Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae, quae est "unitatis sacramentum", scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata33S. CYPRIANUS, De cath. eccl. unitate, 7: ed. G. HARTEL, in CSEL, t. III, 1, Vindobonae 1868, pp. 215-16. Cf. Ep. 66, n. 8,3: ed. cit., t. III, 2, Vindobonae 1871, pp. 732-33.. Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis participationis, attingunt.
Sacrosanctum Concilium
Notes
- 33. S. CYPRIANUS, De cath. eccl. unitate, 7: ed. G. HARTEL, in CSEL, t. III, 1, Vindobonae 1868, pp. 215-16. Cf. Ep. 66, n. 8,3: ed. cit., t. III, 2, Vindobonae 1871, pp. 732-33.