TheoFons

Sacrosanctum Concilium

SC · Vatican II · 1963 · LA · 130 paragraphes · vatican.va ↗

Quare Sacrosanctum Concilium, de fovenda atque instauranda Liturgia quae sequuntur principia censet in mentem revocanda et practicas normas statuendas esse. Inter haec principia et normas nonnulla habentur quae tum ad Ritum romanum tum ad omnes alios Ritus applicari possunt ac debent, licet normae practicae quae sequuntur solum Ritum romanum spectare intellegendae sint, nisi agatur de iis quae ex ipsa rei natura alios quoque Ritus afficiant.