Duo absolvimus et, ut arbitramur, non incongrue nobis hujusmodi cecidit disputatio. Tertium genus quaestionis residet hujusmodi: cur peccatores abundent opibus et divitiis, epulentur jugiter, sine moerore, sine luctu; justi autem egeant, et afficiantur aut conjugum amissione, aut liberorum? Quibus satisfacere debuit illa Evangelii parabola, quod dives bysso et purpura induebatur, et epulas copiosas exhibebat quotidie: pauper autem plenus ulcerum de mensa ejus colligebat reliquias. Post obitum vero utriusque, pauper erat in sinu Abrahae requiem habens, dives in suppliciis (Luc. XVI, 25). Nonne evidens est meritorum aut praemia aut supplicia post mortem manere?
Et recte, quia in certamine labor est, post certamen aliis victoria, aliis ignominia. Numquid priusquam cursus conficiatur, palma cuiquam datur, aut defertur corona? Merito Paulus: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus 17 in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8). In illa, inquit, die reddet, non hic. Hic autem in laboribus, in periculis, in naufragiis, quasi athleta bonus decertabat; quia sciebat quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Ergo non potest quis praemium accipere, nisi legitime certaverit; nec est gloriosa victoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina.