum, quanta genera tentationum passus est: et non conturbabitur cum ceciderit, quia Dominus confirmat manum ejus; quia prior passus est. Quid enim timebis, o homo, cujus directi sunt gressus, ut velles viam Domini? Quid timebis? Dolores? Flagellatus est Christus 64Matth. XXVII, 26. Contumelias timebis? Audivit, Daemonium habes, qui daemonia excludebat 65Joan. VIII, 48. Forte factionem et conspirationem malorum? Conspiratum est adversus illum 66Id. IX, 22. Non potes ostendere forte conscientiam tuam bonam in aliqua accusatione, et vim pateris quod adversus te falsi testes audiuntur. Contra ipsum primum falsum testimonium dixerunt, non solum ante mortem, sed etiam post resurrectionem. Inducti sunt falsi testes, ut a judicibus damnaretur 67Matth. XXVI, 60: accesserunt falsi testes custodes ad sepulcrum. Resurrexit ille cum tanto miraculo; commota terra prodidit Dominum resurgentem. Erat illic et terra custodiens terram; sed terra durior mutari non potuit. Nuntiavit vera, sed seducta est a falsa. Dixerunt enim illi custodes Judaeis quae viderint, et quid factum sit: acceperunt pecuniam, et dictum est eis: Dicite quod vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum 68Id. XXVIII, 12 . Ecce falsi testes, et contra resurgentem. Quanta autem caecitas in falsis testibus, quanta caecitas, fratres! Solent hoc enim pati falsi testes, ut excaecentur, et contra se dicant nescientes unde appareat quia falsi sunt testes. Quid enim illi contra se dixerunt? Cum dormiremus, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum Quid est hoc? Quis est qui dicit testimonium? Qui dormiebat. Talibus ego narrantibus non crederem, nec si somnia sua mihi indicarent. Stulta insania! si vigilabas, quare permisisti? si dormiebas, unde scisti?

18

Sic et isti filii eorum, sicut meministis, et praetermittendum ex occasione non est. Tanto magis enim debemus commemorare vanitatem eorum, quanto magis quaerimus salutem eorum. Ecce corpus Christi patitur falsos testes, sustinet corpus quod praecessit in capite. Non mirum est, et modo non desunt corpori Christi diffuso per totum orbem terrarum qui dicant: Progenies traditorum. Falsum testimonium dicis. Ibi te convinco falsum testem, secutus pauca verba. Tu mihi dicis: Traditor es. Ego tibi dico: Mendax es. Sed tu traditionem meam nusquam et nunquam probas: ego mendacium tuum hic in istis ipsis verbis tuis modo probo. Certe ibi dixisti, quia nos acuimus gladios nostros: recito gesta tuorum Circumcellionum. Certe ibi dixisti, quia praetermittis ablata: recito Gesta, ubi procurationem ad exigenda fecisti. Certe ibi dixisti: Nos sola offerimus Evangelia: recito tot jussiones judicum, quibus a te divisos persecutus es: recito Preces ad Apostatam imperatorem, cui dixisti, quia sola justitia apud eum habet locum. An forte apostasia Juliani, pars Evangelii tibi videtur? Ecce mendacem te teneo. Quid de me dixisti quod credi debeat? Etiamsi non invenirem unde ostenderem falsum te dicere, sufficit ut ostendam te mendacem esse. Quid dicis? Qualis tu, tales et caeteri. Nam merito talia verba omnibus misisti: abundare voluisti societate mendacium, ne tu solus erubesceres de mendacio.

19

Sed valeat, inquit, in Caecilianum judicium patrum nostrorum. Quare valebit? Quia episcopi judicaverunt. Valeat et in te, quod Maximianistae judicaverunt. Prius, enim quod credo vos nosse, episcopi consentientes cum Maximiano adhuc diacono ipsius, venerunt ad Carthaginem, sicut se habet Tractatoria, quam etiam Gestis alligaverunt, cum litigarent de domo cum procuratore illius qui praetermittit ablata. Ergo primo Tractatoriam de illo miserunt, conquerentes quia noluit ad illos exire: hoc enim maxime conquesti sunt. Vide quomodo illis Deus reddidit quod de Caeciliano dixerunt. Mira similitudo: voluit Deus post tot annos revolvere illis in faciem quod gestum est, ut omnino unde dissimulent et qua effugiant non inveniant. Oblitos se dicerent quae gesta sunt ante; non eos Deus sinit oblivisci: atque utinam valeat eis ad salutem! Nam misericordia sua fecit hoc Deus, si considerent quid sit factum. Ponite ergo vobis ante oculos, fratres, unitatem tunc orbis terrarum, unde se isti diviserunt adversus Caecilianum: ponite modo et partem Donati, unde se Maximianistae diviserunt adversus Primianum. Quod tunc illi Caeciliano, hoc nunc isti fecerunt Primiano. Propterea se et veriores Donatistis dicunt Maximianistae, quia revera facta majorum suorum ipsi imitati sunt. Sic enim erexerunt Maximianum adversus Primianum, quomodo illi erexerunt Majorinum adversus Caecilianum; et sic questi sunt isti de Primiano, quomodo illi de Caeciliano. Nam si meministis, hoc dixerunt illi, quod ad eos exire noluerit Caecilianus, memor conscientiae suae; ille autem noverat factionem eorum: sic et isti conqueruntur, quia noluit ad illos exire Primianus. Quare Primiano conceditur, nosse factionem Maximianistarum, et Caeciliano non conceditur nosse factionem Donatistarum? Nondum erat ordinatus Maximianus, crimina dicebantur de Primiano: venerunt episcopi, voluerunt ut ad eos exiret: non est egressus, sicut eorum indicat Tractatoria Actis inserta. Non est egressus: non improbo, imo et laudo. Si aliquam factionem vidisti, non debuisti ad factiosos procedere, sed servare causam tuam meliori judicio partis tuae. Restabat enim magna pars Donati, ubi se posset purgare Primianus: propterea ad illos qui jam factione conspiraverant, exire noluit. Vides quomodo laudamus consilium tuum adversus Maximianistas, bene attende et causam Caeciliani: non vis ut frater; quomodo extraneus, sic judica. Noluisti exire, quid tibi dicens? Isti factione conspiraverunt contra salutem meam, corrupti sunt adversum me: si me illis commisero, facio praejudicium causae meae: non ad eos exibo, servetur causa mea melioribus et auctoritate gravioribus. Bonum consilium. Quid si hoc dixit Caecilianus? Quanquam laborabis tu, ut ostendas quae adversus te istos alia Lucilla corruperit, et forte non inventurus; quod ille tunc usque adeo noverat, ut postea Gestis aperiretur. Sed vidisti nescio quid occultum, renuntiatum est tibi aliquid metuendum. Concedo timori tuo cautelam istam: recte fecisti, ad tales non procedere; erant enim alii qui de te poterant judicare. Attente nunc Caecilianum: tu tibi servasti Numidiam, ille orbem terrarum. Sed si valere vis adversus illum sententias tunc Donatistarum, valeant nunc adversus te sententiae Maximianistarum: episcopi illum damnaverunt; episcopi et te. Quare postea egisti causam tuam, et obtinuisti ibi Maximianistas; sicut ille postea egit causam suam, et obtinuit ibi Donatistas? Quod ergo tunc factum est, videtur ante oculos miro et manifesto exemplo revolutum, talia Maximianistas conqueri de Primiano, qualia omnes isti conquesti sunt de Caeciliano. Mirum est, fratres, quomodo moveor, quomodo Deo gratias ago: quia vere misericordia Dei ad istos, si sapiant, illuminandos formavit exemplum. Proinde si placet paululum, fratres, quia et hoc nobis Deus in manus dedit, audite concilium Maximianistarum .

