TheoFons

Sacrosanctum Concilium

SC · Vatican II · 1963 · LA · 130 paragraphes · vatican.va ↗

Cum praeterea Officium divinum, utpote oratio publica Ecclesiae, sit fons pietatis et orationis personalis nutrimentum, obsecrantur in Domino sacerdotes aliique omnes divinum Officium participantes, ut in eo persolvendo mens concordet voci; ad quod melius assequendum, liturgicam et biblicam, praecipue psalmorum, institutionem sibi uberiorem comparent. In instauratione vero peragenda, venerabilis ille romani Officii saecularis thesaurus ita aptetur, ut latius et facilius eo frui possint omnes quibus traditur.