TheoFons

Sacrosanctum Concilium

SC · Vatican II · 1963 · LA · 130 paragraphes · vatican.va ↗

Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis exercetur"1Missale romanum, oratio super oblata dominicae IX post Pentecosten., summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam, cuius proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus2Cf. Hebr 13,14.. Unde, cum Liturgia eos qui intus sunt cotidie aedificet in templum sanctum in Domino, in habitaculum Dei in Spiritu3Cf. Eph 2, 21-22., usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi4Cf. Eph 4,13., miro modo simul vires eorum ad praedicandum Christum roborat, et sic Ecclesiam iis qui sunt foris ostendit ut signum levatum in nationes5Cf. Is 11,12., sub quo filii Dei dispersi congregentur in unum6Cf. Io 11,52. quousque unum ovile fiat et unus pastor7Cf. Io 10,16..

Notes

  1. 1. Missale romanum, oratio super oblata dominicae IX post Pentecosten.
  2. 2. Cf. Hebr 13,14.
  3. 3. Cf. Eph 2, 21-22.
  4. 4. Cf. Eph 4,13.
  5. 5. Cf. Is 11,12.
  6. 6. Cf. Io 11,52.
  7. 7. Cf. Io 10,16.