TheoFonsAux sources de la foi

Discours sur les Psaumes

ENPS · Augustin · 418 · IT · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

[vers. 1.] Sicut solet Scriptura Psalmorum mysteria in titulis ponere, et frontem Psalmi sublimitate sacramenti decorare, ut sciamus qui intraturi sumus, cum tanquam super postem quid intus agatur legerimus, vel cujus domus sit, vel quisnam sit illius praedii possessor: ita et in hoc psalmo scriptus est titulus de titulo. Habet enim, In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Hoc est quod dixi, titulus de titulo. Quaenam enim sit tituli hujus inscriptio quam corrumpi vetat, Evangelium nobis indicat. Nam cum Dominus crucifigeretur, titulus inscriptus est a Pilato et positus, Rex Judaeorum, tribus linguis hebraea, graeca, et latina 1Luc. XXIII, 38: quae linguae toto orbe maxime excellunt. Igitur si rex Judaeorum crucifixus est, et Judaei regem suum crucifixerunt; crucifigendo eum etiam regem Gentium fecerunt, magis quam occiderunt. Et quidem quantum in illis fuit, perdiderunt Christum, sed sibi, non nobis; et mortuus est ille pro nobis, et sanguine suo redemit nos. Et modo non est corruptus titulus: quia ille rex est, non solum Gentium, sed etiam ipsorum Judaeorum. Quid enim? Quia contradixerunt, ideo regis sui dominationem evertere potuerunt? Rex est et supra illos. Nam ille rex virgam ferream gerit, qua et regit et frangit. Ego, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos 2Psal. II, 6-9 . Quos reget? quos conteret? Reget obedientes, conteret resistentes. Ergo, Ne corrumpas, optime et prophetice: quandoquidem et illi Judaei suggesserunt tunc Pilato, et dixerunt, Noli scribere rex Judaeorum, sed scribe, quia ipse se dixit regem Judaeorum; nam iste titulus, inquiunt, confirmavit illum regem nobis. Et Pilatus: Quod scripsi, scripsi 3Joan. XIX, 21 . Et impletum est, Ne corrumpas.

2

Nec iste solus psalmus habet hujusmodi inscriptionem, ut titulus non corrumpatur. Aliquot psalmi sic praenotati sunt 4Psal. LVI-LVIII, sed tamen in omnibus passio Domini praenuntiatur. Ergo et hic intelligamus Domini passionem, et loquatur nobis Christus caput et corpus. Sic semper, aut prope semper audiamus voces Christi de Psalmo, ut non solum intueamur caput illud unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum 5I Tim. II, 5; qui etiam secundum divinitatem in principio erat Verbum, Deus apud Deum, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 6Joan. I, 1, 14, caro ex semine Abraham, ex semine David de Maria virgine 7Matth. I, 1: non ergo illum solum qui est caput nostrum cogitemus, quando audimus Christum loqui; sed cogitemus Christum caput et corpus, totum integrum quemdam virum. Nobis enim dicitur, Vos autem estis corpus Christi et membra 8I Cor. XII, 27 , ab apostolo Paulo. Et de illo dicitur ab eodem Apostolo quia est caput Ecclesiae 9Ephes. I, 22, et Coloss. I, 18. Si ergo ille caput, nos corpus; totus Christus caput et corpus. Aliquando enim invenis verba quae non congruant capiti, et nisi ea coaptaveris corpori, nutabit intellectus tuus: rursus invenis verba quae non apta sunt corpori, et Christus tamen loquitur. Ibi non timendum est ne erret quisque; cito enim pergit ut capiti aptet quod videt corpori non convenire. Ipse denique in cruce pendens, ex persona corporis locutus est: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti 10Psal. XXI, 2, et Matth. XXVII, 46 ? Non enim dereliquerat Christum, a quo derelictus non est. Aut vero sic ad nos venit, ut illum desereret; aut sic illum misit, ut ab illo discederet? Sed quia homo desertus est a Deo, Adam ille peccans, qui cum soleret gaudere ad faciem Dei, conscientia peccati deterritus fugit a gaudio suo 11Gen. III, 8; et vere dereliquit illum Deus, quia ipse deseruit Deum: ex quo Adam Christus cum carnem accepisset, hoc ex persona ipsius carnis ait, quia tunc vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo 12Rom. VI, 6.

3

Audiamus ergo quod sequitur: Quando misit Saül, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem Domini pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus: ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi 13Matth. XXVII, 66. Est quidem historia in Scriptura Regnorum, quando misit Saül ad custodiendam domum, ut interficeret David 14I Reg. XIX, 11: sed quantum inde sumpsit qui Psalmum scripsit, tantum debemus discutere cum titulum Psalmi tractamus. Hoc nobis significare tantum voluit, quia missum est ad domum ut custodiretur, et ille interficeretur? Quomodo ergo ad hoc custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur; quando in sepultura Christus positus non est, nisi in cruce interfectus? Refer hoc ergo ad corpus Christi; quia interficere Christum erat, tollere nomen Christi ne crederetur in Christum, dum mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent quia cum dormirent, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum 15Matth. XXVIII, 13. Hoc est vere Christum velle interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed quomodo illud non effecit Saül, ut interficeret David; sic hoc nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut plus valeret testimonium custodum dormientium, quam Apostolorum vigilantium. Quid enim edocti sunt custodes ut dicerent? Damus vobis, inquiunt, quantum vultis pecuniae; et dicite quia cum dormiretis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Ecce quales testes mendacii contra veritatem et resurrectionem Christi inimici ejus per Saül figurati produxerunt. Interroga, infidelitas, testes dormientes; respondeant tibi quid actum sit in sepulcro. Qui si dormiebant, unde scierunt? Si vigilabant, fures quare non tenuerunt? Dicat ergo quod sequitur.

4

[vers. 2.] Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me. Factum est hoc in carne Christi, fit et in nobis. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus et angeli ejus, insurgere super nos quotidie, et illudere velle infirmitati et fragilitati nostrae, deceptionibus, suggestionibus, tentationibus, et quibuscumque laqueis irretire, cum in terra adhuc vivimus. Sed vox nostra vigilet ad Deum, et clamet in membris Christi, sub capite in coelo constituto: Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me.

5

[vers. 3.] Erue me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salvum me fac. Erant illi quidem viri sanguinum, qui justum occiderunt, in quo nullam culpam invenerunt: erant illi viri sanguinum, quia cum vellet alienigena lotis manibus dimittere Christum, clamaverunt, Crucifige, crucifige: erant viri sanguinum, quibus cum jam objiceretur crimen sanguinis Christi, responderunt, propinantes posteris suis, Sanguis ejus super nos, et super filios nostros 16Matth. XXVII, 23, 25 . Sed nec in ejus corpus exsurgere viri sanguinum cessaverunt, nam et post resurrectionem ascensionemque Christi, persecutiones passa est Ecclesia; et illa quidem primo quae effloruit de gente Judaeorum, de qua et Apostoli nostri fuerunt. Ibi primo Stephanus lapidatus est 17Act. VII, 58, et quod vocabatur accepit. Stephanus enim Corona dicitur. Humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. Deinde in Gentibus exsurrexerunt regna Gentium, antequam in eis impleretur quod praedictum erat, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei 18Psal. LXXI, 11 : et fremuit impetus regni illius adversus testes Christi; effusus est magnus et multus martyrum sanguis: quo effuso, tanquam seminata seges Ecclesiae fertilius pullulavit, et totum mundum, sicut nunc conspicimus, occupavit. Ab his ergo viris sanguinum eruitur Christus, non solum caput, sed etiam corpus. A viris sanguinum eruitur Christus, et eis qui fuerunt, et eis qui sunt, et eis qui futuri sunt, eruitur Christus, et qui praecessit, et qui est, et qui venturus est. Christus enim est totum corpus Christi: et quicumque nunc christiani boni, et qui ante nos, et qui post nos futuri sunt, totus Christus eruitur a viris sanguinum; nec vacat haec vox, Et a viris sanguinum salvum me fac.

