TheoFons

Sacrosanctum Concilium

SC · Vatican II · 1963 · LA · 130 paragraphes · vatican.va ↗

Ideoque, sicut Christus missus est a Patre, ita et ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae14Cf. Mc 16,15., annuntiarent Filium Dei morte sua et resurrectione nos a potestate satanae15Cf. Act 26,18. et a morte liberasse et in regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et Sacramenta, circa quae tota vita liturgica vertit, exercerent. Sic per Baptismum homines paschali Christi mysterio inseruntur: commortui, consepulti, conresuscitati16Cf. Rom 6,4; Eph 2,6; Col 3,1; 2Tim 2,11.; piritum accipiunt adoptionis filiorum, "in quo clamamus: Abba, Pater" (Rom 8,15), et ita fiunt veri adoratores, quos Pater quaerit17Cf. Io 4,23.. Similiter quotiescumque dominicam cenam manducant, mortem Domini annuntiant donec veniat18Cf. 1Cor 11,26.. Idcirco, ipsa die Pentecostes, qua Ecclesia mundo apparuit, "qui receperunt sermonem" Petri "baptizati sunt". Et erant "perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus... collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem" (Act 2,41-42, 47). Numquam exinde omisit Ecclesia quin in unum conveniret ad paschale mysterium celebrandum: legendo ea "in omnibus Scripturis quae de ipso erant" (Lc 24,27), Eucharistiam celebrando in qua "mortis eius victoria et triumphus repraesentantur"19CONC. TRID., Sess. XIII, 11 oct. 1551, Decr. De ss. Eucharist., c. 5: CONCILIUM TRIDENTINUM, Diariorum, Actorum, Epistolarum, Tractatuum nova collectio, ed. Soc. Goerresianae, t. VII. Actorum pars IV, Friburgi Brisgoviae 1961, p. 202., et simul gratias agendo "Deo super inenarrabili dono" (2Cor 9,15) in Christo Iesu, "in laudem gloriae eius" (Eph 1,12), per virtutem Spiritus Sancti.

Notes

  1. 14. Cf. Mc 16,15.
  2. 15. Cf. Act 26,18.
  3. 16. Cf. Rom 6,4; Eph 2,6; Col 3,1; 2Tim 2,11.
  4. 17. Cf. Io 4,23.
  5. 18. Cf. 1Cor 11,26.
  6. 19. CONC. TRID., Sess. XIII, 11 oct. 1551, Decr. De ss. Eucharist., c. 5: CONCILIUM TRIDENTINUM, Diariorum, Actorum, Epistolarum, Tractatuum nova collectio, ed. Soc. Goerresianae, t. VII. Actorum pars IV, Friburgi Brisgoviae 1961, p. 202.