TheoFonsAux sources de la foi

Les Devoirs des ministres

OFFM · Ambroise de Milan · 391 · IT · 550 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nonne injustus est, qui ante dat praemium, quam certamen fuerit absolutum? Ideoque Dominus in Evangelio ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Non dixit: Beati divites, sed pauperes. Inde incipit beatitudo judicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. Beati qui esuriunt, quia ipsi saturabuntur. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem habebunt. Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos, propter justitiam. Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Ibid., 5 et seq.). Futuram, non praesentem: in coelo, non in terra mercedem promisit esse reddendam. Quid alibi poscis, quod alibi debetur? quid praepropere coronam exigis, antequam vincas? quid detergere pulverem? quid requiescere cupis? quid epulari gestis, antequam stadium solvatur? Adhuc populus spectat, adhuc athletae in scammate sunt, et tu jam otium petis.

Sed forte dicas: Cur impii laetantur? cur luxuriantur? cur etiam ipsi non mecum laborant? Quoniam qui non subscripserint ad coronam, non tenentur ad laborem certaminis: qui in stadium non descenderint, non se perfundunt oleo, non oblinunt pulvere. Quos manet gloria, exspectat injuria. Unguentati spectare solent, non decertare: non solem, aestus, pulverem, imbresque perpeti. Dicant ergo et ipsis athletae: Venite, nobiscum laborate. Sed respondebunt spectatores: Nos hic interim de vobis judicamus: vos autem sine nobis coronae, si viceritis, gloriam vindicabitis.

Isti igitur qui in deliciis, qui in luxuria, rapinis, quaestibus, honoribus, studia posuerunt sua, spectatores magis sunt quam praeliatores. Habent lucrum laboris, fructum virtutis 18 non habent. Fovent otium, astutia et improbitate aggerant divitiarum acervos: sed exsolvent, seram licet, nequitiae suae poenam. Horum requies in infernis, tua vero in coelo: horum domus in sepulcro, tua in paradiso. Unde pulchre vigilare eos in tumulo Job dixit (Job. XXI, 32); quia soporem quietis habere non possunt, quem ille dormivit, qui resurrexit.

Noli igitur ut parvulus sapere, ut parvulus loqui, ut parvulus cogitare, ut parvulus vindicare ea quae sunt posterioris aetatis. Perfectorum est corona. Exspecta, ut veniat quod perfectum est, quando non per speciem in aenigmate, sed facie ad faciem formam ipsam redopertae veritatis possis agnoscere. Tunc qua causa ille dives fuerit, qui erat improbus et raptor alieni, qua causa potens alius, qua causa ille abundaverit liberis, ille fultus honoribus, revelabitur.

Fortasse ut dicatur raptori: Dives eras, qua causa aliena rapiebas? Egestas non compulit, inopia non coegit. Nonne ideo te divitem feci, ut excusationem habere non possis? Dicatur etiam potenti: Cur non adfuisti viduae, orphanis quoque injuriam patientibus? Numquid tu infirmus eras? Numquid non poteras subvenire? Ideo te feci potentem, ut non inferres violentiam, sed repelleres. Non tibi scriptum est: Eripe injuriam accipientem (Eccli. IV, 9)? Non tibi scriptum est: Pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate (Psal. LXXXI, 4)? Dicatur etiam abundanti: Liberis, et honoribus cumulavi te, salubritatem corporis concessi tibi; cur non secutus es praecepta mea? Famule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? Nonne ego tibi liberos dedi, honores contuli, salutem donavi; cur me negabas? Cur aestimabas quod ad scientiam meam quae gereres non pervenirent: cur tenebas dona mea, despiciebas mandata mea (Mich. VI, 3 et seq.).

Denique de Juda proditore haec colligere licet, qui et apostolus inter duodecim electus est, et loculos pecuniarum quas pauperibus erogaret, commissos habebat, ne videretur aut quasi inhonorus, aut quasi egenus Dominum prodidisse. Et ideo ut justificaretur in eo Dominus, haec ei contulit; ut non quasi injuria exasperatus, sed quasi praevaricatus gratiam, majori esset offensae obnoxius.