TheoFonsAux sources de la foi

Discours sur les Psaumes

ENPS · Augustin · 418 · IT · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Omnia divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus; periculosa vero his qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Haec est enim in hominibus magna et usitata perversitas; quia cum debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt depravari; rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi volunt. Solemus autem audire homines murmurantes adversus Deum, quod malis in hac vita bene sit et laborent boni: quasi ille perversus sit, et nesciat quid agat, aut omnino averterit oculos a rebus humanis; vel securitatem suam perturbari nolit, ut haec non attendat, quia cum labore ista Deus aut videat aut corrigat. Murmurant ergo homines, qui propterea volunt Deum colere ut hic illis bene sit, quando viderint eos qui Deum non colunt pollere atque florere felicitate terrena; se autem colentes Deum laborare in angustiis, in necessitatibus, in aerumna, caeterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra istam vocem et contra has blasphemias murmurantium, incantat semper sermo divinus, curans a morsu serpentis. Venenati enim cordis est ista sanies, eructans in Deum putorem blasphemiae, et quod pejus est manus curantis repellens, morsum serpentis non repellens. Hoc dixi, repellit a se cor hominis verbi Dei severitatem, et admittit ad se male suadentis serpentis blanditias. Contra hos ergo cantat sermo divinus, et jam in isto psalmo loquitur nobis. Ad quem psalmum intentam ego facerem Sanctitatem Vestram, nisi ipse nos faceret omnes intentos; nec nos solos, sed totum orbem terrarum. Audite enim quemadmodum coepit.

2

[vers. 2.] Audite haec omnes gentes. Non ergo vos soli qui hic estis. Nam vox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant omnes gentes? Clamavit enim per Apostolos Dominus noster Jesus Christus, clamavit tot linguis quas misit; et videmus hunc psalmum qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Judaeorum, recitari per totum orbem terrarum, per omnes Ecclesias, impletumque esse quod hic dictum est, Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum volo intentos facere animos vestros, ne propter laborem corporalem non erigatis animum, terrente vos longitudine psalmi hujus. Si potuerit, finietur hodie: si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem; tamen vos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus voluerit, quantum vos non gravet, sed relevet. Audite haec, omnes gentes: unde estis et vos. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hoc iterum videtur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit, Audite. Quod dico, inquit, audite, auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Quid est, auribus percipite? Quod Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat 1Matth. XI, 25 : cum omnes qui in conspectu ejus erant, utique haberent aures; quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Forte et hic est aliqua distinctio. Non quidem nos coarctare debemus, sed nihil mali est etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod dixit, omnes gentes, et quod dixit, omnes qui habitatis orbem. Significantius enim fortasse voluit nos intelligere quod dixit, inhabitatis, ut gentes intelligamus omnes iniquos, habitatores autem orbis omnes, justos. Ille enim habitat qui non tenetur: nam qui tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque habet, qui dominus est rerum suarum; dominus autem est, qui non est irretitus cupiditate: qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. Habemus enim quoddam verbum habitatione signatum in Scriptura Dei, ubi ait, Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 2Psal. LXXXIII, 11 . Quid enim, si abjiceris in domo Domini, non ibi habitas? Noluit significare habitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et dominantur, et gubernant: qui autem contemnuntur, non quasi habitant, sed subjecti sunt. Ita autem dixit: Subditus volo esse in domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si est aliqua distinctio inter omnes gentes, et habitatores orbis, sicut est distinctio inter audite, et auribus percipite, hoc quidem videtur repetisse; sed tamen aliud est, quod sane voluit significare; quia ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et justi. Permixte modo audiunt omnes: sed cum ventum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis qui auribus perceperunt. Audiant ergo et peccatores: Audite haec, omnes gentes. Audiant et justi, qui non sine causa audierunt, et regunt potius terram, quam reguntur a terra: Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem.

3

[vers. 3.] Et iterum dicit: Quique terrigenae et filii hominum. Quod ait, terrigenae, ad peccatores retulit; quod ait, filii hominum, ad fideles et justos. Videtis ergo, quia servatur ista distinctio. Qui sunt ergo terrigenae? Filii terrae. Qui sunt filii terrae? Qui haereditates terrenas requirunt. Qui sunt filii hominum? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando jam ista distinximus Sanctitati Vestrae, et invenimus quia Adam homo erat, filius hominis non erat; Christus autem filius hominis erat, et Deus erat. Quicumque enim pertinent ad Adam, terrigenae: quicumque pertinent ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant, ego nulli subtraho sermonem meum. Terrigena est, audiat propter judicium; filius hominis est, audiat propter regnum. Simul in unum dives et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. Quod ait dives, ad terrigenas pertinet; quod ait, pauper, ad filios hominum. Divites intellige superbos, pauperes humiles. Habeat multas facultates pecuniarum; si in eis non extollitur, pauper est: non habeat aliquid, et cupiat et infletur; inter divites et reprobos eum deputat Deus. Et divites et pauperes in corde interrogat Deus, non in arca et domo. Nonne pauperes sunt qui accipiunt mandatum Apostoli dicentis Timotheo: Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere? Quomodo eos qui divites erant fecit pauperes? Tulit illis quare quaeruntur divitiae. Nemo enim vult esse dives, nisi ut infletur inter eos inter quos vivit, et superior illis videatur. Cum autem dixit, non superbe sapere, aequales eos fecit non habentibus; ut fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille dives qui audit Apostolum dicentem: Praecipe divititibus hujus saeculi non superbe sapere. Unde non superbe sapere? Si faciant quod sequitur, Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 3I Tim. VI, 17 . Non dixit, qui praestat illis; sed, qui praestat nobis. Numquid ipse Paulus non habebat divitias? Habebat plane. Quas divitias? De quibus dicit alio loco Scriptura: Fideli homini mundus totus divitiarum est 4Prov. XVII, 6, sec. LXX . Audi et ipsum confitentem: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes 5II Cor. VI, 10 . Qui vult ergo esse dives, non haereat parti, et totum possidebit: illi inhaereat qui totum creavit. Simul in unum dives et pauper. Dicit in alio psalmo; Edent pauperes, et saturabuntur. Quomodo commendavit pauperes? Edent pauperes, et saturabuntur. Quid edunt? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur? Imitando passionem Domini sui, et non sine causa accipiendo pretium suum. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Divites quid? Etiam ipsi edunt. Sed quomodo edunt? Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae 6Psal. XXI, 27, 30 . Non dixit, Manducaverunt, et saturati sunt; sed, Manducaverunt, et adoraverunt. Adorant quidem Deum, sed humanitatem nolunt exhibere fraternam. Manducant illi, et adorant; manducant isti, et saturantur: tamen omnes manducant. Exigitur de manducante quod manducat; non prohibeatur manducare a dispensatore, sed moneatur timere exactorem. Audiant ergo ista peccatores et justi, gentes et qui habitant orbem, terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper: non divisi, non separati. Tempus messis hoc faciet, manus ventilatoris hoc poterit 7Matth. III, 12. Nunc simul in unum audiant dives et pauper, simul in unum pascantur haedi et agni, donec veniat qui segreget alios ad dexteram, alios ad sinistram 8Id. XXV, 32, 33. Simul in unum audiant docentem, ne segregati ab invicem audiant judicantem.

4

[vers. 4.] Et quid est quod nunc audituri sunt? Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei, intelligentiam. Et haec repetita potius, ne forte cum dixisset, os meum, intelligeres eum tibi loqui, qui in labiis haberet sapientiam. Multi enim habent in labiis et non habent in corde, de quibus dicit Scriptura: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 9Isai. XXIX, 13 . Quid ergo ait ille qui tibi loquitur? qui cum dixerit, Os meum loquetur sapientiam; ut intelligas quia illud quod ex ore funditur, de vena cordis emanat, intulit, Et meditatio cordis mei intelligentiam.

