Primus igitur Officii fons prudentia est. Quid enim tam plenum officii, quam deferre Auctori studium atque reverentiam? Qui tamen fons et in virtutes derivatur caeteras; neque enim potest justitia sine prudentia esse, cum examinare quid justum, quidve injustum sit, non mediocris prudentiae sit; summus in utroque error. Qui enim justum judicat injustum, injustum vero justum, exsecrabilis apud Deum. Ut quid abundant justitiae imprudenti? Salomon ait (Prov. XVII, 15, 16). Neque iterum prudentia sine justitia est; pietas enim in Deum initium intellectus. Quo advertimus illud ab hujus saeculi translatum magis quam inventum sapientibus; quia pietas fundamentum est omnium virtutum.
Justitiae autem pietas est prima in Deum, secunda in patriam, tertia in parentes, item in omnes: quae et ipsa secundum naturae est magisterium. Siquidem ab ineunte aetate ubi primum sensus infundi coeperit, vitam amamus tamquam Dei munus, patriam, parentesque diligimus, deinde aequales quibus sociari cupimus. Hinc charitas nascitur, quae alios sibi praefert, non quaerens quae sua sunt, in quibus est principatus justitiae.
Omnibus quoque animantibus innascitur, primum salutem tueri, cavere quae noceant, expetere quae prosint, ut pastum, ut latibula quibus se a periculo, imbribus, sole defendant, quod est prudentiae. Succedit quoque ut omnium genera animantium congregabilia natura sint: primo generis sui ac formae consortibus, tum etiam caeteris; ut videmus boves armentis, equos gregibus, et maxime pares paribus delectari: cervos quoque cervis, et plerumque 35 hominibus adjungi. Jam de procreandi studio et sobole, vel etiam generantium amore, quid loquar, in quo est forma justitiae praecipua?
Liquet igitur et has, et reliquas cognatas sibi esse virtutes. Siquidem et fortitudo (23, quaest. 3, c. Fortitudo) quae vel in bello tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena sit justitiae: et scire quo consilio defendat atque adjuvet, captare etiam temporum et locorum opportunitates, prudentiae ac modestiae sit: et temperantia ipsa sine prudentia modum scire non possit: opportunitatem noscere, et secundum mensuram reddere, sit justitiae: et in omnibus istis magnanimitas necessaria sit, et quaedam fortitudo mentis, plerumque et corporis; ut quis quod velit, possit implere.