6

[vers. 4.] Quia ecce venati sunt animam meam. Potuerunt tenere, potuerunt occidere, venati sunt animam meam. Sed ubi est, Disrupisti vincula mea 19Psal. CXV, 16 ? Ubi est, Muscipula comminuta est, et nos eruti sumus? Ubi est quod benedicimus Deum, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum 20Psal. CXXIII, 7, 6 ? Illi quidem venati sunt, sed in manibus venantium non dimittit qui custodit Israel. Quia ecce venati sunt animam meam: irruerunt super me fortes. Non utcumque transeundum est ab his fortibus: diligenter insinuandum est qui sint fortes insurgentes. Fortes, super quos, nisi super infirmos, super invalidos, super non fortes? Et laudantur tamen infirmi, et damnantur fortes. Si intelligantur qui sunt fortes, primo ipsum diabolum Dominus fortem dixit: Nemo, inquit, potest intrare in domum fortis, et vasa ejus eripere, nisi prius alligaverit fortem 21Matth. XII, 29 . Alligavit ergo fortem vinculis dominationis suae; et vasa ejus arripuit, ac vasa sua fecit. Erant enim omnes iniqui vasa diaboli, qui credentes facti sunt vasa Christi: quibus Apostolus dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 22Ephes. V, 8 , qui notas facit divitias suas in vasa misericordiae 23Rom. IX, 23 . Possunt ergo isti fortes intelligi. Sed sunt in hominibus quidam fortes reprehensibili et damnabili fortitudine, qui praesumunt quidem, sed de temporali felicitate. Non vobis videtur fuisse fortis dives iste, qui nunc ex Evangelio recitatus est, quoniam successit ei regio in opulentia fructuum? Perturbatus consilium reconditionis invenit, ut destructis veteribus apothecis, novas construeret ampliores, eisque completis, animae suae diceret: Habes multa bona, anima; epulare, jucundare, satiare (Luc. XII, 16-19) . Qualem fortem vides? Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Vide quam fortis sit: Et praevaluit, inquit, in vanitate sua 24Psal. LI, 9 .

7

Sunt et alii fortes, non de divitiis, non de viribus corporis, non de aliqua in tempore praecellenti potentia dignitatis, sed praesumentes de justitia sua. Hoc genus fortium cavendum, metuendum, aversandum, non imitandum: praesumentium, inquam, non de corpore, non de opibus, non de genere, non de honore; omnia enim ista quis non videat temporalia, fluxa, caduca, volatica? sed praesumentium de justitia sua. Talis fortitudo impedivit Judaeos ne per foramen acus intrarent 25Matth. XIX, 24. Cum enim de se praesumunt quod justi sint, et tanquam sani sibi videntur, medicinam recusaverunt, et ipsum medicum necaverunt. Tales ergo fortes, non infirmos, non venit vocare qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Isti erant fortes qui insultabant discipulis Christi, quia magister eorum ad infirmos intrabat, et convivabatur cum infirmis. Quare, inquiunt, magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat 26Id. IX, 11-13 ? O fortes quibus medicus opus non est! Fortitudo ista non sanitatis est, sed insaniae. Nam et phreneticis nihil fortius, valentiores sunt sanis: sed quanto majores vires, tanto mors vicinior. Avertat ergo Deus ab imitatione nostra fortes istos. Timendum est enim ne eos quisque velit imitari. Doctor autem humilitatis, particeps nostrae infirmitatis, donans participationem suae divinitatis, ad hoc descendens ut viam doceret et via fieret 27Joan. XIV, 6, maxime suam humilitatem nobis commendare dignatus est; et ideo a servo baptizari non dedignatus est 28Matth. III, 13, ut nos doceret confiteri peccata nostra, et infirmari ut fortes simus, habere potius Apostoli vocem dicentis, Quando infirmor, tunc potens sum 29II Cor. XII, 10 . Quomodo ergo noluit esse fortis. Isti autem qui fortes esse voluerunt, id est, qui de sua virtute praesumere voluerunt tanquam justi, offenderunt in lapidem offensionis 30Rom. IX, 32: et haedus visus est eis Agnus, et quia veluti haedum occiderunt, ab Agno redimi non meruerunt. Ipsi sunt ergo fortes, qui irruerunt super Christum, commendantes justitiam suam. Audite fortes istos: Cum quidam Jerosolymitae dicerent, missi ab eis ad apprehendendum Christum, et non audentes apprehendere (quia quando voluit, tunc apprehensus est, qui vere fortis erat): Quare ergo, inquiunt, non eum potuistis apprehendere? Et responderunt: Nemo unquam hominum sic locutus est, sicut ille. Et illi fortes: Numquid aliquis Pharisaeorum in illum credidit, aut aliquis Scribarum, nisi populus iste nesciens Legem 31Joan. VII, 45-49 . Praeposuerunt se turbae infirmae ad medicum currenti: unde, nisi quia ipsi fortes erant? et fortitudine sua, quod est gravius, omnem etiam turbam in se traduxerunt, et medicum omnium occiderunt. Sed et ille eo quod occisus est, de sanguine suo medicamentum fecit aegrotis. Irruerunt super me fortes. Hos maxime fortes advertite; et videte utrum de ulla re praesumendum sit homini, quando nec de justitia praesumendum est. Jam videte ubi jaceant praesumentes de divitiis, de viribus corporis, de nobilitate generis, de dignitate saeculi, si qui de ipsa justitia tanquam de sua praesumpserit, cadit. Irruerunt super me fortes. Ex illis fortibus fuit ille vires suas jactans: Gratias tibi, inquit, ago quia non sum sicut caeteri hominum, injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Vide fortem jactantem vires suas: contra vero longe stantem infirmum attende, et humilitate propinquantem. Publicanus autem, inquit, de longinquo stabat, et nec oculos suos audebat in coelum levare, sed percutiebat pectus suum; dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis, descendit justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Et vide justitiam: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 32Luc. XVIII, 11-14 . Irruerunt isti fortes, id est superbi, qui ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 33Rom. X, 3.

8

[vers. 5.] Quid deinde? Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Irruerunt quidem fortes de justitia sua praesumentes, irruerunt, sed peccatum in me non invenerunt. Nam utique illi fortes, id est velut justi quare possent persequi Christum, nisi quasi peccatorem? Sed tamen illi viderint quam fortes sint immanitate febris, non firmitate sanitatis: viderint illi quam fortes sint, et tanquam justi contra iniquum saevierunt. Sed tamen neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Sine iniquitate cucurri, et dirigebar . Illi ergo fortes currentem me sequi non potuerunt: ideo peccatorem putaverunt, quia vestigia mea non viderunt.

9

[vers. 6.] Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. Deo dicitur, Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. Quid enim? Si non occurrat, videre non potest? Tanquam si ambulares viam, et de longinquo ab aliquo cognosci non posses, clamares ad eum, et diceres: Occurre mihi, et vide quemadmodum ambulem; nam quando de longinquo me attendis, gressum meum videre non potes. Itane et Deus nisi occurreret, non videret quam sine iniquitate iste dirigebatur, et quam sine peccato currebat? Accipere quidem et hoc possumus, Exsurge in occursum mihi, adjuva me. Quod autem addidit, et vide, intelligendum est, fac videri quod curro, fac videri quod dirigor; ex illa figura qua et illud dictum est Abraham: Nunc cognovi quod times Deum 34Gen. XXII, 12 . Deus dicit, Nunc cognovi: unde, nisi quia nunc te feci cognoscere? Ignotus enim sibi quisque est ante interrogationem tentationis, sicut se Petrus praesumendo ignorabat, et negando didicit quales vires haberet; in sua ipsa titubatione intellexit falso sese praesumpsisse: flevit 35Matth. XXVI, 35, 69, 75; et flendo meruit fructuose nosse quod fuit, et esse quod non fuit. Ergo probatus Abraham, factus est cognitus sibi; et dictum est a Deo, Nunc cognovi, hoc est, nunc te feci cognoscere. Quomodo laetus dies, quod facit laetos; et tristis amaritudo, quod contristat gustantem: sic videns Deus, videre faciens. Exsurge ergo, inquit, in occursum mihi, et vide. Quid est, et vide? Et adjuva me, id est in illis, ut videant cursum meum, sequantur me, non eis videatur pravum esse quod rectum est, non eis videatur distortum esse quod tenet regulam veritatis: Quoniam sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide.

10

Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius nostri sublimitas; quoniam infirmatus est usque ad mortem, et assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Jerusalem colligeret sub alas suas tanquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tanquam annuae nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus? deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna charitas quae invenitur infirmitas. Quare ergo Dominus, nisi propter hoc, gallina esse voluit in sancta Scriptura dicens: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas, et noluisti 36Id. XXIII, 37 ! Congregavit autem omnes gentes, tanquam gallina pullos suos, qui infirmatus est propter nos, accipiens carnem a nobis, id est a genere humano; crucifixus, contemptus, alapis caesus, flagellatus, ligno suspensus, lancea vulneratus. Ergo hoc maternae infirmitatis est, non amissae majestatis. Cum ergo talis esset Christus, et ideo contemptus, et ideo lapis offensionis et petra scandali, et ideo multi offenderunt in eum 37Rom. IX, 32, et I Petr. II, 8: cum talis ergo esset, et tamen carnem sine peccato suscepisset, factus est particeps nostrae infirmitatis, non iniquitatis; ut ex eo quod nobiscum communicavit infirmitatem, solveret nostram iniquitatem. Ideo, Sine iniquitate cucurri, et dirigebar. Quid ergo, secundum id quod Deus est non est agnoscendus, et illud solum in eo considerandum est quod propter nos factus est, non illud quo nos fecit? Plane etiam illud considerandum est; quia magnum pietatis indicium est nosse quis pro te quid sustinuit. Non quicumque parvus, non pro te magno, sed pro te infirmo ille summus. Quid? Factus parvulus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Quis? supra audi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo aequalis Deo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 38Philipp. II, 6-8 : et ita exinanivit, ut assumeret quod non erat, non ut amitteret quod erat. Quomodo ergo exinanivit? Quia tibi talis apparuit; quia tibi dignitatem quam apud Patrem habet, non demonstravit; quia tibi nunc obtulit infirmitatem, servavit purgato postea claritatem. Ille ergo Patri aequalis, talis est factus: et tamen in ipsa infirmitate agnoscendus est, non visione, sed fide; ut quod videre nondum possumus, saltem credamus, et credendo quod non videmus, etiam videre mereamur. Merito posteaquam resurrexit, ait Mariae Magdalenae, cui dignatus est primitus apparere: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 39Joan. XX, 17 . Quid est hoc? Paulo post eum mulieres tetigerunt. Nam redeuntes a monumento, obviam sibi factum adoraverunt, et pedes ejus tenuerunt 40Matth. XXVIII, 9: discipuli etiam cicatrices palpaverunt 41Luc. XXIV, 39. Quid est ergo, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem; nisi, noli quod vides hoc solum me credere, ne et hic remaneat aspectus tuus quasi tactus tuus? Humilis enim tibi videor, nondum ascendi ad Patrem, unde et ad vos descendi, et inde non recessi, nondum illuc ascendi, quando vos non deserui. Venit non recedens, ascendit non deserens. Sed quid est quod ascendit ad Patrem? Quando nobis innotescit aequalis Patri. Nos enim ascendimus proficiendo, ut hoc videre, ut hoc intelligere, ut hoc utcumque capere valeamus. Ideo ergo distulit tactum, non abstulit, non repulit, non negavit. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. A summo coelo egressio ejus, dicit alius Psalmus, et occursus ejus usque ad summum coeli 42Psal. XVIII, 7 . Summum coeli, id est, summum in omnibus spiritualibus Pater est: inde excursus ejus, et occursus usque ad summum coeli. Occurrit usque ad summum, non dicitur nisi de aequali. Denique cum aliqua inaequalia comparamus, et aliquid breve ad aliquid magnum applicamus, videre quantum ad quantum sit, si inaequale invenerimus, ita solemus loqui, Non occurrit: si autem aequale sit, Occurrit. Ergo occursus ejus usque ad summum coeli, quia aequalis est Patri. Talem se volebat innotescere fidelibus suis, qui dixerat: Noli me tangere. Hoc volebat praestari a Patre fidelibus suis, qui dicebat: Exsurge in occursum mihi, et vide; innotesce quod tibi aequalis sim. Et vide: quid est, Et vide? Fac videri quod tibi aequalis sim. Quamdiu mihi Philippus dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Quamdiu ego dicam, Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt et Patrem: non credis quia ego in Patre, et Pater in me est 43Joan. XIV, 8-11 ? et adhuc forte non credit aequalem. Exsurge in occursum mihi, et vide. Fac me videri, fac te videri, fac notam hominibus aequalitatem nostram. Non putent Judaei se hominem crucifixisse. Quamvis in eo non crucifixum sit, nisi in quantum homo erat: tamen non cognoverunt quem crucifixerunt. Si enim cognovissent, Dominum gloriae nunquam crucifixissent 44I Cor. II, 8. Hunc Dominum gloriae ut noverint fideles mei, Exsurge in occursum mihi, et vide.

11

Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel. Te Deus Israel, qui non putaris nisi Deus Israel solius qui non putaris nisi Deus unius gentis quae te colit, cum omnes gentes idola colant, tu Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes. Impleatur ista prophetia, in qua Isaias ex persona tua alloquitur Ecclesiam tuam, sanctam civitatem tuam, sterilem illam cujus multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Ei quippe dictum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum: magis quam gentis Judaeae quae habet virum, quae accepit Legem; magis quam ejus gentis quae habuit evidentem regem. Nam tuus rex latet, et plures tibi filii sunt ex occulto sponso. Ergo ei dicitur: Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Deinde adjungit Propheta: Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas: extende longius funiculos tuos, et palos validos constitue, etiam atque etiam in dexteram atque sinistram. In dextera tene bonos, in sinistra tene malos 45Matth. XXV, 33, donec veniat ventilabrum 46Id. III, 12: posside tamen omnes gentes. Invitentur ad nuptias boni et mali, impleantur nuptiae recumbentium 47Id. XXII, 9, 10: servorum est invitare, Domini separare. Etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis: desertae a Deo, desertae a Prophetis, desertae ab Apostolis, desertae ab Evangelio, plenae daemoniis. Civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas; praevalebis enim: nec erubescas quod detestabilis fueris. Ergo, quia insurrexerunt super me fortes, ne erubescas; quando contra nomen christianum leges ferebantur, quando ignominia et infamia erat esse christianum. Ne erubescas quod detestabilis fueris: confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te: Dominus nomen est ei; et qui eruit te, ipse Dominus Deus Israel universae terrae vocabitur 48Isai. LIV, 1-5 . Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes: intende, inquam, ad visitandum omnes gentes.