20

Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam. --Tota unitas ipsorum per Africam. Sed hic cum illis est Catholica: in aliis autem orbis partibus ipsi non sunt cum Catholica.-- Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam, hoc est, per provinciam Proconsularem, Numidiam, Mauritaniam, Byzacenam, et Tripolim constitutis; sed et presbyteris et diaconis, universis plebibus, in veritate Evangelii nobiscum militantibus, Victorinus, Fortunatus, Victorianus, Migginus , Saturninus, Constantius, Candorius, Innocentius, Cresconius, Florentius , Salvius, alius Salvius, Donatus, Geminius, Praetextatus. --Ipse est Assuritanus, quem postea receperunt: eum qui in se dixit sententiam, recepit postea.-- Maximianus, Theodorus, Anastasius, Donatianus, Donatus, alius Donatus, Pomponius, Pancratius , Januarius, Secundinus, Pascasius, Cresconius, Rogatianus, alius Maximianus, Benenatus, Gaianus, Victorinus, Guntasius, Quintasius, Felicianus. --Iste est Mustitanus qui adhuc vivit; sed forte alius est aliunde. Postea subscribentes dicunt et loca unde quisque erat.-- Salvius, Migginus, Proculus, Latinus, et caeteri qui in concilio apud Cabarsussi fuimus, in Domino aeternam salutem. Nemo qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Dei, non propriae voluntatis, sed divinae legis impulsu, tam in reos sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito submovere. Non levi enim periculo subjacebit, quisquis aut reo pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit: maxime cum scriptum sit: « Innocentem et justum non occides, et purgatione non purgabis reum » 69Exod. XXIII, 7. Hoc igitur Edicto Legis admoniti, necesse nos fuerat Primiani causam, quem plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae episcopum fuerat in ovile Dei sortita, seniorum litteris ejusdem Ecclesiae postulantibus, audire atque discutere sub eo, ut explanatis omnibus, aut innocentem, quod optabile fuerat, purgaremus; aut nocentem certe ostenderemus suis meritis esse damnatum. Optatissimum enim nobis fuit, ut plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae eo se laetetur episcopo sublimatam, qui in omnia sanctus et in nullo reprehensibilis haberetur. Propterea utique talem esse oportet Domini sacerdotem, ut quod populus pro se apud Deum non valuerit, ipse pro populo mereatur quod poposcerit impetrare: quia scriptum est, « Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo » 70I Reg. II, 25?--Etiam Apostoli scripserunt plebibus ut orarent pro se, et Apostoli orantes dicebant: Dimitte nobis debita nostra 71Matth. VI, 12 ; et apostolus Joannes dixit: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris 72I Joan. II, 1-2 . Sed illud de illo sacerdote scriptum est, quem isti non intelligunt, ut admoneretur populus in prophetia talem se debere agnoscere sacerdotem, pro quo nullus posset orare. Quis est autem pro quo nullus orat, nisi ille qui pro omnibus interpellat? Quia ergo tunc sacerdotium erat Leviticum, ubi sacerdos intrabat in sancta, et offerebat hostias pro populo; habebat autem imaginem, non veritatem futuri cujusdam sacerdotis; tunc enim et ipsi sacerdotes peccatores erant, sicut caeteri homines: volens Deus per prophetiam admonere populum, jam talem desiderandum esse sacerdotem, qui interpellaret pro omnibus, et pro eo nullus oraret, designans talem, admonuit et dixit: Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? Itaque, o popule, talem elige sacerdotem, pro quo non cogaris orare, sed de cujus oratione pro te securus esse possis. Ipse est Dominus noster Jesus Christus, unus sacerdos, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus 73I Tim. II, 5.-- Scandala igitur Primiani, et ipsius nequitia singularis, sic in se coeleste judicium provocavit, ut horum criminum auctorem necesse esset penitus amputare: qui recens ordinatus, --Jam jam crimina ipsius dicuntur.-- Presbyteros supra dictae plebis ad conjurationem impiae conspirationis impellens , hoc ab eis velut precario jure postulavit, ut ad damnandos quatuor diaconos, viros egregios, ac singularibus meritis approbatos, Maximianum scilicet, Rogatianum, Donatum, itemque Salgamium ,--In his quatuor erat ille auctor schismatis, praecidens de frusto frustum, et non se dolens ab integritate praecisum.-- Incunctanter ei promitterent accommodare consensum. --Hoc cum illis egit: illi noluerunt ei promittere, sed tacuerunt: ille per seipsum cogitatum scelus non dubitavit implere.-- Cujus illi mala praesumptione stupefacti, cum rem silentio refellissent, per se cogitatum scelus non dubitavit implere, usque adeo ut in Maximianum diaconum, virum, sicut omnibus notum est, innocentem, sine causa, sine accusatore, sine teste, absentem ac lecto cubantem, sententiam putaret esse promendam. --Videte crimen!-- Qui jam pridem clericos non dissimili furore damnaret. Nam cum incestos contra legem decretaque omnium sacerdotum communioni sanctae adjungeret, cumque obsistente maxima parte plebis, etiam seniorum nobilissimorum litteris conveniretur, ut per se corrigeret quod admiserat, sua temeritate possessus emendare contempsit. His itaque permoti seniores Ecclesiae supra dictae, ad universum chorum litteras legatosque miserunt, quibus non sine lacrymis deprecati sunt ut ad se ferventius veniremus, quo perpenso libramine, intentationibus exploratis, existimatio Ecclesiae purgaretur. Ad hanc proinde cum secundum memoratorum litteras veniremus, nota sua ille ratione fervescens, adventum nostrum penitus declinavit. --Quid illi objiciatur scitis, quia pars jam Donati incesta facta est. Hoc erat in regula, Quales fuerint cum quibus fuerit communicatum, tales fieri omnes et universam massam. Itaque si verum isti dicunt, incesta est jam pars tota Donati. Exeant plane Numidae; et dicant, Ad nos non pertinet si illos incestos, nescio quos, ad communionem tuam admisisti: obesse potuit tam longe positis? Si ergo vobis obesse non vultis qui in Numidia estis, quod Carthagini fit; quod in Africa fit, potuit obesse universo orbi terrarum? Semper unde se defendunt, inde se accusant, et nos excusant.-- Adventum nostrum penitus declinavit. --Quod illi quaesti sunt de Caeciliano.-- Qui usquequaque rebelli animo calcitrans, in malo permansit, ut conducta multitudine perditorum, --Jam hoc plus est. Haec de Caeciliano non dixerunt illi: videte quae.-- Atque impetratis officialibus, basilicarum januas obsedissent. --Ne intrarent episcopi.-- qui ingrediendi nobis atque agendi solemnia interdicerent facultatem. Haec si episcopum convenit facere, si Christianis licet admittere, si hoc Evangelia protestantur, probet aut judicet quisquis amator aut assertor est veritatis. Hoc enim nobis inflixit frater aliquando proprius, quod nunquam faceret alienus. --Quid pluribus? Dicunt multa et damnant hominem: sed damnationem jam ipsam legamus.-- Decrevimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos ulios subrogarit; quod incestos cum sanctorum communione miscuerit; quod presbyteros ad conjurationem ineundam constringere pertentarit; quod Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus baptismo succurrisset; quod communionem Demetrio presbytero pernegarit, ut cogeret filium abdicare; quod idem presbyter objurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset; quod supra dictus Primianus multitudinem miserit, quae Christianorum domos everteret; quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab ejus satellitibus lapidati; quod in basilica caesi sint seniores, quod indigne ferrent ad communionem Claudianistas admitti; quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos; quod se nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur multitudinem et Officio intercluserit; quod legatos a nobis ad se missos injuriose rejecerit; quod loca multa, vi primo, dehinc auctoritate judiciaria usurpaverit. --Praetermissor ablatorum: cum Paulus apostolus dicat: Audet quis vestrum adversus alium negotium habens judicari apud injustos, et non apud sanctos 74I Cor. VI, 1 . Videte quale illi crimen objecerint, quia non apud episcopos agere voluit de locis, sed apud judicem.-- Praeter alia illicita ejus admissa, quae prae honestate stili nostri s iluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum: ne eo palpato, Dei Ecclesia aut contagione, aut aliquo crimine maculetur. Quod idipsum Paulus apostolus exhortatur, et admonet: « Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omni fratre inordinate ambulante » 75II Thess. III, 6. Atque adeo non immemores puritatis Ecclesiae, conducibile existimavimus, omnes sanctos consacerdotes, et omnes clericos, et omnes populos qui se christianos meminerunt, hac nostra Tractatoria commonere, ut omnes ejus communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant. Ipse enim de suo interitu rationem reddet, qui hoc nostrum decretum non audiendo tentaverit violare. Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque consacerdotum vel clericorum suae salutis immemores, a die damnationis supra dicti Primiani, id est, a die octavo Kalendarum Juliarum usque ad diem octavum Kalendarum Januariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia constringantur. Laici quoque nisi se a supra dicto die damnationis illius, intra diem Paschae futurae ab ejus consortio separaverint, non posse quemquam nisi per poenitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiae reformari. Victorinus Munatianensis episcopus subscripsi. Fortunatus Dionysianensis episcopus subscripsi. Victorianus Carcabianensis episcopus subscripsi. Florentius ab Adrumeto episcopus subscripsi. Migginus ab Elephantaria episcopus subscripsi. Innocentius Thebaltensis episcopus subscripsi. Miggin pro collega meo Salvio Membressitano episcopo subscripsi. Salvius Ausafensis episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus subscripsi. Gemelius a Tanabaeis episcopus subscripsi. --Ex ipsis condemnatoribus subscripsit et Praetextatus Assuritanus, et Felicianus Mustitanus.-- Praetextatus Assuritanus episcopus subscripsi. Maximianus Stabatensis episcopus subscripsi. Datianus Camicetensis episcopus subscripsi. Donatus Fiscianensis episcopus subscripsi. Theodorus Usulensis episcopus subscripsi. Victorianus jubente collega Agnosio episcopo, subscripsi. Donatus Cebresutanus episcopus subscripsi. Natalicus Thelensis episcopus subscripsi. Pomponius Macrianensis episcopus subscripsi. Pancratius Balianensis episcopus subscripsi. Januarius Aquenensis episcopus subscripsi. Secundus Jacondianensis episcopus subscripsi. Pascasius a Vico Augusti episcopus subscripsi. Creso Conjustiacensis episcopus subscripsi. Rogatianus episcopus subscripsi. Maximianus Erumminensis episcopus subscripsi. Benenatus Tugutianensis episcopus subscripsi. Ritanus episcopus subscripsi. Gaianus Tigualensis episcopus subscripsi. Victorinus Leptimagnensis episcopus subscripsi. Guntasius Benefensis episcopus subscripsi. Quintasius Capsensis episcopus subscripsi. Felicianus Mustitanus episcopus subscripsi. Victorianus ex delegatione Miggini episcopi subscripsi. Miggius episcopus subscripsi. Latinus Mugiensis episcopus subscripsi. Proculus Girbitanus episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus pro fratre et collega meo Marratio subscripsi. Proculus Girbitanus pro collega meo Galliono subscripsi. Secundianus Prisianensis episcopus subscripsi. Helpidius Tusdritanus episcopus subscripsi. Donatus Samurdatensis episcopus subscripsi. Getulicus Victorianensis episcopus subscripsi. Annibonius Robautensis episcopus subscripsi. Item Annibonius petitus a collega meo Augendiarensi episcopo subscripsi. Tertullus Abitensis episcopus subscripsi. Primulianus episcopus subscripsi. Secundinus Arusianensis episcopus subscripsi. Maximus Pittanensis episcopus subscripsi. Crescentianus Murrensis episcopus subscripsi. Donatus Belmensis episcopus subscripsi. Perseverantius Tebertinus episcopus subscripsi. Faustinus Binensis episcopus subscripsi. Victor Altiburitanus episcopus subscripsi. Omnes numero quinquaginta tres.