5

[vers. 5.] Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Quis est hic cujus meditatio cordis loquitur intelligentiam, ut non sit in sola superficie labiorum, sed hominis interiora possideat? Quis est iste qui audit, et sic loquitur? Multi enim loquuntur quod non audiunt? Qui sunt qui loquuntur quod non audiunt? Qui non faciunt quae dicunt: quales dicit Dominus Pharisaeos sedere super cathedram Moysi. Voluit tibi loqui in cathedra Moysi, per eos qui ea loquuntur, et non faciunt; et tibi securitatem Dominus voluit dare. Nolite timere, Quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt nolite facere; dicunt enim, et non faciunt 10Matth. XXIII, 2, 3 . Non audiunt quod dicunt. Qui vero faciunt, et sic dicunt, audiunt quod dicunt: et ideo fructuose dicunt, quia audiunt. Qui ergo dictor et non auditor est, alteri prodest, sibi non prodest. Iste ergo qui et auditor volebat esse et dictor, qui tibi loquitur, antequam diceret, Aperiam in psalterio propositionem meam, quod est jam loqui per corpus, sic enim utitur anima corpore, quomodo utitur citharista psalterio, dixit, Inclinabo in parabolam aurem meam. Antequam loquar tibi, inquit, per corpus, antequam psalterium sonet, primo ego inclinabo in parabolam aurem meam, id est, audiam quid tibi dicam. Et quare, in parabolam? Quia videmus nunc per speculum in aenigmate 11I Cor. XIII, 12 , sicut dicit Apostolus. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino 12II Cor. V, 6 . Quia nondum est illa visio nostra facie ad faciem, ubi jam non sint parabolae, ubi jam non sint aenigmata et similitudines. Quidquid modo intelligimus, per aenigmata conspicimus. Aenigma est obscura parabola quae difficile intelligitur. Quantumvis excolat homo cor suum, et ad interiora intelligenda refugiat, quamdiu per corruptibilitatem carnis hujus videmus, ex parte videmus. Assumpta autem incorruptione in resurrectione mortuorum, cum apparuerit Filius hominis judicaturus vivos et mortuos, tunc videbitur Filius hominis, qui primo judicatus est, judicans, discernens malos a bonis, ponens malos a sinistris, bonos a dextris. Videbunt illum et boni et mali, sed malis dicet. Ite in ignem aeternum: bonis autem dicet, Venite benedicti Patris mei, percipite regnum. Abibunt mali in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam 13Matth. XXV, 33, 34, 41, 46 ; et ibi erit illa visio facie ad faciem, qua illi non sunt digni. Attendite quid dicam. Filium enim hominis sicut hic cum esset adhuc judicandus, et mali viderunt, et boni; viderunt enim Apostoli qui secuti sunt, viderunt Judaei qui crucifixerunt; sic cum venerit judicaturus, et boni illum videbunt et mali: boni, ut percipiant mercedem, quia secuti sunt; mali, ut percipiant poenam, quia crucifixerunt. Soli ergo illi damnabuntur, qui crucifixerunt? Audeo dicere, soli. Ergo nos, inquiunt peccatores hujus temporis, securi sumus. Si non animum interrogat Deus, securi estis. Quid est quod dixi? Intelligat Charitas Vestra, ne hoc dicant in judicio Dei, quia non intellexerunt. Judaei quia viderunt Christum, crucifixerunt; tu quia non vides Christum, verbo ipsius resistis. Qui verbo resistis, carnem non crucifigeres si videres? Contempsit Judaeus in ligno pendentem, contemnis tu in coelo sedentem. Ergo viderunt eum ambo genera, dum hic esset: ambo genera videbunt, et cum venerit. Filius enim hominis veniet ut judicet; quia Filius hominis venit ut judicaretur. Ideo quia Pater non est incarnatus, Pater non est passus, et per Filium hominis judicat, sicut ipse dixit in Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio: secutus paulo post ait, Et dedit ei potestatem judicii faciendi, quoniam Filius hominis est 14Joan. V, 22, 27 . Secundum enim quod Filius Dei est, Verbum semper cum Patre; et quia semper cum Patre, cum Patre semper judicat: secundum autem quod Filius hominis est, et judicatus est, et judicaturus est. Quomodo autem visus est ab eis qui crediderunt, et ab eis qui crucifixerunt, quando judicatus est; sic videbitur, cum coeperit esse judex, et ab eis quos damnabit, et ab eis quos coronabit. Visionem autem illam divinitatis, quam promisit dilectoribus suis, quando ait, Qui diligit me, diligetur a Patre meo: et qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 15Id. XIV, 21 , jam impii non videbunt. Ista demonstratio quodammodo familiaris est, suis illam servat, non illam ostendit impiis. Qualis est ista visio? Qualis Christus? Aequalis Patri. Qualis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 16Id. I, 1. Huic visioni suspiramus modo, et gemimus quamdiu peregrini sumus; huic visioni in fine reddemur, hanc visionem modo in aenigmate videmus, si ergo in aenigmate videmus, inclinemus in parabolam aurem nostram, et sic aperiamus in psalterio propositionem nostram: audiamus quod dicimus, faciamus quod praecipimus.

6

[vers. 6.] Et quid dixit? Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius, Utquid timebo, inquit, in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Magis ergo debet timere, si iniquitas calcanei ejus circumdabit eum. Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate devitare. Verbi gratia: qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur? Dicat mihi qua evadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet quia natus est ex Adam, et secutus est Christum, et oportet eum solvere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus. Qui ergo timet mortem, non est qua evadat: qui autem timet damnationem quam audient impii, Ite in ignem aeternum, est qua evadat. Non ergo timeat? Utquid enim timeat? Iniquitas calcanei ipsius illum circumdatura est? Si ergo vitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet per vias Dei, non perveniet ad diem malam: dies mala, dies novissima, non erit illi mala. Etenim dies novissima mala erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Sed mala erit illis quibus dicetur: Ite in ignem aeternum 17Matth. XXV, 34, 41 . Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid ergo timet in die mala? Modo cum vivunt provideant sibi, tollant iniquitatem a calcaneo suo: ambulent illam viam, ambulent per viam de qua ipse dixit, Ego sum via, et veritas, et vita 18Joan. XIV, 6 : et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui factus est via. Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ergo vitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo quisque labitur. Intendat Charitas Vestra. A Deo quid dictum est serpenti? Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus observabis calcaneum 19Gen. III, 15 . Diabolus calcaneum tuum observat, quando labaris, ut dejiciat te. Ille observat calcaneum tuum, tu observa caput illius. Quod est caput illius? Initium malae suggestionis. Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat delectatio, et sequatur consensio; et tunc vitabis caput ejus, et non apprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Evae hoc dixit? Quia per carnem labitur homo. Eva nobis interior caro nostra est. Qui diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est, seipsum? Sequitur, et dicit: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit 20Ephes. V, 28, 29 . Quia ergo quomodo illum hominem Adam per Evam supplantavit 21Gen. III, 6, sic diabolus per carnem vult nos supplantare; praeceptum est Evae ut observet caput diaboli, quia diabolus calcaneum ipsius observat. Si ergo iniquitas calcanei circumdabit nos, utquid timemus in die mala, cum conversi ad Christum habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos circumdet, et gaudebimus in die novissima, non plangemus?

7

[vers. 7.] Qui sunt autem quos circumdabit iniquitas calcanei? Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Ergo vitabo ista, et non iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quid est vitare ista? Non confidamus in virtute nostra, non gloriemur in abundantia divitiarum nostrarum; sed gloriemur in eo qui nobis promisit humilibus altitudinem, et minatus est elatis damnationem; et non nos iniquitas calcanei circumdabit. Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur.

8

[vers. 8.] Sunt qui praesumunt in amicis suis: alii praesumunt in virtute sua, alii in divitiis. Ista est praesumptio generis humani, non praesumentis in Deo. Dixit de virtute, dixit de divitiis, dicit de amicis: Frater non redimit, redimet homo? Exspectas ut homo te redimat ab ira ventura? Si te frater non redimit, homo te redempturus est? Quis est frater, qui si non redemerit, nullus homo redempturus est? Qui post resurrectionem dixit: Vade, dic fratribus meis 22Matth. XXVIII, 10 . Frater noster voluit esse: et cum Deo dicimus, Pater noster, hoc manifestatur in nobis. Qui enim dicit Deo, Pater noster; Christo dicit, Frater. Ergo qui patrem Deum et fratrem habet Christum, non timeat in die mala. Non enim eum circumdabit iniquitas calcanei ejus; quia non praesumit de virtute sua, nec in abundantia divitiarum suarum gloriatur, nec de amicis suis potentibus se jactat. In illo ergo praesumat qui propter illum mortuus est, ut ille non in sempiternum moreretur; qui propter illum humiliatus est, ut ille exaltaretur; qui quaesivit impium, ut a fideli quaereretur. Ergo si ipse non redimit, homo redempturus est? Aliquis homo redimet, si Filius hominis non redimit? Si Christus non redimit, Adam redimet? Frater non redimit, redimet homo?