12

Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Hic plane terruit. Quem non terreat? Quis ad suam conscientiam rediens non contremiscat? Quae etiamsi sibi conscia est pietatis, mirum nisi aliquid conscia sit etiam iniquitatis. Quicumque enim peccatum facit, et iniquitatem facit 49I Joan. III, 4. Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit 50Psal. CXXIX, 3. Et tamen verum est, nec frustra dictum, nec vacare omnino potest aut poterit, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Sed ecce misertus est Pauli qui primo Saulus operabatur iniquitatem: quid enim fecit boni, unde promereretur Deum? Nonne sanctos ejus ad mortem attrahebat? nonne epistolas a principibus sacerdotum ferebat, ut ubicumque Christianos invenisset, ad poenam raperet? nonne id agens, eo tendens, caedem spirans et anhelans, sicut de illo Scriptura attestatur, de coelo vocatus est voce sublimi, dejectus, erectus, excaecatus, illuminatus, occisus, vivificatus, perditus, redditus 51Act. IX? Quo merito? Nihil nos dicamus; ipsum potius audiamus: Qui prius fui, inquit, blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum 52I Tim. I, 13 . Certe, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem, hoc duobus modis intelligi potest: sive quia omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino eorum Deus non miseretur. Secundum istos duos modos, breviter quantum temporis sufficit aliquid loquamur Charitati Vestrae.

13

Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine poenitente, aut a Deo vindicante. Nam et quem poenitet, punit seipsum. Ergo, fratres, puniamus nostra peccata, si quaerimus misericordiam Dei. Non potest Deus misereri omnium operantium iniquitatem quasi blandiens peccatis, aut non eradicans peccata. Prorsus aut punis, aut punit. Vis non puniat? Puni, tu. Nam et illud fecisti quod impunitum esse non possit: sed a te puniatur potius, ut facias quod in illo psalmo scriptum est, Praeveniamus faciem ejus in confessione 53Psal. XCIV, 2 . Quid est, Praeveniamus faciem ejus? Antequam ipse attendat ut puniat, tu praeveni confitendo et puni. Non ille inveniat quod puniat. Quia cum tu punis iniquitatem, facis aequitatem. Et ideo tui miserebitur Deus, quia jam te operantem aequitatem invenit Deus. Quid est, operantem aequitatem? Quia hoc in te odisti, quod et ille odit; ut incipias placere Deo, dum hoc in te punis quod displicet Deo. Nam non potest impunitum relinqui peccatum: quoniam verum est, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem.

14

Sed videamus jam alium modum, quo haec sententia possit intelligi. Est quaedam iniquitas, quam qui operatur, non potest fieri ut misereatur ejus Deus. Quaeritis forte quaenam illa sit? Ipsa defensio peccatorum. Quando quisque defendit peccata sua, magnam iniquitatem operatur: hoc defendit quod Deus odit. Et vide quam perverse, quam inique. Si quid boni fecerit, sibi vult imputari: si quid mali, Deo. Nam hoc modo defendunt homines peccata ex Dei persona, quod pejus est. Quid est hoc? Nemo est qui audeat dicere, Bonum est adulterium, bonum est homicidium, bona fraus, bonum perjurium: nullus prorsus hominum; nam qui etiam illa faciunt, clamant quando patiuntur. Omnino ergo non invenis animam tam perversam, tam extorrem a societate generis humani et a participatione communis sanguinis ex Adam, cui videatur bonum esse adulterium, sicut dixi, fraus, rapina, perjurium. Sed quomodo ea defendunt? Si Deus noluisset, non id fecissem. Quid vis faciam fato meo? Jam quaeris quid sit fatum: curris ad stellas. Quaeris quis fecerit et ordinaverit stellas: Deus est. Ergo ad hoc peccatum tuum defendis, ut Deum accuses. Ideo excusatur reus, ut culpetur judex. Prorsus talem iniquitatem operantium non miseretur Deus. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Persequere, inquit, peccata eorum, puni, compunge, converte illos ante se, qui se ponunt post se; et erubescant de se, ut gaudeant de te. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem.

15

[vers. 7.] Convertantur ad vesperam. Nescio quos dicit quondam operatores iniquitatis, et quondam tenebras, converti ad vesperam. Quid est, ad vesperam? Postea. Quid est, ad vesperam? Serius. Ante enim debuerant, antequam Christum crucifigerent, medicum agnoscere. Quare jam eo crucifixo, resurgente, in coelum ascendente, posteaquam misit Spiritum suum sanctum, quo repleti sunt illi qui in una domo erant, et coeperunt loqui linguis omnium gentium, expaverunt crucifixores Christi: compuncti sunt de conscientia sua, consilium salutis ab Apostolis petiverunt; audierunt, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra 54Act. II, 38 . Post occisum Christum, post effusum Christi sanguinem dimittuntur peccata vestra. Ille sic voluit mori, ut sanguine suo etiam effusores ejusdem sanguinis redimeret. Fudistis saevientes, bibite confitentes. Merito convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes. Canes Gentes Judaei dixerunt, tanquam immundos. Nam inde et ipse Dominus, cum post eum clamaret Chananaea quaedam mulier, non Judaea, ad suam filiam curandam convertere volens ejus misericordiam; ille omnia praevidens, omnia sciens, sed fidem ejus ostendere volens, distulit beneficium, et eam suspendit. Et quomodo distulit? Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Israel, oves: Gentes, quid? Non est bonum, panem filiorum mittere canibus. Gentes ergo canes appellavit, propter immunditiam. Quid autem illa mulier esuriens? Hoc magis non repulit: suscepit humiliter convicium, et meruit beneficium. Neque enim et convicium illud dicendum erat, quod a Domino dictum erat. Servus si aliquid tale domino dicat, convicium est: dominus autem cum tale aliquid servo dicit, dignatio potius dici potest. Ita, inquit, Domine. Quid est, ita? Verum dicis, prorsus verum dicis; canis ego sum. Sed et canes, inquit, edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et continuo Dominus: O mulier, magna est fides tua 55Matth. XV, 24-28 ! Jamdudum canis, modo mulier. Unde jam mulier quae paulo ante canis? Confitendo humiliter, non repellendo quod a Domino dictum erat. Ergo Gentes canes, et ideo esurientes. Bonum est et Judaeis, ut agnoscant se peccatores; et licet ad vesperam, convertantur; et famem patiantur ut canes. Nam male saturatus erat ille qui dicebat: Jejuno bis in sabbato. Ille autem publicanus canis erat, famem patiens; et inde beneficium Domini esuriebat, qui dicebat: Propitius esto mihi peccatori 56Luc. XVIII, 12, 13 , Convertantur ergo et illi ad vesperam: et famem patiantur ut canes. Desiderent gratiam Dei, intelligant se peccatores: fortes illi fiant infirmi, divites illi fiant pauperes, justi illi agnoscant se peccatores, leones illi canes fiant. Convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes, et circumibunt civitatem, Quam civitatem? Mundum istum, quem quibusdam locis vocat Scriptura civitatem circumstantiae 57Psal. XXX, 22, LIX, 11, et CVII, 11, sec. LXX: id est, quia in omnibus gentibus undique circumfuderat mundus unam gentem Judaeorum, ubi talia dicebantur, et appellabatur civitas circumstantiae. Istam civitatem circumibunt illi jam canes facti esurientes. Quomodo circumibunt? Evangelizando. Saulus ex lupo canis factus est ad vesperam, id est, sero conversus, de micis domini sui in gratia ejus cucurrit, et circumivit civitatem.

16

[vers. 8.] Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum. Jam ille gladius bis acutus, de quo Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei 58Ephes. VI, 17 . Quare bis acutus? Quare, nisi quia ex utroque Testamento feriens? Hoc gladio mactabantur, de quibus dicebatur Petro: Macta, et manduca 59Act. X, 13 . Et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Loquentur in ore suo: Quis audivit? id est, stomachabuntur adversus pigros ad fidem. Qui paulo ante et ipsi credere nolebant, taedium de non credentibus patiuntur. Et vere, fratres, contingit. Vides hominem pigrum antequam sit christianus; clamas ad illum quotidie, vix convertitur: convertatur, et jam vult omnes esse christianos, et miratur quia nondum sunt. Excidit illi quod ad vesperam conversus est: sed quia factus est esuriens sicut canis, habet etiam in labiis gladium; dicit, Quis audivit? Quid est, Quis audivit? Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est 60Isai. LIII, 1? Quoniam quis audivit? Non credunt Judaei: conversi sunt ad Gentes et annuntiaverunt. Judaei non credebant: et tamen per credentes Judaeos Evangelium circumibat civitatem, et dicebant, Quoniam quis audivit?

