1
Psalmus iste nihil quidem obscurum et quod expositore indigeat, videtur habere in textu suo: titulus autem ejus intentos facit, et pulsantes desiderat. Sed quemadmodum hic scriptum est, quia beatus vir qui sperat in eum: speremus omnes quod pulsantibus aperturus est. Non enim hortaretur nos ut pulsaremus, si nollet aperire pulsantibus 1Matth. VII, 7. Si enim aliquando contingit, ut qui disponebat semper claudere, taedio compulsus ad manum pulsantis contra dispositionem suam surgat et aperiat, ne diu pulsantem patiatur 2Luc. XI, 8: quanto magis sperare debemus citius aperturum illum qui ait: Pulsate, et aperietur vobis? Pulso ego nunc intentione cordis ad Dominum Deum, ut dignetur nobis hoc mysterium revelare: pulset mecum et Charitas Vestra intentione audiendi, et humilitate orandi pro nobis. Est enim, quod fatendum est, arcanum et grande mysterium.
2
Sic enim se habet titulus Psalmi: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Quaerimus in Scripturis secundum res gestas, quae nobis de David conscriptae sunt, quando sit factum: quemadmodum invenimus titulum psalmi: Cum fugeret David a facie Abessalon filii sui 3Psal. III, 1 . Legimus enim in Regnorum libris et invenimus quando David fugeret a facie filii sui Abessalon 4II Reg. XV, 14: et verissimum est, quia contigit, et quod contigit scriptum est; et quamvis titulus psalmi in mysterio sic scriptus sit, tamen ductus est de re quae gesta est. Sic credo et quod hic scriptum est, Cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit, scriptum esse in Regnorum libris, ubi omnia nobis scripta sunt quae pertinent ad res gestas David: sed non invenimus hoc, et tamen aliquid invenimus unde appareat hoc esse tractum. Nam scriptum est quia cum fugeret David persecutorem Saül, contulit se ad Achis regem Geth, id est ad regem cujusdam gentis vicinae regno Judaeorum: ibi latitabat, ut persecutionem Saülis evitaret. Recens autem erat gloria ejus, unde pro benefacto meruit invidiam, quando Goliam interfecit, et in una pugna gloriam securitatemque regni et regi et populo comparavit. Saül autem cum provocante Golia aestuaret, prostrato Golia hostis esse coepit ei, per cujus manum hostem necaverat, et invidit gloriae David: maxime quia populus in exsultatione constitutus, et choro jam facto mulieres cantaverunt gloriam David, quod Saül percussisset in millibus, et David in denis millibus. Hinc ille commotus, quod coeperat habere majorem gloriam per unam pugnam puer, et jam in laudibus omnium regi praeponebatur, ut se habet pestilentia livoris et superbia saeculi, invidere coeperat, et persequi. Tunc ille se, ut dixi, contulerat ad regem Geth, qui vocabatur Achis. Suggestum est autem regi ipsi, quod illum apud se haberet, qui magnam gloriam habere coeperat in populo Judaeorum, et dictum est illi: Nonne iste est David, cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes: Saül percussit in millibus, et David in denis millibus? Si autem propter hanc gloriam invidere illi coeperat Saül, nonne metuendum erat David, ne et ille rex ad quem confugerat, vellet opprimere eum, quem posset de vicino hostem habere, si salvum servaret? Timuit et illum, et, sicut scriptum est, mutavit vultum suum coram ipsis, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae discurrebant super barbam ejus. Vidit eum rex ille apud quem latebat, et ait suis: Utquid mihi arreptitium istum adduxistis? numquidnam intraturus est in domum meam? Et sic illum dimisit projiciens illum: et recessit inde David incolumis per istam figurationem furoris 5I Reg. XVII, XVIII, XIX, XXI, 10-15; XXII, 1. Pro ista ergo figuratione furoris videtur ad ipsam historiam pertinere quod hic scriptum est: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum, et abiit. Sed ille Achis erat, non Abimelech. Nomen enim solum non videtur convenire: nam res gesta prope ipsis verbis pariter designata est in Psalmis, quibus scripta est in Regnorum libro. Ideo magis movere nos debet ad quaerendum sacramentum, quia nomen mutatum est. Nam neque illud sine causa factum est, quamvis sit factum; sed quia aliquid figurabat: neque hoc sine causa scriptum est, et nomine commutato.