9

[vers. 9.] Non dabit Deo depropitiationem suam , et pretium redemptionis animae suae. Ille confidit in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriatur, qui non dabit Deo depropitiationem suam; id est placationem qua flectat Deum pro peccatis: nec pretium redemptionis animae suae, qui praesumit de virtute sua, et de amicis, et de divitiis suis. Qui sunt autem qui dant pretium redemptionis animae suae? Quibus ait Dominus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 23Luc. XVI, 9 . Illi dant pretium redemptionis animae suae, qui non cessant eleemosynas facere. Adeo illos quos monet per Timotheum Apostolus, noluit esse superbos, ne in abundantia divitiarum suarum gloriarentur: denique quod possidebant, noluit apud illos veterascere, sed aliquid ex eo fieri, ut esset pretium redemptionis animae eorum. Ait enim: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Et quasi dicerent: Quid ergo facturi sumus de divitiis nostris? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent: et non illud perdituri sunt. Unde scimus? Audi quid sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 24I Tim. VI, 17-19 . Sic dabunt pretium redemptionis animae suae. Et Dominus noster hoc monet: Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit 25Luc. XII, 33 . Noluit Deus ut perdas divitias tuas, sed ut locum illis mutes consilium tibi dedit. Intelligat Charitas Vestra: modo si amicus tuus intraret in domum tuam, et inveniret te in loco humido frumenta posuisse, qui forte sciret naturam corruptionis frumentorum quam tu nescires, daret tibi hujusmodi consilium, dicens: Frater, perdis quod cum magno labore collegisti; in loco humido posuisti, paucis diebus ista putrescunt. Et quid facio, frater? Leva in superiora. Audires amicum suggerentem ut frumenta levares de inferioribus ad superiora; et non audis Christum monentem ut thesaurum tuum leves de terra ad coelum, ubi non hoc tibi reddatur quod servas, sed serves terram, accipias coelum, serves mortalia, accipias sempiterna! Feneres Christum; accipiat in terra parva, ut reddat tibi in coelo multa. Verum autem illi quos circumdabit iniquitas calcanei sui, quia confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur, et de amicis hominibus nihil valentibus praestare praesumunt, non dabunt Deo depropitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae.

10

[vers. 10.] Et quid dixit de tali homine? Et laboravit in aeternum, et vivet in finem. Labor ejus sine fine erit, vita ipsius habebit finem. Quare hoc dixit, vivet in finem? Vitam quippe non ponunt isti, nisi delicias quotidianas. Adeo multi inopes et pauperes nostri, parum firmi, et non intuentes quid illis promittat Deus pro istis laboribus, cum viderint divites in epulis quotidianis, in splendore et nitore auri et argenti, quid dicunt? Soli sunt isti, isti vere vivunt. Dicitur; jam non dicatur, et monemus; etsi dici habet, vel a paucioribus dicatur, quam diceretur si non moneremus. Nam nec nos praesumimus ita nos ista dicere ut non dicatur, sed vel a paucioribus dicatur; nam dicetur usque in finem saeculi. Parum est quia dicit eum vivere; adjungit, et dicit, tonat: Putas eum solum vivere. Vivat; finietur vita ipsius: quoniam non dat pretium redemptionis animae suae, finietur vita, labor non finietur. Laboravit in aeternum, et vivet in finem. Quomodo vivet in finem? Quomodo vivebat ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; et jacentem ulcerosum ante januam, cujus ulcera canes linguebant, et desiderantem micas quae de mensa ejus cadebant, superbus et tumidus contemnebat. Quid illi profuerunt illae divitiae? Mutaverunt vices ambo: ille a janua divitis sublatus est in sinum Abrahae; ille ab epulis splendidis missus est in ignem: ille requiescebat, ille ardebat; satiabatur ille, ille sitiebat: ille laboraverat in finem, vivebat in aeternum; ille vixerat in finem, laborabat in aeternum. Et quid profuit diviti, qui quaesivit apud inferos in tormentis positus, stillari sibi guttam aquae in linguam suam de digito Lazari, dicens, Quoniam ardeo hic in hac flamma, et non illi concessum est 26Id. XVI, 19-26? Sic desideravit ille guttam de digito, quomodo ille micas de mensa divitis: sed illius labor finitus est, et illius vita finita est; labor hujus in aeternum, vita illius in aeternum. Non hic habemus vitam, qui forte hic laboramus in terra: et non sic erimus postea; erit enim vita nostra Christus in aeternum: illi autem qui hic volunt habere vitam, laborabunt in aeternum, et vivent in finem.

11

[vers. 11.] Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Iste qui laboravit in aeternum, et vivet in finem, non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: quid est hoc? Non intelliget quid sit interitus, quando viderit sapientes morientes. Dicit enim sibi: Iste, quia sapiens erat, et cum sapientia inhabitabat, et cum pietate Deum coluit, numquid non est mortuus? Faciam mihi ergo bene, cum vivo: nam si aliquid possent qui aliud sapiunt, non morerentur. Videt illum mori, et non videt quae sit mors. Non videbit interitum, cum videbit sapientes morientes. Quomodo Judaei viderunt Christum pendentem in cruce, et contempserunt, dicentes, Iste si Filius Dei esset, descenderet de cruce 27Matth. XXVII, 42: non videntes quid sit interitus. Si viderent quid sit interitus, si viderent! Ille moriebatur temporaliter, ut revivisceret in aeternum; illi vivebant temporaliter, ut morerentur in aeternum. Sed quia illum videbant morientem, non videbant interitum, id est, non intelligebant quis esset verus interitus. Quid dicunt etiam in Sapientia? Morte turpissima condemnemus illum, erit enim respectus ex sermonibus illius; si enim est vere filius Dei, liberabit illum de manibus contrariorum 28Sap. II, 20, 18 : non permittet mori filium suum, si vere filius ipsius est. At ubi viderunt illum in cruce insultantes se, et illum non descendentem de cruce, dixerunt, Vere homo fuit. Dictum est: et utique poterat descendere de cruce, qui potuit de sepulcro resurgere; sed docuit nos ferre insultantes, docuit adversus linguas hominum esse patientes, bibere modo calicem amaritudinis, et postea accipere sempiternam salutem. Bibe, aeger, calicem amarum, ut sanus sis, cui non sunt sana viscera: noli trepidare, quia ne trepidares, prior bibit medicus; id est, passionis amaritudinem bibit prior Dominus. Bibit qui peccatum non habebat, qui quod in eo sanaretur non habebat. Bibe donec transeat amaritudo hujus saeculi, et veniat saeculum ubi nullum scandalum, nulla ira, nulla tabes, nulla amaritudo, nulla febris, nullus dolus, nullae inimicitiae, nulla senectus, nulla mors, nulla contentio. Labora hic, venturus ad finem; labora, ne cum non vis hic laborare, venias ad finem vitae, et nunquam venias ad finem laborum. Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes.