17

[vers. 9.] Et tu, Domine, deridebis eos. Quis audivit? Omnes gentes christianae futurae sunt, et vos dicitis, Quis audivit? Quid est, deridebis eos? Pro nihilo habebis omnes gentes: nihil ante te erit; quia facillimum erit ut credant in te omnes gentes.

18

[vers. 10.] Fortitudinem meam ad te custodiam. Illi enim fortes ideo ceciderunt, quia fortitudinem suam ad te non custodierunt: id est, illi qui superne insurrexerunt et irruerunt, de se praesumpserunt. Ego autem fortitudinem meam ad te custodiam: quia si recedo, cado; si accedo, fortior fio. Videte enim quid est, fratres, in anima humana. Non habet ex se lumen, non habet ex se vires: totum autem quod pulchrum est in anima, virtus et sapientia est; sed nec sapit sibi, nec valet sibi, nec ipsa sibi lux est, nec ipsa sibi virtus est. Est quaedam origo fonsque virtutis, est quaedam radix sapientiae, est quaedam, ut ita dicam, si et hoc dicendum est, regio incommutabilis veritatis: ab hac anima recedens tenebratur, accedens illuminatur. Accedite ad eum, et illuminamini 61Psal. XXXIII, 6; quia recedendo tenebramini. Ergo fortitudinem meam ad te custodiam: non a te recedam, non de me praesumam. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es. Ubi enim eram, et ubi sum? unde me suscepisti? quas iniquitates meas dimisisti? ubi jacebam? quo erectus sum? Ergo haec meminisse debeo; quod in alio psalmo dicitur. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me 62Psal. XXVI, 10 ? Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es.

19

[vers. 11.] Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Ecce quid est, Fortitudinem meam ad te custodiam: de me omnino nihil praesumam. Quid enim attuli boni, ut mei miserereris et me justificares? Quid in me invenisti, nisi sola peccata? Tuum nihil aliud nisi natura quam creasti: caetera, mala mea quae delevisti. Non ego prior ad te exsurrexi, sed tu ad me excitandum venisti; nam misericordia ejus praeveniet me. Antequam aliquid boni ego faciam, misericordia ejus praeveniet me. Quid hic respondebit infelix Pelagius?

20

[vers. 12-14.] Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. Quid ait? Quantam circa me exhibuerit misericordiam, in inimicis meis mihi demonstravit. Relictis comparet se collectus, et repulsis electus: comparet se vasis irae vas misericordiae; et videat quia ex una massa fecit Deus aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Quid est, demonstravit mihi in inimicis meis? Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et propter quid hoc? Ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae 63Rom. IX, 21-23 : si ergo vasa irae attulit, in quibus notas faceret divitias suas in vasa misericordiae, rectissime dictum est, Misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantam circa me habuit misericordiam, in illis mihi demonstravit circa quos non habuit. Nisi enim debitor suspendatur, minus agit gratias cui debitum relaxatur. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis.

21

De ipsis autem inimicis quid? Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Rogat pro inimicis suis, implet praeceptum. Quid est, Ne miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Quomodo non miseretur omnium qui operantur iniquitatem, et quomodo non occidit eos ne obliviscantur legis tuae? Sed hic de inimicis suis dixit. Quid ergo? Inimici ejus aequitatem operantur? Si qui ei inimicantur aequitatem operantur; ergo ipse iniquitatem operatur. Sed quia ipse aequitatem operatur, porro qui aequitatem operatur, profecto iniquitatem ab inimicis patitur; restat ut qui justo inimicantur, iniquitatem operentur. Unde ergo paulo superius, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et nunc de inimicis suis, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Non ergo miserearis eorum, ut occidas peccata eorum: non occidas eos, quorum peccata occidis. Quid est autem occidi? Oblivisci legis Domini. Ipsa est vera mors, in profundum ire peccati: potest quidem hoc et de Judaeis intelligi. Quid de Judaeis, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Istos inimicos meos, ipsos qui me occiderunt, noli tu occidere. Maneat gens Judaeorum: certe victa est a Romanis, certe deleta civitas eorum; non admittuntur ad civitatem suam Judaei, et tamen Judaei sunt. Nam omnes istae provinciae a Romanis subjugatae sunt. Quis jam cognoscit gentes in imperio Romano quae quid erant, quando omnes Romani facti sunt, et omnes Romani dicuntur? Judaei tamen manent cum signo; nec sic victi sunt, ut a victoribus absorberentur. Non sine causa Cain ille est, qui cum fratrem occidisset, posuit in eo Deus signum, ne quis eum occideret 64Gen. IV, 15. Hoc est signum quod habent Judaei: tenent omnino reliquias legis suae; circumciduntur, sabbata observant, pascha immolant, azyma comedunt. Sunt ergo Judaei, non sunt occisi, necessarii sunt credentibus Gentibus. Quare hoc? Ut demonstret nobis in inimicis nostris misericordiam suam. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. In ramis superbia praecisis inserto misericordiam suam demonstrat oleastro. Ecce ubi jacent qui superbi erant, ecce ubi insertus es qui jacebas: et tu noli superbire, ne praecidi merearis. Deus meus, ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae.

22

Disperge eos in virtute tua. Jam factum est: per omnes gentes dispersi sunt Judaei, testes iniquitatis suae et veritatis nostrae. Ipsi habent codices, de quibus prophetatus est Christus, et nos tenemus Christum. Et si quando forte aliquis paganus dubitaverit, cum ei dixerimus prophetias de Christo, quarum evidentiam obstupescit, et admirans putaverit a nobis esse conscriptas; de codicibus Judaeorum probamus quia hoc tanto ante praedictum est. Videte quemadmodum de inimicis nostris alios confundimus inimicos. Disperge eos in virtute tua: tolle illis virtutem, tolle illis fortitudinem eorum. Et deduc eos, protector meus Domine. Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Obscura sunt, et timeo ne non insinuentur bene. Jam audiendo fatigati estis: itaque si placet Charitati Vestrae, quae restant in crastinum differamus. Adjuvabit Dominus, ut vobis debitum persolvamus; quia de illo magis quam de nobis promittimus.

SERMO II. De secunda parte ejusdem Psalmi

Hesternus sermo protractus, debitorem me in hodiernum reliquit: quia ergo Dominus voluit, reddendi tempus advenit. Quam vero sumus nos devoti redhibitores, tam debetis vos esse avidi exactores: hoc est, ut quod ille donat, et nos reddimus (ille enim Dominus, nos servi sumus), sic accipiatis, ut sit fructus in auditione vestra de vita vestra. Cultus enim ager fructum non reddens, et ingratus agricolae pro frugibus spinas afferens, non horreum, sed ignem quaerit, Dominus autem Deus noster, sicut eum videtis hanc terram visitare imbribus solemnibus, ita cor nostrum verbo suo tanquam agrum suum visitare dignatur; et de corde nostro fructus quaerit, quia novit et quid ibi seminet, et quantum pluat. Et quia revera nihil sine illo sumus, quia et antequam essemus, nihil eramus, et quisquis jam homo est et sine illo esse voluerit, nihil aliud quam homo peccator erit; verumque est quod hic dictum est, Fortitudinem meam ad te custodiam, quoniam quidquid possumus, nisi apud illum et ad illum servemus, recedendo amittimus: vigilare debet semper mens nostra non ab illo recedere, sed et si longe erat, magis magisque propinquare et accedere; non gressu pedum, non subvectione vehiculorum, non celeritate animalium, non elevatione pennarum, sed puritate affectuum, et probitate sanctorum morum.