3
Videtis certe, fratres, profunditatem sacramentorum. Si non est in mysterio, quod a puero Golias occisus est; non est in mysterio, quia immutavit vultum suum, et affectabat, et tympanizabat, et cadebat ad ostia civitatis et ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Unde fieri potest ut non hoc aliquid significaret? quando quidem aperte dicit Apostolus: Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Si nihil significat manna, de quo dicit Apostolus: Et cibum spiritualem manducaverunt: si nihil significat quod divisum est mare, et per medium ductus est populus, ut evaderent persecutionem Pharaonis, cum dicat Apostolus: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari: si nihil significat quod percussa petra aqua profluxit, cum dicat Apostolus: Petra autem erat Christus 6I Cor. X, 11, 1-4 : si ergo illa nihil significant, quamvis sint gesta: si nihil denique significant duo filii Abrahae nati secundum ordinem nascendi hominum, et tamen ipsos duos filios duo Testamenta appellat Apostolus, Vetus et Novum, et dicit: Haec sunt duo Testamenta, quae sunt in allegoria 7Gal. IV, 24 : si ergo illa nihil significant, quae videtis auctoritate apostolica in mysterio futurarum rerum gesta esse; debemus arbitrari nihil significare etiam hoc quod vobis ex libro Regnorum de David paulo ante narravi. Non ergo nihil significat, et quod nomen mutatum est, et dictum est coram Abimelech .
4
Intendite mecum. Omnia enim quae dixi modo, quasi ad manum pertinent pulsantis, nondum apertum est. Pulsavimus, cum ista diceremus; pulsastis et vos, cum ista audiretis: adhuc pulsemus orando, ut Dominus aperiat nobis. Nominum hebraeorum habemus interpretationem: non defuerunt docti viri, qui nobis nomina ex hebraeo in graecam linguam, et inde in latinam transferrent. Consulentes ergo nomina ista, invenimus interpretari Abimelech, Patris mei regnum; et interpretari Achis, Quomodo est. Haec nomina attendamus, inde incipit nobis aperiri pulsantibus. Si quaeris, Quid est Achis? respondetur, Quomodo est. Quomodo est, verbum est admirantis, et non intelligentis. Abimelech, Patris mei regnum: David, Manu fortis. In figura Christi David, sicut Golias in figura diaboli: et quod David prostravit Goliam, Christus est qui occidit diabolum. Quid est autem Christus qui diabolum occidit? Humilitas occidit superbiam. Cum ergo Christum nomino, fratres mei, maxime nobis humilitas commendatur. Viam enim nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Et si existeret aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant Prophetae, Patriarchae, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei.
5
Erat autem, ut nostis, sacrificium Judaeorum antea secundum ordinem Aaron in victimis pecorum, et hoc in mysterio: nondum erat sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod fideles norunt, et qui Evangelium legerunt, quod sacrificium nunc diffusum est toto orbe terrarum. Proponite ergo vobis ante oculos duo sacrificia, et illud secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech. Scriptum est enim: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec 8Psal. CIX, 4 . De quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec? De Domino nostro Jesu Christo. Quis erat Melchisedec? Rex Salem. Salem civitas fuit antea, illa quae postea, sicut docti prodiderunt, Jerusalem dicta est. Ergo antequam ibi regnarent Judaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedec, qui scribitur in Genesi Sacerdos Dei excelsi 9Gen. XIV, 18. Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Lot de manu persequentium, et prostravit eos a quibus ille tenebatur, et liberavit fratrem: post liberationem fratris occurrit ei Melchisedec. Et tantus erat Melchisedec, a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinum, et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Videte quid protulit, et quem benedixit. Et dictum est postea: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. David hoc in Spiritu dixit longe post Abraham: temporibus autem Abrahae fuit Melchisedec. De quo alio dicit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, nisi de illo cujus nostis sacrificium?
