1
Christus prior passus patiendi virtutem martyribus dedit. In Psalmo diximus Domino Deo nostro, Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Pretiosa est mors sanctorum martyrum; quia pretium eorum est sanguis Domini ipsorum. Passus est enim passione sua, quia erant passuri post ipsum. Praecessit ipse, et secuti sunt multi. Valde enim erat aspera via; sed fecit ipsam lenem, quando ipse ante omnes transivit. Ideo caeteri non timuerunt transire, quia ipse prior transivit. Mortuus est enim, et terruit discipulos suos. Resurrexit, et abstulit illis timorem, et dedit amorem. Quando enim mortuus est Christus, trepidaverunt discipuli, et putaverunt quod periit. Quando secuti sunt, ibi videte gratiam Dei. Tunc latro credidit, quando discipuli trepidaverunt. Erat enim unus latro in cruce cum illo, sicque in illum credidit, ut diceret, Domine, in mente me habe, dum veneris in regnum tuum 1Luc. XXIII, 42 . Quis illum docebat, nisi qui juxta illum pendebat? Erat enim illi fixus a latere: sed habitabat in corde.
2
Martyres quomodo veraces, si omnis homo mendax. Martyr graece, Testis latine. In isto autem psalmo, ubi diximus, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: ibi scriptum est et quod audistis, Ego dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax 2Psal. CXV, 15, 11 .
3
Veraces martyres, quia in eis Spiritus Dei loquebatur. Audistis enim, quando legebatur Evangelium, quia martyribus dicebat Dominus Jesus: Cum tradent vos, nolite cogitare quid loquamini, aut quid dicatis, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19 et 20) . Quia si vos loquimini, mendacium dicitis: quia omnis homo mendax. Vidit ergo ipse Dominus, quia omnis homo mendax, et dedit martyribus Spiritum suum; ut non ipsi loquerentur, sed Spiritus ejus: ut non essent mendaces, sed ut essent veraces. Ecce quare veraces fuerunt; quia non ipsi loquebantur, sed Spiritus ejus. Et modo quod vobis loquimur, si de nostro loquimur, mendacium dicimus. Si autem sunt Spiritus Dei, quae vobis dicimus, ideo vera sunt. Et vos proficite: nolite de vestro velle loqui, si vultis vera loqui; ut non remaneatis homines mendaces, sed sitis filii Dei veraces.
4
Pro veritate pati, martyrum est; pro falsitate, etiam impiorum. Causa patientiae bona eligatur. Omnes haeretici etiam pro falsitate patiuntur, non pro veritate: quia mentiuntur contra ipsum Christum. Omnes Pagani, impii quaecumque patiuntur, pro falsitate patiuntur. Nemo ergo se extollat et glorietur de passione, sed prius ostendat linguae suae veritatem. Tu ostendis poenam, ego quaero causam. Tu dicis, Sum passus: ego dico quare sis passus. Nam si attendamus solas passiones, coronantur et latrones. Numquid audet dicere ille: Tanta et tanta passus sum? Quare? Quia dicitur illi: Propter facta tua mala; ideo malam habuisti poenam, quia prius malam habuisti causam. Si de passione gloriandum est; potest et ipse diabolus gloriari. Videte quanta patitur, cujus ubique templa evertuntur, cujus ubique idola franguntur, cujus ubique sacerdotes et arreptitii caeduntur. Numquid potest dicere: Et ego martyr sum, quia tanta patior! Ergo homo Dei prius sibi eligat causam, et securus accedat ad poenam. Quia si in bona causa accedit ad poenam, post poenam accipiet et coronam.
5
Judicii futuri certitudo. Resurrectio cujusque cum causa sua. Damnatorum acriores poenae post resurrectionem. Ergo in memoria aeterna erit justus, et ab auditu malo non timebit 3Psal. CXI, 7 . Venit enim judex omnium vivorum et mortuorum, sicut in Evangelio legimus. Et verum est, quoniam ista quae modo videmus, non erant quando futura dicebantur. Quod videtis modo praedicari nomen Christi per omnes gentes, converti homines ad unum Deum, dimitti idola, dimitti daemonia, everti templa, frangi simulacra; omnia ista nondum erant, tamen dicebantur, et modo videntur. In quibus ergo Litteris scripta sunt ista, quae jam videmus (tunc autem scripta sunt, quando non videbantur, sed futura promittebantur), in ipsis Litteris legimus quod nondum venit. Nondum enim venit dies judicii, nondum venit resurrectio mortuorum, nondum venit judicaturus, qui prius venerat judicandus. Judicatus injuste, judicaturus juste. Differens potentiam, cum vult ostendere patientiam. Venturus est ergo, et quomodo se promisit esse venturum cum Angelis suis, sic veniet et apparebit in claritate omnibus etiam resurgentibus.
6
Martyrum beatitudo et gloria post resurrectionem major Nondum ergo receptis fructibus suis, beati sunt modo sancti martyres, quoniam cum Christo sunt animae eorum. Quid autem paretur illis in resurrectione, quis potest verbis explicare? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 4I Cor. II, 9 . Si tanta bona quae accepturi sunt fideles boni, nemo explicat verbis; non sine causa talia illis praemia praeparantur, qui usque ad sanguinem pro veritate certaverunt. Non eos mundus illexit, non eos terror fregit, non tormenta vicerunt, non blanditiae deceperunt. Corpora ipsa sua habebunt magna ornamenta, in quibus passi sunt magna tormenta.