2

[vers. 12-14.] Videamus ergo quid restat de hoc psalmo. In hoc enim dimiseramus, cum coepisset de inimicis suis loqui dicens Deo: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Quamvis eos inimicos suos esse dixerit, rogavit tamen Deum ne occiderentur et obliviscerentur legem ipsius. Non tamen tenere legem, id est non oblivisci legem, jam perfectio est, et quasi securitas de praemio, et nulla sollicitudo de supplicio. Sunt enim qui tenent legem memoria, et non implent vita: qui vero implent vita, non possunt non tenere memoria. Ergo qui moribus praecepta Dei facit, et quodam modo vivendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, vivendoque se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege Dei, ipse fructuose tenet legem Dei; ipse non inimicus deputabitur. Nam ecce inimici Judaei, quos videtur significare psalmus iste, legem Dei tenent, et ideo de illis dictum est, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae; ut gens Judaeorum maneret, et ea manente cresceret multitudo Christianorum. Per omnes gentes manent certe, et Judaei sunt, nec destiterunt esse quod erant: id est, gens ista non ita cessit in jura Romanorum, ut amiserit formam Judaeorum; sed ita subdita Romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt Dei. Sed quid in illis factum est? Decimatis mentam et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis misericordiam et judicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes 65Matth. XXIII, 23 et 24 . Hoc eis Dominus dicit. Et revera ita sunt; tenent Legem, tenent Prophetas; legunt omnia, cantant omnia: lucem Prophetarum non ibi vident, qui est Christus Jesus. Non solum eum nunc non vident, cum sedet in coelo: sed nec tunc viderunt, quando inter illos humilis ambulabat, et facti sunt rei fundendo sanguinem ipsius; sed non omnes. Hoc et hodie commendamus Charitati Vestrae. Non omnes: quia multi eorum conversi ad eum quem occiderunt, et in eum credendo, veniam et de effuso ipsius sanguine meruerunt; exemplumque praebuerunt hominibus quam non debeant diffidere dimitti sibi qualecumque peccatum, quando et interfectio Christi dimissa est confitentibus. Inde ergo dictum est, Quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me: hoc est, ante omnia merita mea bona praevenit me misericordia ipsius; etsi nihil in me boni invenerit, ipse me facit bonum, et ipse justificat conversum, et ipse admonet ut convertatur aversus. Deus meus, inquit iterum, demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantum me diligat, quantumque mihi largiatur de bonitate sua, ex comparatione inimicorum meorum mihi ostendit; quia cum sint ex una massa vasa irae et vasa misericordiae 66Rom. IX, 21, per vasa irae discunt vasa misericordiae quantum illis Deus largiatur boni. Et deinde, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: hoc dictum est de Judaeis. Sed quid illis facies? Disperge eos in virtute tua. Ostende illis quia tu fortis es, non ipsi qui de virtute sua praesumendo, veritatem tuam non cognoverunt: non quales ipsi fortes sunt, de quibus dictum est, Irruerunt super me fortes; sed qualis tu fortis ad dispergendos eos. Et deduc eos, protector meus Domine: id est, sic eos disperge, ut non eos deseras, nequando obliviscantur legis tuae; et in eo ipso me protegas, ut de ipsorum dispersione habeam testimonium misericordiae tuae.

3

Et sequitur: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quo conjungitur, quo connectitur ista sententia? Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum. Sequentia non ita connectuntur, ut doceant nos quo conjungatur ista sententia. Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Hoc obscurum etiam heri dixeramus, et ideo ad recentiores mentes vestras expositionem distuleramus. Nunc itaque, quoniam nondum fatigati estis in audiendo, erigite corda ut adjuvetis me intentione; ne forte in obscuritate et perplexitate aliquantum sermo noster non sufficiat intentioni vestrae: et debetis aliquid et a vobis afferre, ut quod nos dicendo non impleverimus, intelligendo suppleatis. Sic ergo posita est ista sententia in medio, ut quo jungatur non facile videamus: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Recurramus ergo ad superiora. Quoniam dixerat, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae, quos tamen dixerat inimicos; adjunxit duos versiculos, Disperge eos in virtute tua, et deduc eos, protector meus Domine: et continuo intulit, Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum, hoc est, illum occide, non ipsos. Non ergo occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: sed est quod in illis occidas, ut impleas quod supra dictum est, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Disperge ergo illos, et deduc eos: id est, noli deserere, cum dispergis; quia non deserendo habes quid in illis agas, cum ipsos non occidis. Quid ergo occides? Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quid in illis occides? Crucifige, crucifige 67Joan. XIX, 6 ; quod clamaverunt, non qui clamaverunt. Illi enim Christum delere, interimere, perdere voluerunt: tu autem resuscitando Christum quem perdere voluerunt, occidis delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quippe quem perdendum clamaverunt, vivere expavescunt; et quem in terra contempserunt, in coelo adorari ab omnibus gentibus admirantur: sic occiduntur delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum.

4

Et comprehendantur in superbia sua. Quid est, comprehendantur in superbia sua? Quia frustra irruerunt fortes, et quasi cessit illis ut aliquid sibi fecisse viderentur, et praevaluerunt Domino. Potuerunt hominem crucifigere, potuit infirmitas praevalere, et virtus occidi; et visi sibi sunt aliquid, velut fortes, velut potentes, velut praevalentes, velut leo paratus ad praedam, velut tauri pingues, sicut eos alio loco commemorat: Tauri pingues obsederunt me 68Psal. XXI, 13 . Quid autem fecerunt in Christo? Non vitam, sed mortem occiderunt. Exstincta quippe morte in moriente, et resurgente vita de morte in vivente, etenim et ipse se resuscitavit, quia erat in illo et quod mori non potuit, quid fecerunt? Audi quid fecerunt: solverunt templum. Quid vero ipse fecit? Triduo resuscitavit illud 69Joan. II, 19. Per hoc ergo occisa sunt delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. Et quid jam factum est in his qui conversi sunt? Et comprehendantur in superbia sua. Dictum est enim illis quia ille quem occiderunt, resurrexit. Crediderunt eum resurrexisse, quia viderunt eum in coelo positum, Spiritum sanctum inde misisse, et eos qui in illum crediderunt implevisse 70Act. I, 9, et II, 4; et invenerunt se et nihil damnasse, et nihil fecisse. Factum eorum in irritum venit; peccatum remansit. Quia ergo factum evacuatum est, peccatum autem remansit super facientes; comprehensi sunt in superbia sua, viderunt se sub iniquitate sua. Restabat ergo ut confiterentur peccatum, et ille ignosceret qui peccantibus cesserat, et mortem suam donaret occisus a mortuis, et vivificans mortuos. Comprehensi sunt ergo in superbia sua.