6
Sublatum est ergo sacrificium Aaron, et coepit esse sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Ergo mutavit nescio quis vultum suum. Quis est iste nescio quis? Non sit nescio quis: notus est enim Dominus noster Jesus Christus. In corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et sanguinem suum 10Matth. XXVI, 26? De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 11Joan. I, 1 . Ecce cibus sempiternus: sed manducant Angeli, manducant supernae Virtutes, manducant coelestes Spiritus, et manducantes saginantur, et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo ut mensa illa lactesceret, et ad parvulos perveniret. Unde autem fit cibus lac? unde cibus in lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur? Nam mater hoc facit. Quod manducat mater, hoc manducat infans: sed quia minus idoneus est infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et per humilitatem mammillae et lactis succum, de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos Sapientia Dei? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 12Ibid. 14 . Videte ergo humilitatem: quia panem Angelorum manducavit homo, ut scriptum est, Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo 13Psal. LXXVII, 24 : id est, Verbum illud quo pascuntur Angeli sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Saginantur illo Angeli: sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem Angelorum homo, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 14Philipp. II, 6-8 : ut jam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium. Quia mutavit vultum suum coram Abimelech, id est coram regno patris. Regnum enim patris, regnum erat Judaeorum. Quomodo regnum patris? Regnum David, regnum Abrahae. Nam regnum Dei Patris, magis Ecclesia quam populus Judaeorum: sed secundum carnem regnum patris populus Israel. Dictum est enim: Et dabit ei Deus sedem David patris ejus 15Luc. I, 32 . Demonstratur ergo secundum carnem pater Domini esse David: secundum divinitatem autem Christus non filius, sed Dominus David. Judaei vero Christum secundum carnem norunt, secundum divinitatem non norunt. Ideo fecit illis quaestionem, et dixit: Cujus filium esse dicitis Christum? Et responderunt: Filium David. Et ille: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, ubi ait: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et non potuerunt illi respondere 16Matth. XXII, 42-46 : quia non noverant in Domino Christo, nisi quod videbatur oculis, non quod corde intelligebatur. Si autem intus haberent oculos sicut habebant foris, ex eo quod foris videbant intelligerent filium David; ex eo quod intus intelligebant, intelligerent Dominum David.
7
Mutavit ergo vultum suum coram Abimelech. Quid est, coram Abimelech? Coram regno patris. Quid est, Coram regno patris? Coram Judaeis. Et dimisit eum, et abiit. Quem dimisit? Ipsum populum Judaeorum dimisit, et abiit. Quaeris modo Christum apud Judaeos, et non invenis. Unde dimisit et abiit? Quia mutavit vultum suum. Haerentes enim illi sacrificio secundum ordinem Aaron, non tenuerunt sacrificium secundum ordinem Melchisedec 17Hebr. VII, 11; et amiserunt Christum, et coeperunt eum habere Gentes, quo non miserat ante praecones. Nam ad illos praecones miserat, ipsum David, Abraham, Isaac et Jacob, Isaiam, Jeremiam, et caeteros Prophetas miserat, et pauci inde cognoverunt, et ipsi pauci in comparatione pereuntium: nam multi erant. Millia enim legimus fuisse. Scriptum enim est: Reliquiae salvae fient 18Rom. IX, 27 . Sed quaeris modo circumcisos christianos, et non invenis. Erant autem de circumcisione recentibus temporibus fidei multa millia christianorum. Quaeris modo, et non invenis. Merito non invenis. Mutavit enim vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Et coram Achis mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Ideo enim mutata sunt nomina, ut ad mysterii significationem nos excitaret mutatio nominum: ne putaremus non narrari aut commemorari in Scripturis Psalmorum, nisi quod in libris Regnorum gestum invenitur, et non ibi quaereremus figuras futurorum, sed tanquam res gestas acciperemus. Cum ergo nomina mutantur, quid tibi dicitur? Clausum est hic aliquid; pulsa, noli haerere in littera; quia littera occidit: sed desidera spiritum; spiritus enim vivificat 19II Cor. III, 6: intellectus spiritualis credentem salvum facit.