12

Simul imprudens et insipiens peribunt. Quis est imprudens? Qui non sibi prospicit in futurum. Quis est insipiens? Qui non intelligit in quo malo sit. Tu vero intellige in quo malo sis modo, et prospice ut in bonis sis in posterum. Intelligendo in quo malo sis, non eris insipiens: prospiciendo tibi in futurum, non eris imprudens. Quis est qui sibi prospicit? Servus ille cui dedit Dominus suus quod erogaret, et postea dixit ei: Non potes mihi agere, redde rationem actus tui. Et ille: Quid facio? fodere non possum, mendicare confundor. Sed et de re domini sui fecit sibi amicos, qui illum reciperent, cum de actu projiceretur. Et ille fraudem fecit domino suo, ut compararet sibi amicos qui illum susciperent: tu noli timere ne fraudem facias; ipse Dominus hortatur ut facias, ipse tibi dicit, Fac tibi amicos de mammona iniquitatis 29Luc. XVI, 1-2. Fortassis ea quae acquisisti, de iniquitate acquisisti; aut fortasse ea ipsa est iniquitas, quia tu habes et alter non habet, tu abundas et alter eget. De ista mammona iniquitatis, de divitiis istis quas iniqui vocant divitias, fac tibi amicos et prudens eris: comparas tibi, non fraudaris. Modo enim videris perdere. Numquid perdes in thesaurario ponens? Nam pueri, fratres, unde sibi emant nescio quid simul inveniunt nummos, et ponunt in thesaurario, et non aperiunt nisi postea: numquid quia non vident quod colligunt, ideo perdiderunt? Noli timere: ponunt pueri in thesaurario, et securi sunt; ponis tu in manu Christi, et times! Esto prudens, et prospice tibi in posterum in coelo. Esto ergo prudens, imitare formicam, sicut dicit Scriptura 30Prov. VI, 6, et XXX, 25; reconde aestate, ne esurias in hieme: hiems est dies novissimus, dies tribulationis; hiems est dies scandalorum et amaritudinis: collige quod ibi tibi sit in posterum; si autem non facis, simul imprudens et insipiens peribis.

13

Sed mortuus est ille dives, et tale illi funus factum est. Ecce quo se converterunt homines: non attendunt quam malam vitam habuerit cum viveret, sed quam pompam cum moreretur. O felix quem tanti plangunt! Iste vero sic vixit ut pauci plangant. Omnes enim deberent plangere tam male viventem. Sed pompa est funeris, excipitur sepulcro pretioso, involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis et aromatis. Deinde memoriam qualem habet! quam marmoratam! Vivitur in ipsa memoria? Ille ibi mortuus est. Ista putantes homines bona, aberraverunt a Deo, nec quaesierunt vera, et decepti sunt falsis: adeo vide quid sequitur. Ille qui non dedit pretium redemptionis animae suae, qui non intellexit interitum, quia vidit sapientes morientes, factus est imprudens et insipiens, ut simul periret. Et quomodo peribunt qui relinquent alienis divitias suas? Simul imprudens et insipiens peribunt.

14

Attendite, fratres: Et relinquent alienis divitias suas. Quasi eos posuit in maledicto, qui cum mortui fuerint, alieni possidebunt res ipsorum. Ergo felices illi qui relinquunt filios in possessione sua, quibus sui succedunt. Habuit filios, non est mortuus. Quid filii ipsius? Et ipsi servant quod eis reliquerunt parentes sui: parum est quia servant; et augent. Quibus et ipsi servant? Filiis suis, et illi filiis, et tertii filiis Quid Christo? quid animae suae? Omnia filiis. Inter filios suos quos habent in terra, computent unum fratrem quem habent in coelo: cui totum dare debebant, vel dividant cum illo. Sed tamen ait mihi aliquis: Ecce quos maledictos dixit Scriptura, quos dixit perire et relinquere alienis divitias suas; ille autem beatus qui suis relinquit. Ego discutio sensum istum, quia inclino in parabolam aurem meam; et video non frustra sic loqui Scripturam. Video enim multos iniquos mori, quibus successores sunt filii; nec potuit sic loqui Scriptura, ut separaret eos a miseria, quorum vitam improbat: et quid, putatis, intelligo, fratres, nisi quia omnes tales alienis relinquunt divitias suas? Quomodo alieni sunt filii? Iniquorum filii alieni sunt; nam invenimus quemdam extraneum propinquum factum, quia profuit. Si quis tuorum tibi nihil prodest, alienus est. Ubi invenimus nescio quem exterum propinquum factum, quia profuit? In Evangelio. Jacebat quidam vulneratus a latronibus, Dominus autem dixerat cuidam: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Et ille responderat: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui eum vulneraverunt, et semivivum in via reliquerunt: transierunt propinqui; Judaeus enim erat, de Jerusalem descendebat Jericho: transiit sacerdos, et praeteriit; transiit Levites, et praeteriit etiam ipse; transivit quidam Samaritanus, Samaritanus nescio quis, extraneus erat; ipse ad illum accessit, inspexit miseriam ejus, et misericordia curavit vulnera, levavit in jumentum, et duxit in stabulum, commendavit stabulario. Quae in mysterio dicta sunt, et ad discutiendum nunc prolixiora videntur: tamen propter quod proposui, fratres, ait Dominus, Quis est illorum illi sauciato proximus? Respondit ille: Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Vade, inquit, et tu fac similiter 31Luc. X, 27-37 . Cui misericordiam facis, proximus tibi est. Si ergo extraneus Samaritanus faciendo misericordiam et subveniendo proximus factus est; quicumque tibi in tribulatione subvenire non possunt, alieni a te facti sunt. Jam attendamus illos divites qui male vixerunt, qui superbe egerunt, mortui sunt, et reliquerunt, non dico extraneis, filiis suis reliquerunt divitias, et filii ipsorum viam parentum suorum sequuntur: sicut illi superbi, ita et isti; sicut illi rapaces, ita et isti; ut illi avari, et isti: alieni ab illis sunt. Nam ut noveritis quia alieni sunt, subvenirent illi diviti qui ardebat in flamma successores divitiarum ipsius. Sed forte non habuit qui illi succederent, et alieni possederunt divitias ipsius? Invenimus in ipso Evangelio quia habuit: ait enim, Habeo quinque fratres 32Id. XVI, 28 . Fratres ipsius subvenire illi ardenti in flamma non potuerunt. Quid tibi diceret dives? Habeo quinque fratres: unum fratrem mihi amicum non feci, qui jacebat ante januam: illi mihi fratres subvenire non possunt qui possident divitias meas; alieni a me facti sunt. Videtis quia omnes qui male vivunt, alienis relinquunt divitias suas.

15

[vers. 12.] Sed plane praestant illis ipsi alieni, qui vocantur sui? Audite quid illis praestant, attendite quomodo irrideantur: Simul imprudens et insipiens peribunt; et relinquent alienis divitias suas. Quare dixit alienis? Quia nihil eis prodesse possunt. Et tamen in quo sibi videntur prodesse: Et sepulcra eorum domus eorum in aeternum. Jam quia ista structa sunt sepulcra, domus sunt sepulcra. Nam plerumque audis divitem dicentem: Habeo marmoratam domum quam relicturus sum, et non cogito mihi aeternam domum ubi semper ero. Quando cogitat sibi memoriam marmoratam aut exsculptam facere, quasi de domo aeterna cogitat; quasi ibi maneat ille dives. Si ibi maneret, non arderet apud inferos. Ubi maneat spiritus male agentis, non ubi ponatur corpus mortale, cogitandum est: sed domus eorum sepulcra eorum in aeternum. Tabernacula eorum in generationem et generationem. Tabernacula, in quibus temporaliter manserunt - domus, in quibus quasi in aeternum manebunt, id est sepulcra. Tabernacula ergo suis dimittunt, ubi manebant cum viverent, transeunt quasi ad domos aeternas ad sepulcra. Quid illis prosunt tabernacula eorum in generationem et generationem? Jam generatio et generatio, puta, filii sunt, nepotes erunt et pronepotes: quid faciunt, quid prosunt tabernacula eorum? Quid? Audi: Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. Quid est hoc? Tollent panem et merum ad sepulcra, et invocabunt ibi nomina mortuorum. Putas quantum invocatum est nomen illius divitis postea, quando inebriabant se homines in memoria ipsius, nec descendebat una gutta super linguam ipsius ardentem 33Luc. XVI, 24? Ventri suo serviunt homines, non spiritibus suorum. Ad spiritus mortuorum non pervenit, nisi quod secum vivi fecerunt: si autem vivi secum non fecerunt, ad mortuos nihil pervenit. Sed quid faciunt illi? Solum invocabunt nomina eorum in terris ipsorum.