21

Paululum dignamini advertere. Haec est damnatio tua. Dicimus illi: Quid vis? habeat pondus an non habeat? Ego faveo: prorsus dico, quia isti omnes falsa in te dixerunt; et audi unde credam: Quia apud alios judices obtinuisti causam tuam, et isti damnati sunt. Si ergo te propterea credo innocentem, quia non exiens ad factiosos, alibi ostendisti innocentiam tuam, ut illi qui te damnaverunt, damnationem mererentur; dignare acceptare Caecilianum innocentem, qui noluit exire ad majores tuos, et sic servavit causam suam orbi terrarum, quomodo tu servasti concilio Numidarum. Si innocentem te reddidit sedes Bagaitana, quanto potius illum sedes Apostolica? Aut vis ut valeant qui primo damnaverunt? Si valent; contra te valent. Nam illi contra Caecilianum nec valuerunt, nec valebunt: tamen quid contra te judices, attende.

22

Jam hic audent dicere: Sed nos qui postea damnavimus Maximianistas, plures eramus. Valeat ergo sententia vestra in Felicianum, et valebit illorum in Caecilianum. Ubi Bagai concilium fecerunt, etiam Felicianum damnaverunt: modo intus est Felicianus: aut nocens receptus est, aut innocens damnatus est. Si ergo nocentem recipis pro pace Donati; cede omnibus gentibus pro pace Christi: si autem per errorem vestrum innocens damnatus es; errare potuerunt trecenti decem damnantes Felicianum, et non potuerunt errare septuaginta damnantes Caecilianum? Quid ergo dicitis? Cum audieritis vobis dici, Priores vos damnaverunt Maximianistae, recurritis, et dicitis: Sed nos plures eramus qui damnavimus Maximianistas. Ad utrumque vobis cito respondetur, quia et illi vestri priores damnaverunt Caecilianum. Si priores valent, cedant Primianistae concilio Maximianistarum: si plures valent, cedant Donatistae orbi terrarum: nihil esse arbitror justius. Pauci sunt Maximianistae: sed priores sunt. Reus reum non facit. Si hoc putas, quomodo damnatus damnare potuisti? quia inter damnatores et ipse scriptus est, nec servaverunt illi locum causam dicentis. Aliter autem Caecilianus: servatus est illi locus hominis causam dicentis, sicut habet ipsa sententia; quia nec in communionem receptus est nisi purgatus. Iste autem invenitur hic a judicibus damnatus, illic inter judices damnans. Sed fuerit ista aequitas Bagaitani concilii: prorsus totum concedimus. Male te damnaverunt Maximianistae: male damnaverunt et illi priores vestri Caecilianum. Tu purgasti te apud Bagai: purgavit se ille in transmarino judicio. Consensit huic judicio universus orbis terrarum. Quid dicturus es? Plures nos sumus quam Maximianistae. Estote plures: de numero ergo agamus: vide quantum intersit. Absentem te damnaverunt Maximianistae, cum ad eos exire noluisses: Hoc quidem simile, sic et illi damnaverunt absentem Caecilianum, cum factionem eorum devitasset: sed tu rursus in absentes illos fecisti dici sententias in concilio Bagaitano: at vero Caecilianus praesens adversario praesente purgatus est. Deinde alia magna differentia: judices Numidas apud quos te purgares, tu ipse adisti, tu constituisti, Maximianistae illos non petierunt: apud eos autem a Caeciliano Donatus victus est, quos pars Donati judices postulaverat. Respondent tibi modo Maximianistae, et jure dicunt: Nos primo venimus ad te de provincia tua, de dioecesi ad te pertinente episcopi; et voluimus audire causam tuam: contempsisti nos, non ad nos existi. Si timuisti nostrum judicium, vel simul judices eligeremus, non ires ad quos tu velles. Quantum intersit, videte. Tunc autem ipsi Donatistae litteris suis Imperatorem petierunt, ut decerneret judices: improbaverunt eos apud quos victi sunt, quos antequam vincerentur postulaverunt: dati sunt alii ad eorum petitum, et ibi victi sunt: appellaverunt ad Imperatorem, et ibi victi sunt. Semel victus est absens Maximianista, et tacet: et ter victus praesens Donatista non tacet?