8
Quomodo ergo dimisit Achis regem, attendite, fratres. Achis dixi interpretari, Quomodo est. Recordamini Evangelium: quando loquebatur Dominus noster Jesus Christus de corpore suo, ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam: caro enim mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est 20Joan. VI, 54, 56 . Et discipuli ejus qui eum sequebantur, expaverunt, et exhorruerunt sermonem, et non intelligentes putaverunt nescio quid durum dicere Dominum nostrum Jesum Christum, quod carnem ejus quam videbant, manducaturi erant, et sanguinem bibituri: et non potuerunt tolerare, quasi dicentes, Quomodo est? Error enim et ignorantia et stultitia in persona regis Achis. Ubi enim dicitur, Quomodo est, non intelligitur: ubi non intelligitur, tenebrae ignorantiae sunt. Erat ergo in illis regnum ignorantiae, quasi rex Achis: id est, regnum erroris eis dominabatur. Ille autem dicebat, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum. Quia mutaverat vultum suum, quasi furor iste et insania videbatur, dare carnem suam manducandam hominibus, et bibendum sanguinem. Ideo quasi insanus putatus est David, quando dixit ipse Achis: Arreptitium hunc mihi adduxistis. Nonne videtur insania, Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Et dicens, Quicumque non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam, quasi insanire videtur. Sed regi Achis insanire videtur, id est stultis et ignorantibus. Ideo dimisit eos et abiit: fugit de corde eorum intellectus, ne eum possint comprehendere. Et quid dixerunt illi? Quasi, Quomodo est, quod interpretatur Achis. Dixerunt enim: Quomodo potest hic nobis dare manducare carnem suam 21Ibid., 53 ? Arreptitium putabant Dominum, et nescire quid loqueretur, et insanire. Ille autem qui noverat quod dicebat in illa mutatione vultus sui, et quasi furore et insania, sacramenta praedicabat, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis.
9
Quaerendum est quid sit, et ipsum affectabat, et ad ostia tympanizabat. Non sine causa dictum est, Procidebat ad ostia portae: non sine causa dictum est, Et salivae decurrebant super barbam ejus: non frustra dicta sunt. Mercede intelligentiae diuturnus sermo onerosus esse non debet. Nostis, fratres, Judaeos ipsos, coram quibus ille mutavit vultum suum, et dimisit eos, et abiit, hodie vacare. Si illi qui Christum amiserunt, quos dimisit, et abiit, habent inanem vacationem; nos habemus fructuosam vacationem, ut intelligamus Christum qui illos dimisit, et venit ad nos. Omnia non frustra facta sunt, et in illo furore David, quod dicitur affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Affectabat ille: quid est, affectabat? Affectum habebat. Quid est affectum habere? Quia compassus est infirmitatibus nostris: et ideo voluit ipsam carnem suscipere, in qua mortem occideret. Compassus ergo nobis, affectasse dictus est. Ideo reprehendit Apostolus eos qui duri sunt et sine affectu. Reprehendens enim quosdam, ait: Sine affectu, sine misericordia 22Rom. I, 31 . Ubi est affectus, ibi misericordia. Ubi misericordia est? Miseratus est nos desuper. Nam si exinanire se nollet, manens in ea forma in qua aequalis erat Patri sempiternus, semper nos in morte remansissemus: sed ut nos de morte sempiterna liberaret, quo nos peccatum superbiae perduxerat, humiliavit se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis. Ergo affectavit, quia pervenit usque ad mortem crucis. Et quoniam qui crucifigitur, in ligno extenditur; ut autem tympanum fiat, caro, id est corium, in ligno extenditur: dictum est, et tympanizabat, id est crucifigebatur, in ligno extendebatur. Affectabat, id est, affectum in nos habebat, ut animam suam poneret pro ovibus suis 23Joan. X, 15. Tympanizabat. Quomodo? Ad ostia civitatis. Ostium nobis est quod aperitur, ut credamus in Deum. Clauseramus ostia contra Christum, et aperueramus diabolo; contra vitam aeternam clausum cor habebamus: ille autem Dominus Deus noster, quia clausum cor habebamus homines adversus vitam aeternam, nec poteramus videre Verbum quod vident Angeli, cruce aperiebat corda mortalium, hoc est, tympanizabat ad ostia civitatis.