16

[vers. 13.] Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Quomodo insultatum est hominibus, qui non intellexerunt quid facerent de divitiis cum viverent, et putarunt se beatos futuros, si haberent memoriam marmoratam, quasi aeternam domum, et si sui, quibus reliquissent substantiam suam, invocarent nomina eorum in terris ipsorum. Debuerunt autem contra praeparare sibi domum aeternam in bonis operibus, praeparare sibi vitam immortalem, mittere ante se sumptus, sequi opera sua, attendere comitem egentem, dare ei cum quo ambulabant, non contemnere Christum ante januam ulcerosum, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 34Matth. XXV, 40 . Quia ergo non intellexit homo in honore positus. Quid est, in honore positus? Factus ad imaginem et similitudinem Dei, homo praelatus jumentis 35Gen. 1, 26. Non enim fecit Deus sic hominem, quomodo fecit jumentum; sed fecit Deus hominem cui servirent jumenta: numquid ejus viribus, et non intellectui? Ille autem non intellexit: et qui factus erat ad imaginem Dei, comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Unde alibi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 36Psal. XXXI, 9 .

17

[vers. 14.] Haec via ipsorum scandalum ipsis. Ipsis sit scandalum, non tibi. Quando autem erit et tibi? Si putes quod beati sint tales. Si intelligas quia non sunt beati, ipsis erit scandalum via ipsorum; non Christo, non corpori ejus, non membris ejus. Et postea in ore suo benedicent. Quid est, postea in ore suo benedicent? Cum facti fuerint tales ut non quaerant nisi bona temporalia, fiunt hypocritae; et quando benedicunt Deum, labiis benedicunt, non corde. Tales facti christiani, quando illis laudatur vita aeterna, et dicitur illis contemptores divitiarum esse debere in nomine Christi, torquent os in corde suo: et si non audent in facie, ne erubescant, aut ne corripiantur ab hominibus, in corde id faciunt, contemnunt; et remanet eis in ore benedictio, et in corde maledictio. Et postea in ore suo benedicent. Longum est ut Psalmum finiamus: sufficiat Charitati Vestrae quod audistis interim hodie; cras, quod Domino placuerit audietis.

SERMO II. De secunda parte Psalmi

[vers. 14.] Hesterno die coepto Psalmo terminus debebatur, sicut meminit Charitas Vestra. Perveneramus autem usque ad istum versum, ubi designat Spiritus Dei homines non attendentes nisi ad praesentia saecularia et terrena, et in posterum post hanc vitam nihil cogitantes, neque ullam felicitatem esse arbitrantes, nisi divitias et honores hujus saeculi, et transitoriam virtutem; post obitum autem suum non attendentes, nisi quemadmodum eis procurentur funera pomposa, et sepeliantur in monumentis opere mirabili exstructis, et invocentur nomina eorum in terris ipsorum a domibus eorum; non autem sibi comparant, ubi spiritus sit post hanc vitam, stulti non contremiscentes vocem Christi, dicentis, Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te, et quae praeparasti cujus erunt 37Luc. XII, 20 ? nec attendentes post epulas quotidianas splendidas, et purpuram et byssum, divitem damnatum ad tormenta in infernum; et post labores et ulcera et famem, pauperem requiescentem in sinu Abrahae 38Id. XVI, 19: ista non curantes, sed attendentes ad id quod praesens est, et post hanc mortem non providentes, nisi quemadmodum nomen eorum quod reprobatur in coelo, invocetur in terra. Describens ergo tales Spiritus sanctus ait: Haec via ipsorum scandalum ipsis, et postea in ore suo benedicent. Sicut dixit Dominus Jesus Christus de quibusdam, qui primo accedunt ad fidem mundati verbo Dei et exorcismis in nomine Christi, ut accipiant gratiam Dei, ut baptizentur, et postea redeuntes ad pejora mala quam antea commiserant, Fient illis, inquit, posteriora deteriora prioribus 39II Petr. II, 20 : hoc Petrus apostolus: Dominus autem, Et erunt posteriora, inquit, illius hominis pejora quam erant priora 40Luc. XI, 26 . Quare? Quia primo vel apertus paganus erat, postea palliatur nomine christiano, sub velamine religionis occultus malus. Et erit deterior, quia occultus est, sicut ait, Et postea in ore suo benedicent: id est, nomen Dei et nomen Christi audis in labiis, in corde non invenis. De quibus dictum est: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 41Isai. XXIX, 13 . Huc usque ergo Psalmus tractatus erat.

2

[vers. 15.] Deinde sic incipiunt versus hodie discutiendi atque tractandi: Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis. Quibus? Illis quorum via scandalum ipsis. Quibus? Illis qui praesentia sola attendunt, dum futura non cogitant; illis qui vitam non putant nisi istam, quae mors dicenda est. Non igitur immerito tanquam oves in inferno, mortem habent pastorem. Quid est, mortem habent pastorem? Mors enim aliqua res est, aut aliqua potestas est? Mors nempe aut separatio est animae a corpore: et ea quidem quam timent homines, separatio est animae a corpore: mors autem vera quam non timent homines, separatio est animae a Deo. Et plerumque cum timent homines istam quae separat animam a corpore, incidunt in illam ubi anima separatur a Deo. Haec est ergo mors. Quomodo autem mors pastor est illis? Si vita Christus est, mors diabolus. Habemus autem multis locis in Scriptura, quia vita est Christus. Mors autem diabolus est; non quia ipse mors est, sed quia per illum mors. Sive enim illa in qua lapsus est Adam, ipsius persuasione homini propinata est, sive ista in qua separatur anima a corpore, ipsum habent auctorem qui primo per superbiam cadens invidit stanti, et morte invisibili dejecit stantem, ut etiam mortem visibilem penderet 42Gen. III, 2. Ad eum pertinentes, pastorem mortem habent: nos autem qui de futura immortalitate cogitamus, et non sine causa in fronte signum crucis Christi portamus, non habemus pastorem nisi vitam. Infidelium pastor mors, fidelium pastor vita. Si ergo in inferno sunt oves quibus pastor mors est, in coelo sunt oves quibus pastor vita est. Quid igitur? Jam in coelo sumus? In coelo secundum fidem. Si ergo in coelo, ubi, Sursum cor? Si non in coelo, unde apostolus Paulus dicit, Nostra enim conversatio in coelis est 43Philip. III, 20 ? Corpore ambulamus in terra, corde habitamus in coelo. Habitamus ibi, si illuc aliquid mittimus quod ibi nos teneat. Nemo enim inhabitat corde, nisi unde cogitat: inde autem cogitat, ubi thesaurizat. Thesaurizavit in terra, cor ipsius a terra non recedit, thesaurizavit in coelo, cor ipsius de coelo non descendit: Domino aperte dicente, Ubi est thesaurus tuus, illic et cor tuum erit 44Matth. VI, 21 .

3

Isti ergo quibus mors pastor est, videntur florere ad tempus, et justi laborare: sed quare? Quia nox est adhuc. Quid est, nox est? Non apparent merita justorum, et quasi nominatur felicitas impiorum. Tamdiu videtur herba laetior quam arbor, quamdiu hiems est. Herba enim per hiemem viget, arbor per hiemem quasi arida est: cum sol exierit ferventior tempore aestatis, arbor quae per hiemem arida videbatur, expletur foliis, profert fructus; herba autem arescit: videbis honorem arboris, herba arida est. Sic et modo justi laborant, antequam veniat aestas. Est vita in radice, nondum apparet in ramis. Radix autem nostra charitas est. Et quid ait Apostolus? Ut sursum debeamus habere radicem, ut vita sit pastor noster, quia habitatio nostra non debet recedere de coelo, quia in hac terra debemus sicut mortui ambulare: ut supra viventes, infra mortui simus; non ut supra mortui, infra vivamus. Quia ergo non debet recedere vita nostra et cor nostrum desuper, quid ait Apostolus? Mortui enim estis: et ne timeres, Vita vestra abscondita est, ait, cum Christo in Deo. Ecce ubi est radix nostra. Quando autem apparebit honor noster tanquam in foliis et fructibus, sequitur et dicit, Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 45Coloss. III, 3, 4 . Et erit mane. Nam modo non est mane. Tumeant modo superbi et divites hujus saeculi, impii bonis insultent, infideles fidelibus, et dicant: Quid vobis prodest quia credidistis? quid plus habetis, quia Christum habetis? Respondeant fideles, si vere fideles sunt: Nox est, nondum videtur quod tenemus. Non quiescant manus in bonis operibus. Unde alibi dicitur: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus 46Psal. LXXVI, 3 . Apparebit labor noster mane, et erit fructus mane: ut illi qui modo laborant, postea dominentur; et illi qui modo se jactant et superbiunt, postea subjiciantur. Quid enim sequitur? Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis. Et dominabuntur eis recti mane.

