TheoFonsAux sources de la foi

Sermons

SERM · Augustin · 410 · IT · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Domus Dei, quae nunc aedificatur. Quomodo janua introducit in domum, sic titulus Psalmi introducit in intellectum. Praenotatur enim sic: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Quaeris quae domus, indicat tibi jam Psalmus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Ecce quae domus. Quando omnis terra cantat canticum novum, domus Dei est. Cantando aedificatur, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur. Modo ergo aedificatur: sed in fine saeculi dedicatur. Concurrant ergo lapides vivi ad canticum novum, concurrant et coaptentur in structuram templi Dei: agnoscant Salvatorem, recipiant habitatorem.

2

Captivitas, de qua per Christum liberamur. Dictum est quae domus: dicendum est post quam captivitatem. Et hoc tibi indicat Psalmus; sequere paululum: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus, bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes mirabilia ejus, in omnibus populis gloriam ejus. Quoniam omnes dii gentium daemonia. Ecce sub quorum captivitate latebat domus.

3

In Deo qui cujus vult miseretur, nulla iniquitas. Si ergo universus mundus sub captivitate tenebatur, bene dictum est, Miserebor cui misertus fuero, et misericordiam praestabo cui misertus fuero. Si enim totus mundus sub captivitate, totus mundus in peccato, totus mundus justissime supplicio destinatus, sed ex parte per misericordiam liberatus, quis dicat Deo, Quare damnas mundum? Quomodo accusatur judex Deus, quando damnatur mundus reus? Reus es: si quid debeas consideres, poena vocatur; nec cum a te debitum exigitur, exactor juste reprehenditur. Reprehendatur exactor, si indebitum exigit: cum vero debitum exigit, quis reprehendat exactorem, quamvis exspectet donatorem?

4

Cur Deus cujus vult miseretur, capere homo non potest. Exspectas a me fortasse ut dicam tibi, quare cui vult miseretur, et quem vult obdurat? Exspectas a me, homo? Si et tu homo et ego homo, ambo audiamus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Melior est enim fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Deus mihi dicit, per Apostolum Christus loquitur, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et ego indignor, quia non novi justitiam Dei? Si homo sum, non indigner: excedam hominem, si possum, et fontem attingam. Sed et si attigero, homini non dicam: excedat et ipse, et attingat mecum. Et quis est, inquis, qui homo hominem excedat? Ergo non quibusdam exprobrat Apostolus, et dicit, Cum enim dicitis, Ego Pauli, ego Apollo, nonne homines estis 1I Cor. III, 4 ? Quid eos facere volebat, quibus exprobrabat quod homines erant? Homo es, ad Adam pertines. Pertine ad Filium hominis.

5

Quomodo hic omnia nota facta sunt Apostolis. Et forte dicit tibi: Jam non dicam vos servos, sed amicos; quoniam quae audivi a Patre meo, nota vobis feci 2Joan. XV, 15 . Sed discipulis hoc dixit, illis Apostolis, illis hoc dixit: non debemus contristari, quia nondum tales sumus. Et tamen etiam ipsis quomodo hoc dixit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci? Puto quia in spe dixit hoc, nondum in re: puto quod facturus erat, non quod jam fecerat. Et unde probatur, cum ille dicat, Nota vobis feci; non dicat, Nota vobis faciam? Quia dicuntur quaedam in Scripturis de praeterito, quae intelligantur de futuro. Quomodo dicuntur de praeterito, cum intelligantur de futuro? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea 3Psal. XXI, 17 et 18 . Nondum factum erat, et tanquam factum annuntiabatur quod futurum erat. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 4Tit. III, 5 . Alio autem loco ipse dicit: Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Spe salvi facti sumus, nonnisi de praeterito dicimus: et quoniam spe salvi facti sumus, nondum re, adhuc futurum est quod speramus. Nam jam videmus et tenemus: sed nondum res, sed spes. Quod enim videt quis, inquit, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 5Rom. VIII, 24, 25 . Et tamen salvi facti sumus, et tamen adhuc salutem speramus et exspectamus, nondum tenemus. Sic et Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci. Si hoc jam factum erat, quare alio loco dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 6Joan. XVI, 12 ? Certe, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci: sed cum dicit, Non potestis illa portare modo, et dicit, Habeo vobis dicere; differt, non aufert. Propter certam ergo spem, quia sine dubio sciebat id se fuisse facturum, apud illum tanquam factum computabatur: et ideo dicebat, Nota vobis feci.

6

Aequitas Dei cujus vult miserentis credatur nunc, donec postea videatur. Signum crucis. Quamdiu ergo sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem 7II Cor. V, 6 et 7 . Quantum nobis datur, fidem teneamus, et de justitia Dei non dubitemus. Iniquitatem apud illum esse omnino non credamus, ne in magnam voraginem impietatis veniamus. Et cum perfecta fide tenuerimus, nullam apud eum esse iniquitatem; et si illam modo non videmus, id est, aequitatem quae est apud ipsum: finiatur via, et veniamus ad patriam; non potest videri tempore fidei, videbitur tempore speciei. Nunc enim per fidem ambulamus, tunc per speciem. Quid est, per speciem? Speciosus forma prae filiis hominum 8Psal. XLIV, 3 . Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 9Joan. I, 1 . Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi 10Id. XIV, 21 . Haec erit species, quando faciet quod dixit, Et ostendam me ipsum illi. Ibi aequitatem Dei videbis, ibi sine codice in Verbo leges. Ergo cum viderimus eum sicuti est, jam transiet peregrinatio nostra: postea vero gaudebimus gaudio Angelorum. Haec enim via, quid est? Fides est. Propter fidem tuam factus est deformis Christus, manet autem speciosus Christus. Speciosus forma prae filiis hominum videbitur post peregrinationem.

7

Judicia Dei in mysterio gratiae, non ratione scrutanda, sed admiratione prosequenda. Hoc nos putas perscrutari posse, quod Apostolus beatus expavit? Et cum tantam profunditatem et altitudinem inspiciens contremisceret, exclamavit, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!

Notes

  1. 1. I Cor. III, 4
  2. 2. Joan. XV, 15
  3. 3. Psal. XXI, 17 et 18
  4. 4. Tit. III, 5
  5. 5. Rom. VIII, 24, 25
  6. 6. Joan. XVI, 12
  7. 7. II Cor. V, 6 et 7
  8. 8. Psal. XLIV, 3
  9. 9. Joan. I, 1
  10. 10. Id. XIV, 21