10
Et ferebatur in manibus suis. Hoc vero, fratres, quomodo posset fieri in homine, quis intelligat? Quis enim portatur in manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram. non invenimus; in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est corpus meum 24Matth. XXVI, 26 . Ferebat enim illud corpus in manibus suis. Ipsa est humilitas Domini nostri Jesu Christi, ipsa multum commendatur hominibus. Ad ipsam nos hortatur, fratres, ut vivamus, id est humilitatem ejus imitemur: ut percutiamus Goliam, et tenentes Christum vincamus superbiam. Procidebat enim ad ostia portae. Quid est, Procidebat? Ad humilitatem se ipse dejiciebat. Quid est, ad ostia portae? Ad initium fidei, quo salvi efficimur. Nemo enim incipit nisi ab initio fidei, sicut dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX) . Venturi sumus facie ad faciem; sicut scriptum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 25I Joan. III, 2 . Videbimus: quando? Cum ista transierint. Audi etiam Paulum apostolum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 26I Cor. XIII, 12 . Antequam ergo videamus facie ad faciem Verbum, quod vident Angeli, opus nobis est adhuc ostiis portae, ad quae procidit Dominus, humilians se usque ad mortem.
11
Quid est quod salivae decurrebant super barbam ejus? In hoc enim immutavit vultum suum coram Abimelech, vel Achis, et dimisit eum, et abiit. Non intelligentes dimisit. Ad quos abiit? Ad Gentes. Ergo nos intelligamus quod ipsi non potuerunt. Decurrebant super barbam David salivae: quid sunt salivae? Quasi verba infantilia: salivae enim currunt infantibus. Nonne erant tanquam infantilia verba: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Sed ista infantilia verba tegebant virtutem ipsius. Virtus enim in barba intelligitur. Salivae igitur decurrentes super barbam ejus, quid sunt, nisi verba infirma virtutem ejus tegentia? Intellexit, ut arbitror, Sanctitas Vestra titulum psalmi hujus. Si velimus jam Psalmum exponere, timendum est ne illa quae audistis labantur de cordibus vestris. Titulum psalmi hujus exposuerimus in nomine Domini nostri Jesu Christi: quoniam crastinus dies dominicus est, et debemus vobis sermonem, differamus in crastinum, ut etiam Psalmi textum libenter audiatis.
Sermo ii, habitus die dominico
Qui hesterno die adfuistis, non dubito quod memineritis pollicitationis nostrae. Tempus enim jam est in nomine Domini debitum solvere. Ipse inspiravit ut promitteremus, ipse dabit ut solvamus, semper existentes debitores charitatis. Ipsa est enim quae semper redditur, et semper debetur, sicut dicit Apostolus: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem vos diligatis 27Rom. XIII, 8 . Psalmi hujus titulum heri exposuimus; cujus expositio cum nos diutius retineret, ejusdem psalmi textum exponendum distulimus. Audiamus ergo quid Spiritus sanctus per os Prophetae sancti sui dicat in isto sermone Psalmi, quod congruat titulo quem hesterno die tractavimus. Qui non adfuerunt, tanquam et hoc debitum petunt: sed ne forte per alias tantas moras, fraudemus eos quibus jam reddendum est quod debemus, breviter commemoratum agnoscant, quantum possunt, qui hodie adsunt et heri non adfuerunt. Si quid autem eos movet quod diligentius interrogare debeant, patentes aures nostras invenient in nomine Christi aliis temporibus, ne ista occupentur.