23

Sed de numero contendis cum Maximianistis. Ut dixi, faveo tibi. Trecenti decem plures sunt quam centum, vel quot fuerunt qui damnaverunt a parte Maximiani Primianum: millia episcoporum per orbem terrarum qui damnaverunt a parte Caeciliani Donatum nihil ponderis apud te habere putas? Sed dicturus es mihi: Numquid Donatistas millia episcoporum damnaverunt de toto orbe terrarum? Optime, non damnarunt. Quare non damnarunt? Quia judicio non interfuerunt. Si judicio non interfuerunt, propterea non damnaverunt, quia causam illam penitus nescierunt. Ab innocentibus quare te separasti? Venit huc ad te de orbe terrarum baptizatus, quem vis rebaptizare: et te jam lethale ministerium exercentem, et volentem iterare quod semel datur et non amittitur, adit cum magna voce et gemitu, et dicit tibi: Quid est quod vis facere? rebaptizare me? ait, nescio quis Mesopotamenus, nescio quis Syrus, nescio quis Ponticus, vel longius constitutus. Respondes: Quia non habes baptismum. Quare? Lege Epistolas Apostoli ad me datas. Venit nescio quis de Galatia, de Ponto, venit nescio quis de Philadelphia, ad quas Ecclesias Joannes scripsit 76Apoc. I, 4; venit a Colossis, venit a Philippis, a Thessalonica: Ego non habeo baptismum ad quem scripsit Apostolus, per quem tu habes? Audes legere epistolam meam, qui detestaris pacem meam?

SERMO III. De tertia parte Psalmi

[vers. 25.] Pars novissima psalmi hujus indiscussa vobiscum et intractata remanserat. Proinde sicut video, non quidem secundum dispositionem nostram, sed tamen non praeter dispositionem suam, ad reddendum debitum nos Dominus revocavit. Intenti ergo estote, fratres, ut si possumus Deo adjuvante, vel modo solvamus quod nos debere cognoscimus. Quis est qui dicit, quod modo cantavimus? Juvenis fui, et ecce senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Si quasi unus homo loquitur, quam multum tempus est aetas unius hominis; et quid magnum est, ut homo positus in una aliqua parte terrarum per totam vitam suam tam brevem, quam humana vita brevis est, quamvis ad senectutem a juventute pervenerit, non viderit justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem? Non est mirandum. Potuit enim fieri ut ante vitam ipsius fuisset aliquis justus quaerens panem, potuit fieri ut in alia parte terrarum non ubi ipse esset. Deinde aliud quod movet, audite: Ecce unusquisque in vobis, qui forte jam senuit, respiciens cursus aetatis suae jam peractos sibi, ubi cogitatione versatus fuerit in his quos novit, forte non ei occurrit justus quaerens panem, aut filius justi quaerens panem: sed tamen respicit ad Scripturas divinas, et invenit angustatum Abraham justum, et famen passum in regione sua, mutasse aliam regionem 77Gen. XII, 10; invenit et filium ipsius Isaac ejusdem famis causa in alias isse regiones quaerentem panem 78Id. XXVI, 1. Et quomodo erit verum, Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem? Et si verum hoc invenit in spatio vitae suae; aliter tamen invenit in lectione divina, quae fidelior est quam vita hominum.

2

Quid ergo facimus? Adjuvent nos pia studia vestra, ut inspiciamus in his versibus Psalmi voluntatem Dei, quid nos intelligere velit. Metus est enim ne unusquisque infirmus, non capiens spiritualiter intelligere Scripturas, eat in exempla humana videatque aliquando bonos servos Dei esse in necessitate aliqua et inopia quaerendi panis; maxime et Paulum apostolum cogitet, qui dicit, In fame et siti, in frigore et nuditate 79II Cor. XI, 27 : et scandalizetur apud seipsum dicens, Certene verum est quod cantavi? certe verum est quod in ecclesia stans tam devota voce personui, Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem? Fallunt nos Scripturae, dicat apud se; et dissolvantur omnia ejus membra ab opere bono; quibus membris intrinsecus, quod est gravius, et in interiore homine resolutis, jam desistat ab opere bono, et dicat sibi: Utquid bene operor? Utquid panem meum frango esurienti, et nudum vestio, et sine tecto induco in domum meam, attendens ad id quod scriptum est, Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem: cum videam tot homines bene viventes, plerumque fame laborantes? Sed si forte erro ego, ut tam illum qui bene vivit quam illum qui male vivit, putem bene vivere, et aliter illum novit Deus, id est iniquum esse, quem ego justum puto; quid facio de Abraham, quem justum ipsa Scriptura commendat? Quid facio de ipso apostolo Paulo, qui dicit: Imitarores mei estote, sicut et ego Christi 80I Cor. IV, 16 ? An ut etiam ego sim in malis qualia ille pertulit, in fame et siti, in frigore et nuditate?

3

Ita cogitantem, et, ut dixi, dissolutis membris omnibus interioribus a facultate operis boni, possumusne, fratres, tanquam paralyticum tollere, et aperire tectum Scripturae hujus, et eum submittere ad Dominum? Videtis enim quia obscurum est. Porro si obscurum est, tectum est: et paralyticum animo quemdam intueor. Et hoc tectum video, et sub hoc tecto Christum latere agnosco. Faciam, quantum possum, quod laudatum est in illis qui aperto tecto ad Christum paralyticum submiserunt, ut diceret illi: Constans esto, fili, remissa sunt enim tibi peccata tua. Sic enim fecit interiorem hominem salvum a paralysi, remittendo peccata, et constringendo fidem. Sed erant ibi homines, qui non habebant oculos ad videndum interiorem paralyticum jam esse sanatum, et medicum curantem putaverunt blasphemantem. Quis est hic, inquiunt, qui peccata dimittit? Blasphemat iste. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Et quia ille erat Deus, talia cogitantes audiebat 81Luc. V, 18 22. Hoc verum de Deo cogitabant, sed Deum praesentem non videbant. Fecit ergo ille medicus aliquid et in corpore paralytici, ut et illorum qui talia dixerunt, interiorem paralysim sanaret. Fecit enim quod viderent, et dedit quod crederent. Eia ergo quisquis es tam infirmus et languens corde, ut attendens humana exempla, velis a bonis operibus desistere, et paralysi quadam interiore dissolutus es, age, si possumus, aperto isto tecto submittere ad Dominum.

4

Dominus enim ipse in corpore suo, quod est Ecclesia, junior fuit primis temporibus, et ecce jam senuit. Nostis, et agnoscitis, et intelligitis, quia in hoc positi estis, et ita credidistis, quia caput nostrum Christus est; corpus capitis illius nos sumus 82I Cor. XII, 27; Ephes. IV, 15. Numquid soli nos, et non etiam illi qui fuerunt ante nos? Omnes qui ab initio saeculi fuerunt justi, caput Christum habent. Illum enim venturum esse crediderunt, quem nos venisse jam credimus; et in ejus fide et ipsi sanati sunt, in cujus et nos: ut esset et ipse totius caput civitatis Jerusalem, omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem, adjunctis etiam legionibus et exercitibus Angelorum, ut fiat illa una civitas sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore, felix in perpetua pace et salute, laudans Deum sine fine, beata sine fine. Corpus autem Christi, quod est Ecclesia 83Coloss. I, 18, 24, tanquam unus quidam homo, primo junior fuit, et ecce jam in fine saeculi est in senecta pingui; quoniam de illa dictum est: Adhuc multiplicabitur in senecta pingui 84Psal. XCI, 15 . Multiplicata est per omnes gentes, et ipsius vox est attendentis quasi unius hominis primam aetatem suam, et istam novissimam, respexit per omnia, quia omnes aetates notas habet per Scripturas; et ait exsultans et monens: Junior fui, primis temporibus saeculi; et ecce senui, sum etiam novissimis temporibus saeculi; et nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.