4

Puto jam planum esse istum versum, quia praelocuti sumus: Dominabuntur eis recti mane. Tolera noctem, desidera mane. Ne putes quia nox habet vitam, et mane non habet vitam. Ergo qui dormit vivit, et qui surgit non vivit? Nonne qui dormit morti similior est? Et qui sunt qui dormiunt? Quos excitat apostolus Paulus, si tamen velint evigilare. Quibusdam enim dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 47Ephes. V, 14 . Qui ergo illuminantur a Christo, jam vigilant, sed nondum apparet fructus vigiliarum: mane apparebit, id est, cum saeculi hujus incerta transierint. Ipsa est enim nox: non tibi enim videntur quasi tenebrae? Facit male; vivit, floret, terret, honoratur: facit bene; reprehenditur, blasphematur, accusatur, laborat, terretur: quasi tenebrae sunt. In radice autem vigor, fructus, opulentia: vita nondum est in ramis, sed radix non aruit: similis arescenti est; sed tempus venit, vestitur honore suo, fecundatur fructibus suis. Tunc illi de quibus dictum est ut non eos zelemus: quid enim de illis ait psalmus? Quoniam sicut fenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent (Psal. XXXVI, 1, 2) : cadent, cum videbunt ad dexteram sanctos, quibus laborantibus insultatur, et dicent intra se poenitentiam agentes, sed poenitentiam seram et infructuosam. Qui noluerunt modo agere fructuosam, agent tunc infructuosam. Quid ergo dicent jam in poenitentia infructuosa? Hi sunt quos aliquando in risum habuimus, et in similitudinem improperii. Verba dico libri de Sapientia: cognoscunt qui ea solent audire. Verba enim sunt malorum futura, quando videbunt judicem, et jam omnes fideles ad dexteram ejus, et omnes sanctos ejus cum illo judicantes: hoc habent dicere, verba ipsorum dicit Scriptura, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii; nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam 48Sap. V, 3, 4 . Cum enim coeperit Deo quisque vivere, mundum contemnere, injurias suas nolle ulcisci, nolle hic divitias, non hic quaerere felicitatem terrenam, contemnere omnia, Dominum solum cogitare, viam Christi non deserere, non solum a Paganis dicitur, Insanit; sed quod magis dolendum est, quia et intus multi dormiunt et evigilare nolunt, a suis, a Christianis audiunt, Quid pateris? Fratres mei, homini viventi secundum viam Christi, qui dicit, Quid pateris? putamus quid dicit? Horremus Judaeos, quia dixerunt Domino Jesu Christo, Daemonium habes 49Joan. VIII, 48 : et quando audimus Evangelium recitari, tundimus pectora nostra. Sceleratam rem dixerunt Judaei Christo. Daemonium habes: age tu, christiane, quando videris de corde hominis expulsum diabolum, et inhabitare Christum, et dicis, Quid pateris? daemonium tibi videtur habere? Dictum est et de ipso Domino, quod insaniret, quando loquebatur verba quae illi non caperent; dictum est, Insanit, daemonium habet: et tamen aliqui evigilabant a somno, et dicebant, Non sunt ista verba daemonium habentis 50Id. X, 20, 21 . Sic et modo, fratres, quamdiu ista verba audiunt et gentes, et qui inhabitant orbem, et terrigenae, et filii hominum, et dives et pauper, id est, et qui pertinent ad Adam, et qui pertinent ad Christum, alii dicunt, Daemonium habet; alii dicunt, Non sunt ista verba daemonium habentis. Alii enim tenent viam saeculi, et ista ad tempus audiunt - alii non frustra audiunt, sed faciunt quod dictum est, Auribus percipite qui habitatis orbem. Et cum agunt ista, incertus est fructus. Sed qui male agunt, et viam saeculi eligunt, mors pastor est eis: qui autem eligunt viam Dei, vita pastor est eis. Veniet ipsa vita judicatura, et damnatura cum pastore suo eos quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Illi autem quibus insultatum est, et qui irrisi sunt quia credebant, audient ab ipsa vita quam habent pastorem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 51Matth. XXV, 41, 34 . Dominabuntur ergo eis recti, non modo, sed mane. Nemo dicat, Quare sum christianus? impero nemini, imperem iniquis. Noli festinare: dominaberis, sed mane. Et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. Modo habent gloriam; in inferno veterascent. Quod est auxilium eorum? Auxilium de pecunia, auxilium de amicis, auxilium de virtute sua. Sed cum mortuus fuerit homo, in illa die peribunt omnes cogitationes ejus 52Psal. CXLV, 4. Quantam visus est gloriam habere inter homines, cum viveret, tantam vetustatem et corruptionem suppliciorum habebit, cum mortuus fuerit, apud inferos.

5

[vers. 16.] Verumtamen Deus redimet animam meam. Videte vocem sperantis de futuro: Verumtamen Deus redimet animam meam. Forte vox est adhuc volentis liberari de pressura. Nescio quis in carcere est, dicit, Deus redimet animam meam: nescio quis in catena, Deus redimet animam meam: nescio quis periculum patitur in mari, jactatur fluctibus et saevientibus tempestatibus, quid dicit? Deus redimet animam meam. Liberari volunt ad istam vitam. Non est ista vox hujus. Audi quid sequitur: Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me. Hanc redemptionem dicit, quam Christus jam in se ostendit. Descendit enim ad inferos, et ascendit in coelum. Quod vidimus in capite, invenimus in corpore. Quod enim credimus in capite, qui viderunt, ipsi nobis annuntiaverunt; et per ipsos vidimus, quia unum corpus omnes sumus 53I Cor. XII, 12, et Rom. XII, 5. Sed meliores illi qui viderunt, nos deteriores quibus annuntiatum est? Non hoc dicit ipsa vita, ipse pastor noster. Insultat enim cuidam discipulo suo dubitanti, et cicatrices palpare cupienti: et cum palpasset cicatrices, et exclamasset, dicens, Dominus meus et Deus meus; videns dubitantem discipulum, et intuens totum orbem terrarum crediturum, Quia vidisti, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt 54Joan. XX, 28, 29 . Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me. Hic ergo quid? Labor, pressura, tribulatio, tentatio: nihil aliud speres. Ubi gaudium? in spe futura. Nam dicit Apostolus, Semper gaudentes. In tantis tribulationibus, semper gaudentes, semper tristes: semper gaudentes, quia ipse dixit, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristitia nostra habet quasi; gaudium nostrum non habet quasi, quia in spe certa est. Quare tristitia nostra quasi habet? Quia sicut somnus transiet, et dominabuntur recti mane. Novit enim Charitas Vestra, quia qui somnium indicat, addit quasi. Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi prandebam, quasi equitabam, quasi disputabam. Totum quasi; quia cum evigilaverit, non invenit quod videbat. Quasi thesaurum inveneram, dicit mendicus. Si quasi non esset, mendicus non esset: sed quia quasi erat, mendicus est. Itaque modo qui ad laetitias saeculares oculos aperiunt, et cor claudunt, transit quasi eorum, et venit verum ipsorum. Quasi ipsorum felicitas est saeculi, verum ipsorum poena est. Nostrum autem quasi, tristitia est; gaudium non est quasi. Non enim ait Apostolus, Quasi gaudentes, semper autem tristes; aut, Quasi tristes, et quasi gaudentes: sed ait, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Sicut egeni: et ibi sicut, pro quasi, posuit Multos autem ditantes. Et cum hoc diceret, nihil habebat Apostolus: omnia sua dimiserat, divitias nullas possidebat. Et quid secutus ait? Quasi nihil habentes: et ipsum nihil habere quasi Apostoli erat. Et omnia possidentes 55II Cor. VI, 10 : ibi non dixit quasi. Quasi egebat; non autem quasi, sed vere multos ditabat. Quasi nihil habebat: non autem quasi, sed vere omnia possidebat. Unde vere omnia possidebat? Quia omnium Conditori adhaerebat. Verumtamen, inquit, Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me.

