TheoFonsAux sources de la foi

Les Devoirs des ministres

OFFM · Ambroise de Milan · 391 · IT · 550 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quoniam igitur et poenam improbitati, et virtuti fore praemium satis claruit, de Officiis aggrediamur dicere; quae nobis ab adolescentia spectanda sunt, ut cum aetate accrescant simul. Est igitur bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus, honorem habere senioribus, castitatem tueri, 19 non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamento sunt minori aetati. Ut enim in senibus gravitas, in juvenibus alacritas; ita in adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae.

Erat Isaac Dominum timens, utpote Abrahae indoles, deferens patri usque adeo, ut adversus paternam voluntatem nec mortem recusaret (Gen. XXII, 9 et seq.). Joseph quoque cum somniasset quod sol et luna et stellae adorarent eum, sedulo tamen obsequio deferebat patri (Gen. XXXVII, 6 et seq.): castus ita ut ne sermonem quidem audire vellet nisi pudicum: humilis usque ad servitutem, verecundus usque ad fugam, patiens usque ad carcerem, remissor injuriae usque ad remunerationem. Cujus tanta verecundia fuit, ut comprehensus a muliere, vestem in manibus ejus fugiens mallet relinquere, quam verecundiam deponere (Gen. XXXIX, 8 et seq.). Moyses quoque et Hieremias electi a Domino, ut oracula Dei praedicarent populo, quod poterant per gratiam, excusabant per verecundiam (Exod. IV, 10; Jerem. I, 6).