5

Agnovimus hominem juniorem et senem, et tanquam aperto tecto pervenimus ad Christum. Sed quis est justus, qui non est visus derelictus, nec semen ejus quaerens panem? Si intelligis panem, intelligis illum. Panis est enim verbum Dei, quod nunquam ab ore justi discedit. Nam et in capite suo justus iste tentatus, hoc respondit. Quando enim ipsi Domino esurienti et famem patienti diabolus ait: Dic lapidibus istis ut panes fiant; respondit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei 85Matth. IV, 3, 4 . Deinde, fratres mei, attendite, quando non faciat justus voluntatem Dei. Semper enim facit, et secundum voluntatem ejus vivit. Voluntas Dei de corde ejus non recedit: quia voluntas Dei, ipsa est lex Dei. Et quid dictum est de tali? Et in lege ejus meditabitur die ac nocte 86Psal. I, 2 . Panem istum manducas una hora, et dimittis; panem illum verbi die ac nocte. Quando enim audis, aut quando legis, manducas; quando inde cogitas, ruminas, ut sis animal mundum, non immundum 87Levit. I. Quod significat etiam sapientia per Salomonem dicens: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum 88Prov. XXI, 20 . Qui enim glutit, ut non in illo appareat quod voravit, oblitus est quod audivit. Qui autem non est oblitus, cogitat, et cogitando ruminat, ruminando delectatur. Unde dicitur: Cogitatio sancta servabit te 89Prov. II, 11 . Et ecce si servat te in ruminatione panis hujus sancta cogitatio, nunquam vidisti justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.

6

[vers. 26.] Tota die miseretur, et feneratur. Feneratur quidem latine dicitur, et qui dat mutuum, et qui accipit: planius hoc autem dicitur, si dicamus fenerat. Quid ad nos quid grammatici velint? Melius in barbarismo nostro vos intelligitis, quam in nostra disertitudine vos deserti eritis. Ergo justus iste tota die miseretur, et fenerat. Sed non gaudeant feneratores. Invenimus enim quemdam feneratorem, sicut invenimus quemdam panem: ut ubique aperto tecto perveniamus ad Christum. Nolo sitis feneratores, et ideo nolo, quia Deus non vult. Nam si ego nolo, et Deus vult, agite: si autem Deus non vult, etiamsi ego vellem, malo suo ageret qui ageret. Unde apparet Deum hoc nolle? Dictum est alio loco: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram 90Psal. XIV, 5 . Et quam detestabile sit, quam odiosum, quam exsecrandum, puto quia et ipsi feneratores noverunt. Rursus autem ego ipse, imo Deus noster, qui te prohibet esse feneratorem, jubet te esse feneratorem; et dicitur tibi, Fenera Deo. Si feneras homini, habes spem; et si feneras Deo, spem non habebis? Si feneraveris homini, id est, mutuam pecuniam tuam dederis, a quo aliquid plus quam dedisti exspectes accipere: non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti, sive illud triticum sit, sive vinum, sive oleum, sive quodlibet aliud; si plus quam dedisti exspectas accipere, fenerator es, et in hoc improbandus, non laudandus. Quid ergo, inquis, facio, ut sim utiliter fenerator? Attende quid facit fenerator. Minus vult dare certe, et plus accipere: hoc fac et tu; da modica, accipe magna. Vide quam late crescat fenus tuum. Da temporalia, accipe aeterna: da terram, accipe coelum. Et cui dabo, forte dicis? Ipse Dominus procedit quem feneres, qui tibi jubebat ne fenerares. Audi Scripturam, quomodo feneres Dominum: Fenerat, inquit, Dominum, qui miseretur pauperis 91Prov. XIX, 17 . Non enim eget a te Dominus, sed habes alium qui a te egeat: illi porrigis, ille accipit. Non enim habet pauper quod tibi retribuat: et tamen ipse vult retribuere, et non invenit quid; sola in illo remanet benevolentia orandi pro te. Cum autem pauper orat pro te, tanquam Deo dicit: Domine, mutuum accepi, fidedic me. Proinde et si non tenes pauperem redditorem, sed idoneum tenes fidejussorem. Ecce Deus tibi de Scriptura sua dicit: Da securus, ego reddo. Quomodo solent dicere fidejussores? quid dicunt? Ego reddo, ego accipio, mihi das. Putamusne et hoc dicit Deus: Ego accipio, mihi das? Plane si Deus Christus, quod non dubitatur, ipse dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et cum illi dicerent, Quando te vidimus esurientem? ut ostenderet se pauperum fidejussorem, omnium membrorum suorum sponsorem; quia ille caput, illi membra, et cum accipiunt membra, caput accipit: Cum uni, inquit, ex his minimis meis fecistis, mihi fecistis. Eia, avare fenerator, vide quid dedisti, vide quid accepturus es! Si dedisses paucam pecuniam, et ille cui dederas pro parva pecunia tua daret tibi magnam villam, incomparabiliter amplius valentem quam dederas tu pecuniam; quantas gratias ageres, quanta laetitia tollereris! Audi quam possessionem det quem fenerasti: Venite, benedicti Patris mei, percipite. Quid? quod dedistis? Absit. Terrena dedistis, quae si non dedissetis, in terra putrescerent. Quid enim inde facturus esses, si non dedisses? Quod periturum erat in terra, servatum est in coelo. Ergo quod servatum est, hoc accepturi sumus. Servatum est meritum: factus est thesaurus tuus meritum tuum. Nam vide quid sis accepturus: Percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Contra, illi qui fenerare noluerunt, quid audient? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et quid vocatur regnum quod accipimus? Attendite sequentia: Isti ibunt in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam 92Matth. XXV, 34-36 . Ad hoc ambite, hoc emite, ad hoc fenerate. Habetis Christum in coelo sedentem, in terra petentem. Invenimus quomodo feneret justus. Tota die miseretur, et fenerat.

7

Et semen ejus in benedictione erit. Et hic non occurrat carnalis cogitatio. Videmus multos filios justorum fame morientes: quomodo ergo semen ejus in benedictione erit? Semen ejus reliquiae ejus, unde hic seminat, et postea metet. Namque Apostolus dicit: Bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus, ait, operemur bonum ad omnes 93Gal. VI, 9 . Hoc est semen tuum, quod erit in benedictione. Terrae committis, et tanto amplius colligis: Christo committis, et perdis? Vide ipsum semen expressius nominatum ab Apostolo, cum de eleemosynis diceret. Hoc enim ait: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet 94II Cor. IX, 6 . Sed laboras forte cum seminas, et doles cum misereris, quia miseros vides. Melius enim aliquando non habebimus quibus ista demus. Cum omnes in incorruptionem commutabuntur, nullus esuriet cui porrigas panem, nullus sitiet cui des potum, nullus nudus erit quem vestias, nullus peregrinus quem suscipias: hic autem inter aerumnas, tentationes, dolores, gemitus, mittimus semen. Sed respice ad psalmum alium: Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Attende, quia semen ejus in benedictione erit: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos 95Psal. CXXV, 6 .

8

[vers. 27.] Vide ergo quod sequitur, et noli esse piger: Declina a malo, et fac bonum. Noli tibi putare sufficere, si non exspolias vestitum. Non exspoliando enim vestitum, declinasti a malo: sed noli arescere, et sterilis esse. Sic noli exspoliare vestitum, ut vestias nudum: hoc est enim declinare a malo, et facere bonum. Et quid inde habebo, dicturus es? Jam tibi commendavit ille quem feneras, quid tibi dabit: vitam aeternam dabit tibi; da illi securus. Audi et id quod sequitur: Declina a malo, et fac bonum; et inhabita in saecula saeculorum. Et noli putare cum das, quod nemo te videat; aut quia deserit te Deus, quando forte dederis pauperi, et consecutum fuerit aliquod damnum, aut aliqua tristitia rei amissae, et dicas tibi: Quid profuit bona me fecisse opera? Puto non amat Deus homines qui benefaciunt. Unde ista vestra submurmuratio, unde iste strepitus, nisi quia abundant istae voces? Unusquisque modo cognoscit has voces, aut in ore suo, aut in ore vicini sui, aut in ore amici sui. Deleat illas Deus, et exstirpet spinas de agro suo: plantet frugem bonam, et arborem fructiferam. Quid enim contristatus es, o homo, quia dedisti pauperi, et alia perdidisti? Nonne vides quia perdidisti quod non dedisti? Quare non respicis ad Deum tuum? Ubi est fides? quare sic dormit? Excita illam in corde tuo. Attende quid tibi dixerit ipse Dominus, quando te ad hujusmodi opera bona exhortabatur: Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit 96Luc. XII, 33 . Hoc ergo commemora, quando plangis in damno. Quid ploras stulte parvi cordis, aut non sani cordis? Quare perdidisti, nisi quia mihi non commodasti? Quare perdidisti? Quis tibi abstulit? Respondebis: Fur. Nonne hoc te praemonueram, ne ibi poneres quo fur posset accedere? Si ergo dolet qui perdidit, hoc doleat, quia non ibi posuit unde perire non potuit.