6

[vers. 17.] Quid igitur qui hic volunt florere? Tu visurus es hominem florentem malum, et forte titubabunt pedes tui, et dicturus es in anima tua, Deus, ego novi facta hujus hominis, quae scelera fecit iste homo, et ecce floret, terret, dominatur, extollitur, caput illi non dolet, nihil in domo ejus diminutum est: et timebis, quia credidisti, et forte dicit cor tuum, Me miserum! puto sine causa credidi, Deus non respicit res humanas. Excitat ergo nos Deus: et quid dicit? Ne timueris, cum dives factus fuerit homo. Quare enim timebas, quia dives factus est homo? Timebas ne sine causa crederes, ne forte perdidisses laborem fidei tuae, et spem conversionis tuae: quia forte incurrit tibi lucrum cum fraude, et potuisti, si faceres ipsum lucrum cum fraude, dives esse, et non laborare; et attendens quid minatus est Deus, temperasti a fraude, et contempsisti lucrum: vides alium fecisse lucrum de fraude, et nihil mali pati; et times esse bonus. Ne timueris, ait tibi Spiritus Dei, cum dives factus fuerit homo. Oculos non vis habere, nisi in praesentia? Futura promisit qui resurrexit, pacem in hac terra et requiem in hac vita non promisit. Omnis homo requiem quaerit; bonam rem quaerit, sed non in regione sua illam quaerit. Non est pax in hac vita: in coelo nobis promissum est quod in terra quaerimus; in futuro saeculo promissum est quod in isto saeculo quaerimus.

7

[vers. 18.] Ne timueris cum dives factus fuerit homo; et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quare, ne timueris? Quoniam non cum morietur, accipiet omnia. Vides viventem, cogita morientem. Quid hic habeat attendis, quid secum tollat attende. Quid secum tollit? Multum auri habet, multum argenti habet, multum praediorum, mancipiorum: moritur; remanent illa, nescit quibus. Etsi enim dimittit quibus vult, non servat quibus vult. Multi enim et non sibi dimissa acquisierunt, et multi sibi dimissa perdiderunt. Remanent ergo illa omnia, et tollit secum, quid? Forte dicit aliquis: Illud secum tollit unde involvitur, et quod illi erogatur ad pretiosum et marmoratum sepulcrum, ad instruendam memoriam, hoc secum tollit. Ego dico: Nec hoc; exhibentur enim ista non sentienti. Si dormientem et non vigilantem ornas, in lecto secum illa habet: forte ornamenta insunt in corpore jacentis, et forte ille in somnis in pannis se videt. Quod sentit ei plus est, quam quod non sentit. Quanquam et illud cum evigilaverit non erit: tamen dormienti magis illud erat quod in somnis videbat, quam illud quod non sentiebat. Quid ergo, fratres (dicant sibi homines, Erogetur ad mortem meam; quare dimitto haeredes meos divites? Multa habebunt de meo, habeam et ego aliquid de meo, in corpore meo), quid habebit corpus mortuum? quid habebit caro putrescens? quid habebit caro non sentiens? Si aliquid habuit dives ille, cujus lingua sicca erat 56Luc. XVI, 24, tunc habet homo aliquid de suo. Fratres, numquid sic legimus in Evangelio, quia dives ille cum holosericis et byssinis tegumentis apparebat in igne? Numquid qualis erat in epulis ad mensam, talis erat et apud inferos? Cum sitiret, et stillam desideraret, non ibi erant illa omnia. Non ergo secum accipit homo omnia, nec quod tollit sepultura, tollit secum mortuus. Ubi enim sensus, ibi homo: ubi nullus sensus, non est homo. Jacet vas quod continebat hominem, domus quae habebat hominem. Corpus dicamus domum, spiritum dicamus habitatorem domus. Spiritus torquetur apud inferos: quid illi prodest, quia corpus jacet in cinnamis et aromatibus, involutum pretiosis linteis? Tanquam si dominus domus mittatur in exsilium, et tu ornes parietes ipsius. Ille in exsilio eget, et fame deficit, vix sibi unam cellam invenit ubi somnum capiat, et tu dicis: Felix est, nam ornata est domus illius. Quis te non aut jocari, aut insanire arbitretur? Ornas corpus, torquetur spiritus. Da aliquid spiritui, et dedisti aliquid mortuo. Sed quid illi dabis, quando unam guttam desideravit, et non accipit? Hic enim contempsit mittere ante se aliquid. Quare contempsit? Quia haec via eorum scandalum est illis. Non putavit vitam nisi praesentem, non cogitavit nisi quemadmodum pretiosis vestibus obvolutus sepeliretur. Ablata est ab illo anima ejus, sicut Dominus dicit: Stulte, hac nocte auferetur anima tua, et quae praeparasti, cujus erunt 57Id. XII, 20 ? Et impletum est in illo quod iste psalmus dicit: Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam non cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria ejus.

8

[vers. 19.] Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur. Intendat Charitas Vestra: Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur. Quamdiu vixit, bene sibi fecit. Hoc dicunt omnes, sed falso dicunt. Benedictio est ab animo benedicentis, non ab ipsa veritate. Quid enim dicis tu? Quia manducavit et bibit, quia fecit quod voluit, quoniam splendide epulatus est, ideo secum fecit bene? Ego dico: Fecit secum male. Non ego dico, sed Christus: Fecit secum male. Etenim dives ille quando quotidie epulabatur splendide, bene secum facere putabatur: cum autem coepit ardere apud inferos, tunc inventum est male quod putabatur bene. Quod enim manducaverat apud superos, hoc digerebat apud inferos. Iniquitatem dico, fratres, quam epulabatur. Manducabat pretiosas epulas ore carnis, ore cordis manducabat iniquitatem. Quod apud superos ore cordis manducabat, hoc apud inferos in illis suppliciis digerebat. Et quidem temporaliter manducaverat, in aeternum male digerebat. Manducatur ergo iniquitas? forte aliquis dicit: Quid est quod loquitur? Manducatur iniquitas? Non ego dico, audi Scripturam: Sicut uva acerba dentibus vexatio est, et fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea 58Prov. X, 26 . Qui manducaverit enim iniquitatem, id est, qui libenter habuerit iniquitatem, non poterit manducare justitiam. Panis enim justitia est. Quis est panis? Ego sum panis vivus qui de coelo descendi 59Joan. VI, 41 . Ipse est panis cordis nostri. Quomodo qui manducat ore corporis uvas acerbas, obrigescunt et obstupescunt dentes ejus, et minus idoneus fit ad manducandum panem, et remanet illi laudare quod videt, et manducare non posse: sic et qui iniquitate usus est, et pastus peccatis in corde, incipit non posse manducare panem, laudat verbum Dei, et non facit. Unde non facit? Quia cum coeperit facere, laborat; quomodo sentimus laborare dentes post uvas acerbas, cum coeperimus panem manducare. Sed quid faciunt illi quibus obstupuerunt dentes? Temperant se aliquantum ab uvis acerbis, et redeunt dentes ad stabilitatem suam, et incumbunt pani. Sic et nos laudamus justitiam: sed si volumus manducare justitiam, temperemus nos ab iniquitatibus; et nascitur in corde non solum delectatio laudandi justitiam, sed etiam facilitas manducandi. Nam si dicit Christianus, Deus novit quia delectat me, sed non possum facere: quassatos dentes habet, diu manducavit iniquitatem. Ergo et justitia manducatur? Si non manducaertur, non diceret Dominus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam 60Matth. V, 6 . Ergo quoniam anima illius in vita ipsius benedicetur: in vita benedicetur, in morte torquebitur.