5

Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Et hoc difficile intelligitur, quo jungatur et non erunt. Quid non erunt? Videamus ergo superiorem textum: cum comprehensi fuerint in superbia sua, annuntiabuntur ex maledicto et mendacio consummationes. Quae sunt consummationes? Perfectiones: consummari enim, perfici est. Aliud est consummari, aliud consumi. Consummatur enim quod sic finitur ut perficiatur: consumitur quod sic finitur ut non sit. Superbia non permittebat hominem perfici; nihil sic impedit perfectionem. Intendat quippe Charitas Vestra paululum ad id quod dico; et videte malum nimis molestum, nimis cavendum. Quale malum putatis? Quamdiu exaggerem quid mali sit in superbia? Diabolus inde solum puniendus est. Certe princeps est omnium peccatorum, certe seductor est ad peccandum: non ei imputatur adulterium, non vinolentia, non fornicatio, non rapina rerum alienarum; sola superbia lapsus est. Et quoniam superbiae comes est invidentia, fieri non potest ut superbus non invideat: ex hoc vitio, quod superbiam necessario sequitur, lapsus etiam invidit stanti, et dedit operam seducere hominem, ne illo levaretur unde ille dejectus est. Et ideo satagit vera persuadere peccata, quia talem judicem habemus ubi objicere falsa non possit. Nam si apud judicem hominem ageretur causa nostra, quem posset fallere criminationibus falsis; non multum ageret ut peccaremus; quia judicem fallendo, et innocentes posset opprimere, et circumventos ad se traducere, et secum condemnari facere: nunc vero quia scit talem judicem qui falli non possit, et quia scit cum justum personas accipere non posse; tales ei vult reos perducere, quos necesse sit ut damnet, quia justus est. Dat itaque operam ut peccemus sola invidentia, quae invidentia necesse est ut comitetur superbiam. Hoc ergo malum superbia est, impediens perfectionem. Jactet ergo se quisque de divitiis, jactet de pulchritudine et de viribus corporis: ista certe omnia mortalia sunt; ridendi sunt qui se de mortalibus jactant, a quibus rebus plerumque aut vivi deseruntur, aut mortui eas necesse est ut deserant. Illud est vitium capitale, quod cum quisque bene profecerit, superbia tentatur, ut perdat totum quod profecit. Denique omnia vitia in malefactis timenda sunt; superbia in benefactis plus metuenda est. Non itaque mirum quia sic est humilis Apostolus, ut dicat: Quando infirmor, tunc fortis sum. Nam hoc vitio ne ipse tentaretur, quale sibi medicamentum dicit appositum contra tumorem, a medico qui sciret quid curaret? Ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 71II Cor. XII, 7-10 . Videte quae sint consummationes. Apostolus, doctor gentium, pater fidelium per Evangelium, accepit stimulum carnis a quo colaphizaretur. Quis nostrum hoc dicere auderet, nisi ille confiteri non erubesceret? Si enim dixerimus hoc non passum fuisse Paulum; cum ei quasi honorem deferimus, mendacem facimus. Sed quia verax est, et verum dixit; oportet ut credamus datum illi esse angelum satanae, ne magnitudine revelationum extolleretur. Ecce quam timendus est serpens superbiae! Quid itaque factum est istis? In peccato suo comprehensi sunt, quia Christum occiderunt, et de ipsa magnitudine peccati plus humiliati sunt, et majore humilitate erigi meruerunt: hoc est, Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes: id est, ideo magis perficientur, quia in maledicto et mendacio deprehensi sunt. Superbia quippe eos non permittebat perfici: facinus abstulit superbiam per eorum confessionem; indulgentia delevit facinus per Dei miserationem, et ex maledicto et mendacio annuntiatae sunt consummationes: id est, dictum est homini, Vidisti quid sis, sensisti quid sis, errasti, excaecatus es, peccasti et lapsus es, agnovisti infirmitatem tuam; supplica medico, noli tibi videri sanus. Ubi est phrenesis tua? Ecce medicum occidisti, quem occidendo perdere non potuisti: tamen quantum ad te pertinuit, occidisti. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes. Fecistis quod ad maledictum pertinebat, o Judaei: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno 72Deut. XXI, 23, et Gal. III, 13 . Crucifixistis Christum; tanquam maledictum putastis. Adde maledicto mendacium: custodes ad sepulcrum posuistis; ut mentirentur, pecuniam dedistis 73Matth. XXVIII, 12. Ecce Christus resurrexit: ubi est maledictum crucis quod fecistis? ubi est mendacium custodum quos corrupistis?

6

Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Quid est, in ira consummationis annuntiabuntur consummationes? Est ira consummationis, et est ira consumptionis. Nam omnis vindicta Dei ira dicitur: sed aliquando ad hoc vindicat Deus, ut perficiat; aliquando ad hoc vindicat, ut damnet. Quomodo ad hoc vindicat, ut perficiat? Flagellat omnem filium quem recipit 74Hebr. XII, 6 . Quomodo ad hoc vindicat, ut damnet? Quando posuerit impios ad sinistram, et dixerit eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 75Matth. XXV, 41 . Illa ira consumptionis est, non consummationis. Annuntiabuntur autem consummationes in ira consummationis; id est, praedicabitur ab Apostolis quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 76Rom. V, 20 , et pertinuit ad humiliationis medicinam infirmitas hominis. Hoc cogitantes illi, et invenientes atque confitentes iniquitates suas, non erunt. Quid non erunt? In superbia sua. Supra enim dixerat, Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis, et non erunt, utique in superbia, in qua comprehensi sunt.

7

Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. Ante enim justi sibi videbantur, quod gens Judaea Legem acceperat, quod Dei praecepta servaverat: demonstratur illis quia non servavit, cum in ipsis Dei praeceptis Christum non intellexit, quia caecitas ex parte in Israel facta est 77Id. IX, 25. Vident et ipsi Judaei quia non debent Gentes contemnere, quos quasi canes et peccatores putabant: quomodo enim pariter inventi sunt in iniquitate; ita pariter pervenient ad salutem. Non solum ex Judaeis, inquit Apostolus, verum etiam ex Gentibus 78Rom. IX, 24 . Ideo enim lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 79Psal. CXVII, 22 , ut duos jungeret in se: angulus enim duos parietes copulat. Judaei excelsi et magni sibi videbantur: Gentes tanquam infirmi, tanquam peccatores, tanquam daemonum servi, tanquam idolorum adoratores; et tamen in utrisque iniquitas erat. Demonstrati sunt et Judaei peccatores; quia non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 80Rom. III, 12 : deposuerunt superbiam et non inviderunt saluti Gentium, quia parem suam et illorum infirmitatem cognoverunt; et in angulari lapide copulati simul Dominum adoraverunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. Non tantum Judaeorum dominabitur, sed et finium terrae: quod non scirent, si adhuc in superbia sua essent; in superbia autem sua essent, si adhuc sibi justi viderentur: ut autem sibi justi non viderentur, annuntiatae sunt illis ex maledicto et mendacio consummationes in ira consummationis; quia comprehensi fuerunt in superbia sua, ex maledicto quod fecerunt, quando Christum occiderunt. Ecce quid fecit Dominus noster Jesus Christus. Mortuus est inter manus Judaeorum, et redemit multitudinem Gentium: hac fusus est sanguis, hac profuit; sed conversis omnibus profuit; quia et illi quem occiderunt agnoverunt, et ab illo ipsius interfectionis et delicti sui magni veniam meruerunt.

8

[vers. 15.] Quid ergo et de ipsis? Quod supra: Convertentur ad vesperam: id est etsi sero, id est post interfectionem Domini nostri Jesu Christi. Convertentur ad vesperam; et famem patientur ut canes. Sed ut canes, non ut oves, aut vituli: ut canes, ut Gentes, ut peccatores; quia et ipsi cognoverunt peccatum suum qui sibi justi videbantur. De quibus dictum est in alio psalmo, Postea acceleraverunt: hoc dictum est hic, Ad vesperam. Nam ibi sic est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt 81Psal. XV, 4 . Unde acceleraverunt postea? Quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: nam si sibi adhuc sani viderentur, nunquam accelerarent. Quod ergo ibi dictum est, Multiplicatae sunt infirmitates eorum; hoc dictum est hic, Comprehendantur in superbia sua, et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis. Et quod ibi dictum est, Postea acceleraverunt; hoc dictum est hic, Et non erunt, in superbia sua. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae: et convertentur ad vesperam. Bonum est ergo humiliari peccatorem; et nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Et circumibunt civitatem. Jam et hesterno die exposuimus civitatem, id est circumstantiae civitatem, omnes gentes.