9

[vers. 28.] Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos. Quando patiuntur labores sancti, nolite putare quia non judicat Deus, aut perverse judicat. Qui te monet ut juste judices, ipse perverse judicaturus est? Amat ille judicium, et non derelinquet sanctos suos. Sed quo modo sit abscondita apud illum vita sanctorum, ut qui modo laborant in terra, quasi tempore hiemis arbores non habentes fructum et folia, illo apparente tanquam novo sole exorto, illud quod in radice vivebat, in fructibus appareat. Amat ergo ille judicium, et non derelinquet sanctos suos. Sed laborat sanctus in fame? Non illum derelinquet Deus: flagellat omnem filium, quem recipit 97Hebr. XII, 6. Contemnis illum quando flagellatur, expavescis quando ditatur. Unde enim flagellatur? Pressuris temporalibus. Quando ditabitur? Quando audiet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Noli ergo piger esse flagellari, ut sis inter eos qui merentur recipi. Usque adeo ille amat judicium, ut non derelinquat sanctos, quos flagellat ad tempus. Et quoniam flagellat omnem filium, quem recipit, nec Unico pepercit, in quo delictum non invenit. Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos. Quia ergo non eos derelinquet, forte hoc eis dabit quod hic amas, multos annos vivere, senescere? Non attendis quia si senectutem optas venire, hanc optas de qua cum venerit conqueraris. Non tibi ergo dicat anima, vel mala, vel infirma, vel parvula: Quomodo verum est, Dominus amat judicium, et non derelinquent sanctos suos? Revera non dereliquit tres pueros in camino laudantes, non eos tetigit ignis 98Dan. III, 50: numquid sancti ejus Machabaei non erant, qui in ignibus defecerunt carne, non fide 99II Mach. VII, 7? Sed hoc, inquis, majorem quaestionem habet, quia cum fide illi non defecerint, ille illos dereliquerit. Audi quod sequitur: In aeternum conservabuntur. Tu paucos annos eis optabas, quos eis si daret Dominus, non derelinqueret sanctos suos. Visibiliter non dereliquit tres pueros, occulte non dereliquit Machabaeos: illis etiam dedit vitam temporalem ad confundendos infideles; illos autem occulte coronavit ad judicandam impietatem persecutoris: nec illos tamen, nec illos dereliquit, qui non derelinquet sanctos suos. Et nihil magnum acceperunt tres pueri, si non in aeternum conservarentur. In aeternum conservabuntur.

10

Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Quomodo semen illius in benedictione erit, sic semen impiorum peribit. Semen enim impiorum, opera impiorum. Nam invenimus rursum filium impii florere in saeculo, et aliquando fieri justum, et florere in Christo. Vide ergo quomodo accipias, ut tectum aperias, et ad Christum pervenias: noli carnaliter, nam decipieris. Sed semen impiorum, omnia opera impiorum peribunt, fructum non habebunt: ad tempus enim aliquid valent; postea quaerent, et non invenient quod operati sunt. Nam perdentium quod operati sunt, vox erit illa: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra 100Sap. V, 8 . Ergo semen impiorum peribit.

11

[vers. 29.] Justi haereditate possidebunt terram. Rursus avaritia non subrepat, nec tibi aliquam villam magnam promittat, ne quod hic juberis contemnere, ibi speres. Terra est quaedam illa vivorum, regnum sanctorum. Unde dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra vivorum 101Psal. CXLI, 6 . Nam et si vita tua illa est, intellige qualem terram accepturus sis. Illa est terra viventium: haec est autem terra morientium, receptura mortuos quos nutrivit vivos. Qualis ergo illa terra, talis et ipsa vita: si aeterna vita, aeterna terra. Et quomodo aeterna terra? Et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Alia ergo terra erit ubi inhabitabimus in saeculum saeculi. Nam de ista dictum est: Coelum et terra transibunt 102Matth. XXIV, 35 .

12

[vers. 30-32.] Os justi meditabitur sapientiam. Ecce ille est panis: videte quam libenter manducet justus iste, quomodo verset in ore suo sapientiam. Et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius. Ne forte putares cum in ore habere quod in corde non habet: ne forte computares eum cum illis, de quibus dictum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 103Isai. XXIX, 13 : Et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius. Et quid illi prodest? Et non supplantabuntur gressus ejus. Liberat a laqueo verbum Dei in corde, liberat a via prava verbum Dei in corde, liberat a labina verbum Dei in corde. Tecum est, cujus verbum a te non recedit. Quid autem mali patitur quem custodit Deus? Custodem ponis in vinea, et contra fures securus es; et potest dormire custos ille, et ipse cadere, et furem admittere: non autem dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel 104Psal. CXX, 4. Lex Dei ejus in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus ejus. Vivat ergo securus, et inter malos vivat securus, et inter impios vivat securus. Quid enim mali justo potest impius aut injustus facere? Ecce vide quid sequitur: Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum. Dicit enim quod in libro Sapientiae dicere praedictum est: Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita ipsius 105Sap. II, 15 . Quaerit ergo mortificare. Quid? Dominus qui custodit, qui cum illo habitat, qui de ore ipsius, qui de corde non recedit, dimittit eum? Ubi est quod superius dictum est, Et non derelinquet sanctos suos?

13

[vers. 33.] Ergo, Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum: Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus. Quare ergo dereliquit martyres in manibus impiorum? Quare fecerunt illis quaecumque voluerunt? Alios gladio percusserunt, alios crucifixerunt, alios bestiis tradiderunt, alios ignibus cremaverunt, alios in catena ducentes tabe diuturna confecerunt. Certe non derelinquet Dominus sanctos suos: Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus. Postremo ipsum Filium suum quare dimisit in manibus Judaeorum? Et hic tectum aperi 106Luc. V, 19, si vis omni interiori membro constringi; perveni ad Dominum: audi quid dicat alia Scriptura, Dominum praevidens passurum ab impiis, quid ait? Terra tradita est in manus impii 107Job IX, 24 ? Quid est, Terra tradita est in manus impii? Caro tradita est in manus persequentium. Non ibi autem dimisit justum suum Deus: de carne capta educit animam invictam. Dimitteret Deus justum suum in manibus impii, si illum fecisset consentire impio: contra quod malum orat in alio psalmo, et dicit: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori 108Psal. CXXXIX, 9 . Opus est ut a desiderio tuo non tradaris peccatori, ne cum desideras vitam praesentem, irruas in illum, et perdas aeternam. A quo desiderio non debet tradi peccatori? Ab illo de quo item dicitur: Et diem hominis non concupivi, tu scis 109Jerem. XVII, 16 . Qui enim desiderat et concupiscit diem hominis, quando illi minatus fuerit adversarius, quod tollat illi diem humanum, quia occidet eum, et perdet hanc vitam; qui non sperat aliam vitam, deficit, et consentit inimico. Qui autem audit Dominum dicentem, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; etsi tradatur terra in manus impii, capta terra spiritus evadit; spiritu evadente, et terra resurget. Spiritus mutatur ad Dominum, terra mutabitur in coelum. Non enim aliquid de ipsa terra perit, quae ad tempus traditur in manus impii: Capilli capitis vestri numerati sunt 110Matth. X, 28, 30 . Ergo est securitas, sed si intus sit Deus. Si autem expellatur diabolus, admittitur Deus. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus. Nec damnabit eum, cum judicabitur illi. Habent aliqua exemplaria, Et cum judicabit eum, judicabitur illi. Illi autem dictum est, cum judicium fit ac illo: possumus enim sic loqui ut dicamus homini, Judica mihi, id est, audi causam meam. Cum ergo coeperit audire causam justi sui Deus; quoniam oportet omnes exhiberi ante tribunal Christi, et stare, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive bonum sive malum 111II Cor. V, 10 ; quando ergo ventum fuerit ad illud judicium, non eum damnabit, etsi ad tempus videatur damnari ab homine. Etsi dixit sententiam proconsul in Cyprianum: alia est sella terrena, aliud tribunal coelorum; ab inferiore accepit sententiam, a superiore coronam. Nec damnabit eum, cum judicabitur illi.