9

Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Attendite et pascimini, haereat in cordibus vestris; manducate, videte tales, et nolite esse tales: cavete talia verba. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Quam multi sunt christiani, fratres, qui tunc Deo gratias agunt, quando illis accidit lucrum! Hoc est, Confitebitur tibi, cum bene feceris ei: laudabit te, et dicet, Vere quia tu es Deus meus: liberavit me de carcere, confitebor illi. Venit illi lucrum, confitetur; venit haereditas, confitetur: patitur damnum, blasphemat. Qualis filius es, qui quando te pater emendat, tunc tibi displicet? Emendaret, nisi displiceres? aut si sic displiceres ut odisset, vellet emendare? Gratias age ergo emendatori, ut accipias haereditatem a Deo qui te emendat. Erudiris enim, cum emendaris. Sed multum emendat, quia magnum est quod habes accipere. Nam si appendas quod emendaris cum eo quod accepturus es, invenies quia nihil est quod emendaris. Apostolus Paulus hoc dicit: Etenim quod ad praesens est temporale leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis. Sed quando? Non respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non videntur; non quae temporalia, sed quae aeterna. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 61II Cor. IV, 17, 18 . Et iterum: Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis 62Rom. VIII, 18 . Quid est ergo quod pateris? Sed semper pateris. Concedo. Ex quo natus es, per omnes aetates tuas usque ad senectam tuam, quo usque morieris, puta quia hoc pateris quod est passus Job; quod ille passus est aliquot diebus, aliquis patiatur ab ipsa infantia: quod pateris transit, finitur; quod accepturus es, finem non habebit. Nolo jam aeques poenam cum praemio: tempora aequa aeternitati, si potes.

10

Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Nolite esse tales, fratres: videte quia propterea dicimus haec, propterea cantamus, propterea tractatur, propterea sudatur: nolite facere ista. Negotia vestra vos probant: aliquando in negotio vestro auditis verum, et blasphematis, Ecclesiam blasphematis. Quare? Quia christiani estis. Si sic est, duco me in partem Donati: paganus volo esse. Quare? Quia momordisti panem, et dolent dentes. Quando videbas ipsum panem, laudabas; coepisti manducare, et dolent dentes: id est, quando audiebas sermonem Dei, collaudabas, cum tibi dicitur, Fac hoc, blasphemas. Noli sic velle: hoc dic, Bonus est panis, sed ego non possum illum manducare. Nunc autem si oculis vides, laudas: cum coeperis dentes premere, dicis, Malus est panis iste, et qualis est ille qui illum fecit? Ita fit ut confitearis Deum, quando tibi bene facit Deus; et mentiaris, quando cantas, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo 63Psal. XXXIII, 2 . Exigitur de corde tuo cantatio labiorum tuorum: cantasti in Ecclesia, Benedicam Dominum in omni tempore: quomodo in omni tempore? Si omni tempore lucrum, omni tempore benedicitur: si aliquando est damnum, non benedicitur, sed blasphematur. Certe benedicis in omni tempore, certe laus ejus semper in ore tuo est? Eris talis qualem modo describit; Confitebitur tibi, cum bene feceris ei.

11

[vers. 20, 21.] Introibit usque in progenies patrum suorum: id est, imitabitur patres suos. Quia iniqui qui modo sunt, habent fratres, habent patres. Antiqui iniqui, patres sunt praesentium; et modo qui iniqui sunt, patres sunt posterorum iniquorum: quomodo patres justorum antiqui justi, patres sunt justorum qui modo sunt; et qui modo sunt, patres sunt eorum qui futuri erunt. Ostendere voluit Spiritus sanctus quia non est mala aequitas, quando ad illam murmuratur: sed hi ab origine usque ad progeniem patrum patrem suum habent. Duos genuit Adam, et in uno iniquitas, in uno justitia: iniquitas in Cain, justitia in Abel. Praevaluisse videtur iniquitas super justitiam, quia occidit Cain injustus Abel justum in nocte 64Gen. IV, 8. Numquid mane? Sed dominabuntur eis recti mane. Veniet mane, et videbitur ubi sit Abel, et ubi Cain. Sic omnes qui secundum Cain, et sic omnes qui secundum Abel usque in finem saeculi. Introibit usque in progenies patrum suorum: usque in aeternum non videbit lumen. Quia et hic cum esset, in tenebris erat, gaudens falsis bonis, et non amans bona vera; et ideo hinc ad tartarum ibit: a tenebris somniorum excipient eum tenebrae tormentorum. Ergo usque in aeternum non videbit lumen. Sed quare hoc? Quod posuit in medio Psalmo, hoc et in fine: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Vos autem, fratres, considerate vos homines factos ad imaginem et similitudinem Dei 65Id. I, 26. Imago Dei intus est, non est in corpore: non est in auribus istis quas videtis, et oculis, et naribus, et palato, et manibus, et podibus: sed est facta tamen: ubi est intellectus, ubi est meus, ubi ratio investigandae veritatis, ubi est fides, ubi est spes vestra, ubi charitas vestra, ibi habet Deus imaginem suam: vel ibi intelligitis et videtis quia ista transeunt, quia sic dixit in alio psalmo, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur: thesaurizat, et nescit cui congregabit ea 66Psal. XXXVIII, 7 . Non turbemini, quia qualiacumque sunt ista, transitoria sunt, si homines ostis in honore positi, et intelligitis. Nam si homines in honore positi non intelligitis, comparamini jumentis insensatis, et similes efficimini illis.

Notes

  1. 1. Matth. XI, 25
  2. 2. Psal. LXXXIII, 11
  3. 3. I Tim. VI, 17
  4. 4. Prov. XVII, 6, sec. LXX
  5. 5. II Cor. VI, 10
  6. 6. Psal. XXI, 27, 30
  7. 7. Matth. III, 12
  8. 8. Id. XXV, 32, 33
  9. 9. Isai. XXIX, 13
  10. 10. Matth. XXIII, 2, 3
  11. 11. I Cor. XIII, 12
  12. 12. II Cor. V, 6
  13. 13. Matth. XXV, 33, 34, 41, 46
  14. 14. Joan. V, 22, 27
  15. 15. Id. XIV, 21
  16. 16. Id. I, 1
  17. 17. Matth. XXV, 34, 41
  18. 18. Joan. XIV, 6
  19. 19. Gen. III, 15
  20. 20. Ephes. V, 28, 29
  21. 21. Gen. III, 6
  22. 22. Matth. XXVIII, 10
  23. 23. Luc. XVI, 9
  24. 24. I Tim. VI, 17-19
  25. 25. Luc. XII, 33
  26. 26. Id. XVI, 19-26
  27. 27. Matth. XXVII, 42
  28. 28. Sap. II, 20, 18
  29. 29. Luc. XVI, 1-2
  30. 30. Prov. VI, 6, et XXX, 25
  31. 31. Luc. X, 27-37
  32. 32. Id. XVI, 28
  33. 33. Luc. XVI, 24
  34. 34. Matth. XXV, 40
  35. 35. Gen. 1, 26
  36. 36. Psal. XXXI, 9
  37. 37. Luc. XII, 20
  38. 38. Id. XVI, 19
  39. 39. II Petr. II, 20
  40. 40. Luc. XI, 26
  41. 41. Isai. XXIX, 13
  42. 42. Gen. III, 2
  43. 43. Philip. III, 20
  44. 44. Matth. VI, 21
  45. 45. Coloss. III, 3, 4
  46. 46. Psal. LXXVI, 3
  47. 47. Ephes. V, 14
  48. 48. Sap. V, 3, 4
  49. 49. Joan. VIII, 48
  50. 50. Id. X, 20, 21
  51. 51. Matth. XXV, 41, 34
  52. 52. Psal. CXLV, 4
  53. 53. I Cor. XII, 12, et Rom. XII, 5
  54. 54. Joan. XX, 28, 29
  55. 55. II Cor. VI, 10
  56. 56. Luc. XVI, 24
  57. 57. Id. XII, 20
  58. 58. Prov. X, 26
  59. 59. Joan. VI, 41
  60. 60. Matth. V, 6
  61. 61. II Cor. IV, 17, 18
  62. 62. Rom. VIII, 18
  63. 63. Psal. XXXIII, 2
  64. 64. Gen. IV, 8
  65. 65. Id. I, 26
  66. 66. Psal. XXXVIII, 7