9

[vers. 16.] Dispergentur ut edant: id est, ut lucrentur alios, ut in corpus suum transforment credentes. Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. Quia et superius murmur eorum dixerat, dicentium: Quoniam quis audivit? Et tu, Domine, inquit, deridebis eos, dicentes: Quis audivit? Quare? Quia pro nihilo habebis omnes gentes. Sic et hic: Si autem non satiabuntur, et murmurabunt.

10

[vers. 17, 18.] Concludatur Psalmus. Videte angulum exsultantem, jam de utroque pariete gaudentem 82Ephes. II. Superbiebant Judaei; humiliati sunt: desperabant Gentes; erectae sunt. Veniant ad angulum; ibi conveniant, ibi concurrant, ibi pacis osculum inveniant: de diverso veniant, sed in adversum non veniant; illi de circumcisione, isti de praeputio. Longe erant parietes, sed antequam ad angulum venirent: in angulo autem teneant se, et tota jam Ecclesia ex utroque pariete, quid dicat? Ego autem cantabo potentiam tuam, et exsultabo mane misericordia tua. Mane transactis tentationibus, mane cum nox hujus saeculi transierit, mane quando jam latronum insidias et diaboli et angelorum ejus non expavescimus, mane quando jam non ad lucernam prophetiae ambulamus, sed ipsum Dei Verbum tanquam solem contemplamur. Et exsultabo mane misericordia tua. Merito in alio psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor 83Psal. V, 5 . Merito et ipsius Domini resurrectio diluculo fuit, ut impleretur quod dictum est in alio psalmo: Vespere demorabitur fletus, et in matutino exsultatio 84Psal. XXIX, 6 . Ad vesperam quippe discipuli mortuum planxerunt Dominum nostrum Jesum Christum; diluculo ad resurgentem exsultaverunt. Exsultabo mane misericordia tua.

11

Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Adjutor meus tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es. Quid eram, nisi subvenires? Quam desperatus eram, nisi curares? Ubi jacebam, nisi advenires? Certe ingenti vulnere periclitabar, sed illud vulnus meum medicum omnipotentem requirebat. Omnipotenti medico nihil est insanabile; non renuntiat ad aliquem: opus est ut tu curari velis, opus est ut manus ejus non refugias. Sed etsi nolis curari, vulnus tuum admonet ut cureris: et aversum revocat, et refugientem quodammodo ad se redire compellit, et attrahit. In omnibus implet quod dictum est: Misericordia ejus praeveniet me. Cogitate quod dictum est, praeveniet me. Si aliquid tuum primum attulisti, et ex tuo aliquo bono primo Dei misericordiam meruisti, non te praevenit. Quando autem vel intelligis quia praeventus es, nisi intelligas quod ait Apostolus: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 85I Cor. IV, 7 ? Hoc est, Misericordia ejus praeveniet me. Denique attendens omnia bona quaecumque habere possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa conversatione, in fide, in spe, in charitate, in bonis moribus, in justitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita conclusit: Deus meus misericordia mea. Non invenit impletus bonis Dei, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O nomen, sub quo nemini desperandum est! Deus meus, inquit, misericordia mea. Quid est, misericordia mea? Si dicas, Salus mea, intelligo quia dat salutem; si dicas, Refugium meum, intelligo quia confugis ad eum; si dicas, Fortitudo mea, intelligo quia dat tibi fortitudinem: Misericordia mea, quid est? Totum quidquid sum, de misericordia tua est. Sed promerui te, invocando te! Ut essem, quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Si enim egi aliquid ut essem, jam eram antequam essem. Porro si omnino nihil eram antequam essem, nihil te promerui ut essem. Fecisti ut essem, et non tu fecisti ut bonus essem? Dedisti mihi ut sim, et potuit mihi alius dare ut bonus sim? Si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut bonus sim; melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia te nemo melior, nemo te potentior, nemo te in misericordia largior; a quo accepi ut essem, ab illo accepi ut bonus essem. Deus meus misericordia mea.

Notes

  1. 1. Luc. XXIII, 38
  2. 2. Psal. II, 6-9
  3. 3. Joan. XIX, 21
  4. 4. Psal. LVI-LVIII
  5. 5. I Tim. II, 5
  6. 6. Joan. I, 1, 14
  7. 7. Matth. I, 1
  8. 8. I Cor. XII, 27
  9. 9. Ephes. I, 22, et Coloss. I, 18
  10. 10. Psal. XXI, 2, et Matth. XXVII, 46
  11. 11. Gen. III, 8
  12. 12. Rom. VI, 6
  13. 13. Matth. XXVII, 66
  14. 14. I Reg. XIX, 11
  15. 15. Matth. XXVIII, 13
  16. 16. Matth. XXVII, 23, 25
  17. 17. Act. VII, 58
  18. 18. Psal. LXXI, 11
  19. 19. Psal. CXV, 16
  20. 20. Psal. CXXIII, 7, 6
  21. 21. Matth. XII, 29
  22. 22. Ephes. V, 8
  23. 23. Rom. IX, 23
  24. 24. Psal. LI, 9
  25. 25. Matth. XIX, 24
  26. 26. Id. IX, 11-13
  27. 27. Joan. XIV, 6
  28. 28. Matth. III, 13
  29. 29. II Cor. XII, 10
  30. 30. Rom. IX, 32
  31. 31. Joan. VII, 45-49
  32. 32. Luc. XVIII, 11-14
  33. 33. Rom. X, 3
  34. 34. Gen. XXII, 12
  35. 35. Matth. XXVI, 35, 69, 75
  36. 36. Id. XXIII, 37
  37. 37. Rom. IX, 32, et I Petr. II, 8
  38. 38. Philipp. II, 6-8
  39. 39. Joan. XX, 17
  40. 40. Matth. XXVIII, 9
  41. 41. Luc. XXIV, 39
  42. 42. Psal. XVIII, 7
  43. 43. Joan. XIV, 8-11
  44. 44. I Cor. II, 8
  45. 45. Matth. XXV, 33
  46. 46. Id. III, 12
  47. 47. Id. XXII, 9, 10
  48. 48. Isai. LIV, 1-5
  49. 49. I Joan. III, 4
  50. 50. Psal. CXXIX, 3
  51. 51. Act. IX
  52. 52. I Tim. I, 13
  53. 53. Psal. XCIV, 2
  54. 54. Act. II, 38
  55. 55. Matth. XV, 24-28
  56. 56. Luc. XVIII, 12, 13
  57. 57. Psal. XXX, 22, LIX, 11, et CVII, 11, sec. LXX
  58. 58. Ephes. VI, 17
  59. 59. Act. X, 13
  60. 60. Isai. LIII, 1
  61. 61. Psal. XXXIII, 6
  62. 62. Psal. XXVI, 10
  63. 63. Rom. IX, 21-23
  64. 64. Gen. IV, 15
  65. 65. Matth. XXIII, 23 et 24
  66. 66. Rom. IX, 21
  67. 67. Joan. XIX, 6
  68. 68. Psal. XXI, 13
  69. 69. Joan. II, 19
  70. 70. Act. I, 9, et II, 4
  71. 71. II Cor. XII, 7-10
  72. 72. Deut. XXI, 23, et Gal. III, 13
  73. 73. Matth. XXVIII, 12
  74. 74. Hebr. XII, 6
  75. 75. Matth. XXV, 41
  76. 76. Rom. V, 20
  77. 77. Id. IX, 25
  78. 78. Rom. IX, 24
  79. 79. Psal. CXVII, 22
  80. 80. Rom. III, 12
  81. 81. Psal. XV, 4
  82. 82. Ephes. II
  83. 83. Psal. V, 5
  84. 84. Psal. XXIX, 6
  85. 85. I Cor. IV, 7