14

[vers. 34, 36.] Sed quando erit? Noli modo putare: tempus laboris est, tempus seminis est, tempus frigoris est: etsi inter ventos, etsi inter pluvias, semina; noli esse piger: aestas veniet quae te laetificet, in qua te gaudeas seminasse. Quid ergo facio modo? Exspecta Dominum. Et cum exspecto, quid ago? Et custodi vias ejus. Et si custodiero, quid accipio? Et exaltabit te, ut haereditate possideas terram. Quam terram? Iterum ne aliqua villa occurrat animo: illam de qua dicitur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 112Matth. XXV, 34 . Quid de illis qui nos angustaverunt, inter quos gemuimus, quorum scandala toleravimus, pro quibus saevientibus frustra oravimus; quid de illis erit? Sequitur, Cum pereunt peccatores, videbis. Et quam de proximo videbis: tu eris ad dexteram, illi ad sinistram. Hoc autem ad fidei oculos pertinet. Quos fidei oculos qui non habent, dolent felicitatem impiorum, et putant se sine causa esse justos, quia vident hic florere impios. Qui autem habet oculum illum fidei, quid dicit? Vidi impium superexaltari et elevari super cedros Libani. Et puta quia superexaltatus est, puta quia elevatus est: quid sequitur? Et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quare non erat, et non est inventus locus ejus? Quia transisti. Si autem adhuc carnaliter cogitas, et ista terrena felicitas vera felicitas tibi videtur, nondum transisti: aut aequalis illi es, aut infra es: profice, et transi; et cum proficiendo transieris, attendis eum fide, vides novissima ipsius, et dicis tibi, Ecce non est iste qui sic tumuerat; quomodo si transires juxta fumum. Nam et hoc dictum est in isto psalmo superius, Deficientes velut fumus deficient. Erigitur in altum fumus, et in globum tumidum pergit: quanto magis attollitur, tanto amplius intumescit. Sed cum transieris, attende post te: post te enim fumus, si est ante te Deus. Noli posteriora ex desiderio attendere, sicut attendit uxor Lot, et remansit in via 113Gen. XIX, 26: sed respice ex despectu, et videbis impium nusquam esse, et quaeres locum ejus. Quis est locus ejus? Quo modo habet potestatem, habet divitias, habet quemdam ordinem suum in rebus humanis, ut multi ei obsequantur, ut jubeat et audiatur. Iste locus non erit, sed transiet, ut tu possis dicere: Transivi, et ecce non erat. Quid est, transivi? Profeci, perveni ad spiritualia, intravi in sanctuarium Dei, ut intenderem in novissima 114Psal. LXXII, 17: et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

15

[vers. 37.] Custodi innocentiam. Tene, quomodo cum avarus esses, saccellum tenebas: quomodo tenebas saccellum, ne tibi extorqueretur a fure; sic custodi innocentiam, ne tibi extorqueatur a diabolo. Sit illa certum patrimonium tuum, de qua sunt divites et pauperes. Custodi innocentiam. Quid tibi prodest lucrum auri, et damnum innocentiae? Custodi innocentiam, et vide directionem. Habeto oculos directos, ut videas directionem: non pravos, quibus malos vides; et distortos, ut distortus tibi et pravus videatur Deus, quia favet impiis, et persequitur fideles. Non vides quam distortum videas? Corrige oculos tuos, et vide directionem. Quam directionem? Noli ad praesentia attendere. Et quid videbis? Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Quid est, sunt reliquiae? Cum mortuus fueris, non eris mortuus: hoc est, sunt reliquiae. Erit illi aliquid et post hanc vitam; hoc est, illud semen quod in benedictione erit. Unde Dominus, Qui credit in me, inquit, licet moriatur, vivet 115Joan. XI, 25 : Quoniam sunt reliquiae homini pacifico.

16

[vers. 38.] Injusti autem disperient in idipsum. Quid est, in idipsum? In sempiternum; vel, omnes simul in unum. Reliquiae impiorum interibunt. Sunt autem reliquiae homini pacifico: ergo qui non sunt pacifici, impii sunt. Beati enim pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur 116Matth. V, 9.

17

[vers. 39, 40.] Salus autem justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis: et adjuvabit eos Dominus, et eruet eos, et eximet eos a peccatoribus. Tolerent ergo modo peccatores justi, tolerent frumenta zizania, toleret triticum paleam; quia veniet tempus separationis, et eximetur semen bonum ab eo quod igni consumetur: illud in horreum mittetur, illud autem in aeternam conflagrationem; quia ideo simul fuerunt primo justus et injustus, ut ille supplantaret, ille probaretur; postea autem ille damnaretur, ille coronaretur.

18

Deo gratias, fratres, reddidimus debitum in nomine Christi; sed nos charitas debitores semper tenet. Illa enim una est, quae et si quotidie redditur, semper debetur. Multa diximus adversus Donatistas, multa vobis recitavimus, multas chartas, multa praeter canonem Scripturarum, illis cogentibus. Nam et si reprehendent haec, quia vobis talia legimus; nos reprehendamur, dum vos instruamini. Possumus enim eis et in hac parte sic respondere: Factus sum insipiens, vos me coegistis 117II Cor. XII, 11 . Tamen, fratres, ante omnia custodite haereditatem nostram, de qua securi sumus nos in testamento Patris nostri esse: non in aliqua charta frivola alicujus hominis, sed in testamento Patris nostri. Inde securi sumus; quia qui fecit testamentum, vivit: qui fecit testamentum haeredi suo, ipse judicabit de testamento suo. In rebus humanis alius est testator, alius judex: et tamen qui tenet testamentum, vincit apud judicem alterum, non apud alterum judicem mortuum. Quam ergo secura est nostra victoria, cum ille judicabit qui testatus est! etsi enim mortuus est Christus ad tempus, sed jam vivit in aeternum.

19

Loquantur ergo adversus nos quidquid volunt: nos diligamus illos et nolentes. Novimus enim, fratres, novimus linguas eorum: propter quas eis non irascamur, patienter ferte nobiscum. Vident enim in causa se nihil habere, et linguas convertunt in nos, et incipiunt de nobis dicere mala, multa quae sciunt, multa quae nesciunt. Quae sciunt, praeterita nostra sunt: fuimus enim aliquando, sicut dicit Apostolus, stulti et increduli, et ad omne opus bonum reprobi 118Tit. III, 3. In errore perverso desipientes et insanientes fuimus, non negamus; et quantum praeteritum nostrum non negamus, tanto magis Deum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo, haeretice, dimittis causam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? quid sum? Numquid Catholica ego sum? numquid haereditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea praeterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus fieret aliquando praeteritus! Ista sunt mala praeterita, quae noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male viximus, quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis praeteritis, quid dicam? Doleo? Dolerem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim nunquam fuissem! Quidquid tamen fui, in nomine Christi praeteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quae adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad illos ut haec noverint. Multa ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis. Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit partum meum. Mihi autem minimum est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die, ait Apostolus; sed neque ego meipsum judico 119I Cor. IV, 3 : melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non faciat Christus. Dicunt enim, Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic baptizati sumus: sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus. Istis autem satisfacturi sumus, et demonstraturi aliquid de testimonio Ecclesiae, cui non communicant? Merito non nos norunt trans mare baptizatos in Christo, quia et trans mare non habent Christum. Ille enim Christum et trans mare habet, qui et trans mare communionem universae Ecclesiae tenet. Quomodo potest cognoscere ubi sim ego baptizatus, cum communio ipsius vix transit mare? Verumtamen, fratres mei, quid eis dicam? Suspicamini quod vultis de nobis. Si boni sumus, in Ecclesia Christi frumenta sumus: si mali sumus, in Ecclesia Christi palea sumus, tamen ab area non recedimus. Tu qui vento tentationis foras volasti, quid es? Triticum non tollit ventus ex area. Ex eo ergo ubi es, agnosce quid es.

20

Sed tu, inquit, quis es qui contra nos dicis tanta? Quicumque sim, quod dicitur attende, non a quo dicitur. Sed peccatori, inquit, dicit Dominus: Utquid tu assumis testamentum meum per os tuum 120Psal. XLIX, 16 ? Dicat Dominus hoc peccatori: forte est genus peccatorum cui hoc recte dicat Dominus; sed in quemlibet dicat hoc Dominus, ideo dicit, quia peccatori non prodest quando legem Dei loquitur. Numquid et auditoribus non prodest? Utrumque genus nos habemus in Ecclesia, Domino dicente, et bonorum et malorum. Boni enim cum praedicant, quid dicunt? Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 121I Cor. IV, 16 . De bonis quid dicitur? Sed forma esto fidelium 122I Tim. IV, 12 . Hoc nos esse elaboramus: quid autem simus, ille novit ad quem gemimus. De malis tamen dictum est aliud: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite 123Matth. XXIII, 2, 3 . Vides quia in cathedra Moysi, cui successit cathedra Christi, sedent et mali: et tamen dicendo bona non obsunt auditoribus. Quare tu propter malos ipsam cathedram dimisisti? Redi ad pacem, redi ad concordiam quae te non offendit. Si bona loquor, et bona facio, imitare me: si autem non facio quod dico, habes consilium Domini; quae dico, fac; quae autem facio, noli facere; tamen a cathedra catholica noli discedere. Ecce in nomine Christi ituri sumus, et multa dicturi sunt. Quis finis? Cito contemnite causam nostram. Non illis dicatis nisi, Fratres, ad rem respondete. Augustinus episcopus est in Ecclesia catholica, sarcinam suam portat, rationem redditurus est Deo: in bonis eum novi; si malus est, ipse novit; si bonus est, nec sic spes mea est. Hoc ante omnia didici in Catholica, ut spes mea non sit in homine. Merito ergo vos homines reprehenditis, quia spem vestram in homine posuistis. Certe cum reprehenderint nos, contemnite et vos. Novimus enim qualem habeamus locum in corde vestro, quia scimus qualem locum habeatis in corde nostro. Nolite pro nobis certare adversus illos. Quidquid de nobis dixerint, cito transite: ne laborantes causa defensionis nostrae, dimittatis causam vestram. Hoc enim agunt astute: nolentes et timentes ut de ipsa causa dicamus, ingerunt nobis quo nos avocent; ut cum intendimus purgare nos, sileamus ab ipsis convincendis. Nam prorsus qui me dicis malum, dico et ego alia innumerabilia: cito aufer de medio, fini causam meam, de re age, Ecclesiae causam attende, ubi sis vide. Veritas tibi undelibet loquatur, esuriens accipe; ne nunquam ad te perveniat panis, dum semper quid reprehendas in vasculo fastidiosus et calumniosus inquiris.

Notes

  1. 1. Marc. XIII, 32
  2. 2. Gen. XXII, 12
  3. 3. Luc. XXII, 33, 34
  4. 4. Deut. XIII, 3
  5. 5. Joan. XVI, 12
  6. 6. I Cor. III, 1, 2
  7. 7. Matth. XXIV, 40
  8. 8. I Cor. VI, 9, 10
  9. 9. Matth. XXIV, 41
  10. 10. Luc. XXI, 9
  11. 11. Matth. XXV, 35, 42
  12. 12. Coloss. III, 3, 4
  13. 13. Joan. XV, 1
  14. 14. Psal. LXXII, 26
  15. 15. Psal. XV, 5
  16. 16. Psal. LXXII, 26
  17. 17. Matth. V, 8
  18. 18. Gal. V, 17
  19. 19. Rom. VII, 24, 25
  20. 20. Habac. II, 4
  21. 21. Rom I, 17
  22. 22. Coloss. III, 4
  23. 23. Matth. XXIV, 13
  24. 24. Luc. XVIII, 1
  25. 25. Matth. XX, 8
  26. 26. Psal. I, 6
  27. 27. Matth. VII, 13, 14
  28. 28. Psal. VI, 8
  29. 29. Joan. XIII, 16
  30. 30. Matth. XXV, 34
  31. 31. Luc. XVI, 23
  32. 32. Matth. XXV, 41
  33. 33. Id. VIII, 12
  34. 34. Matth. V, 44
  35. 35. Rom. XII, 21
  36. 36. Matth. XVI, 27
  37. 37. Rom. II, 5
  38. 38. Act. I et IX
  39. 39. Matth. X, 28
  40. 40. Luc. XVI, 19, 24
  41. 41. Psal. XXVI, 14
  42. 42. Hebr. XII, 6
  43. 43. Act. IX, 13-16
  44. 44. Rom. V, 3-5
  45. 45. Id. VIII, 35
  46. 46. II Cor. XII, 15
  47. 47. Act. XXI, 11-13
  48. 48. Psal. XXIV, 9
  49. 49. Luc. XVI, 20
  50. 50. I Joan. III, 2
  51. 51. Psal. XXX, 20
  52. 52. Rom. VIII, 18
  53. 53. Psal. CXV, 12, 13
  54. 54. Matth. XX, 22
  55. 55. Joan. XXI, 17
  56. 56. Jerem. XVII, 5
  57. 57. Psal. CXV, 11
  58. 58. Job I, 21
  59. 59. Prov. VI, 6, et XXX, 25
  60. 60. II Tim. III, 8, 9
  61. 61. Matth. IV, 19
  62. 62. I Cor. I, 27
  63. 63. Psal. CXLI, 6
  64. 64. Matth. XXVII, 26
  65. 65. Joan. VIII, 48
  66. 66. Id. IX, 22
  67. 67. Matth. XXVI, 60
  68. 68. Id. XXVIII, 12
  69. 69. Exod. XXIII, 7
  70. 70. I Reg. II, 25
  71. 71. Matth. VI, 12
  72. 72. I Joan. II, 1-2
  73. 73. I Tim. II, 5
  74. 74. I Cor. VI, 1
  75. 75. II Thess. III, 6
  76. 76. Apoc. I, 4
  77. 77. Gen. XII, 10
  78. 78. Id. XXVI, 1
  79. 79. II Cor. XI, 27
  80. 80. I Cor. IV, 16
  81. 81. Luc. V, 18 22
  82. 82. I Cor. XII, 27;Ephes. IV, 15
  83. 83. Coloss. I, 18, 24
  84. 84. Psal. XCI, 15
  85. 85. Matth. IV, 3, 4
  86. 86. Psal. I, 2
  87. 87. Levit. I
  88. 88. Prov. XXI, 20
  89. 89. Prov. II, 11
  90. 90. Psal. XIV, 5
  91. 91. Prov. XIX, 17
  92. 92. Matth. XXV, 34-36
  93. 93. Gal. VI, 9
  94. 94. II Cor. IX, 6
  95. 95. Psal. CXXV, 6
  96. 96. Luc. XII, 33
  97. 97. Hebr. XII, 6
  98. 98. Dan. III, 50
  99. 99. II Mach. VII, 7
  100. 100. Sap. V, 8
  101. 101. Psal. CXLI, 6
  102. 102. Matth. XXIV, 35
  103. 103. Isai. XXIX, 13
  104. 104. Psal. CXX, 4
  105. 105. Sap. II, 15
  106. 106. Luc. V, 19
  107. 107. Job IX, 24
  108. 108. Psal. CXXXIX, 9
  109. 109. Jerem. XVII, 16
  110. 110. Matth. X, 28, 30
  111. 111. II Cor. V, 10
  112. 112. Matth. XXV, 34
  113. 113. Gen. XIX, 26
  114. 114. Psal. LXXII, 17
  115. 115. Joan. XI, 25
  116. 116. Matth. V, 9
  117. 117. II Cor. XII, 11
  118. 118. Tit. III, 3
  119. 119. I Cor. IV, 3
  120. 120. Psal. XLIX, 16
  121. 121. I Cor. IV, 16
  122. 122. I Tim. IV, 12
  123. 123. Matth. XXIII, 2, 3