2
Diximus scriptum esse in libro Regnorum, quod David cum fugeret Saül, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria ejus ibi fuisset commemorata, ne per livorem idem rex ad quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit vultum suum, et, sicut legimus, affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae. Et dixit rex Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid arreptitium ego opus habeo? Et sic eum dimisit, ut impleatur quod hic scriptum est, Mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Dimisit autem regem Achis: hic vero dictum est quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Diximus autem nomina mutata esse, ut sacramentum ostenderetur: ne si idem nomen repetitum esset in titulo Psalmi, non nobis prophetasse aliquid in sacramento, sed quasi gesta narrasse videretur. Utrumque ergo nomen magnum continet sacramentum. Nam Achis interpretatur, Quomodo est: Abimelech interpretatur, Patris mei regnum. In illo verbo quod dicitur, Quomodo est, ignorantia significatur, ut verbum mirantis et non agnoscentis intelligas: in isto autem quod dicitur Abimelech, regnum Judaeorum significatur. Ex Christi enim persona potest dici, Patris mei regnum; quia pater ipsius secundum carnem, David; et regnum David erat in gente Judaeorum. Coram regno ergo patris sui mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit; quia erat ibi sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Mutavit ergo vultum suum in sacerdotio, et dimisit gentem Judaeorum, et venit ad Gentes. Quid est ergo, Affectabat? Affectu plenus erat. Quid enim tam plenum affectu, quam misericordia Domini nostri Jesu Christi, qui videns infirmitatem nostram, ut nos a sempiterna morte liberaret, temporalem mortem cum tanta injuria contumeliaque suscepit? Et tympanizabat: quia tympanum non fit nisi cum corium in ligno extenditur; et tympanizabat David significans quod crucifigendus esset Christus. Tympanizabat autem ad ostia civitatis: quae sunt ostia civitatis, nisi corda nostra quae clauseramus contra Christum, qui de tympano crucis aperuit corda mortalium? Et ferebatur in manibus suis: quomodo ferebatur in manibus suis? Quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles; et ipse se portabat quodam modo, cum diceret: Hoc est corpus meum 28Matth. XXVI, 26 . Et procidebat ad ostia portae: id est, humiliavit se. Hoc est enim procidere usque ad initium fidei nostrae. Ostium enim portae initium fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem: ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum facie ad faciem videre coeperit. Sic se habet titulus Psalmi; breviter audivimus: audiamus jam ipsa verba affectantis et tympanizantis ad portam civitatis.
3
[vers. 2.] Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Dicit Christus, dicat et christianus; quia et christianus in corpore Christi est; et propterea Christus homo, ut posset esse christianus angelus, qui ait, Benedicam Dominum. Quando benedicam Dominum? Quando tibi benefacit? quando abundant saecularia? quando multum abundat frumenti, olei, vini, auri, argenti, mancipiorum, pecorum, salusque ista mortalis invulnerata et incorrupta persistit, ea quae nascuntur crescunt omnia, nihil immatura morte subtrahitur, felicitas tota abundat in domo, circumfluunt omnia, tunc benedices Dominum? Non: sed in omni tempore. Ergo et tunc, et quando ista secundum tempus et secundum flagella Domini Dei nostri turbantur, auferuntur, minus nascuntur, jam nata dilabuntur. Fiunt enim haec, et inde sequitur penuria, egestas, labor, dolor et tentatio. Sed tu qui cantasti, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo, et quando ista dat, benedic; et quando ista tollit, benedic. Quia ille dat, ille tollit: sed seipsum a benedicente se non tollit.
4
Quis est autem qui benedicit Dominum in omni tempore, nisi humilis corde? Ipsam enim humilitatem docuit Dominus noster in corpore et sanguine suo: quia cum commendat corpus et sanguinem suum, humilitatem suam commendat, in eo quod in ipsa historia scriptum est, in illo quasi furore David, quod praetermisimus, Et salivae decurrebant super barbam ejus. Cum legeretur Apostolus, audistis ipsas salivas, sed decurrentes super barbam. Dicit aliquis, Quas salivas audivimus? Nonne modo lectus est Apostolus, cum diceret: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt? Modo lectum est: Nos autem praedicamus, inquit, Christum crucifixum (tunc enim tympanizabat) Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines 29I Cor. I, 22-26 . Salivae enim significant stultitiam, salivae significant infirmitatem. Sed si quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines: non tanquam salivae offendant, sed attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim salivis infirmitas, sic barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae: et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus tanquam barba tegebatur. Ergo humilitas nobis commendatur. Esto humilis, si vis benedicere Dominum in omni tempore, et semper laus ejus sit in ore tuo. Quia Job non tantum benedixit Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus eum legimus divitem fuisse et felicem, et pecore, et servis, et domo, felicem filiis, et omnibus rebus. Ablata sunt omnia uno tempore, et implevit quod in hoc psalmo scriptum est, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 30Job I, 21 . Ecce habes exemplum benedicentis Dominum in omni tempore.
5
[vers. 3.] Quare autem benedicit Dominum homo in omni tempore? Quia humilis est. Quid est esse humilem? Nolle in se laudari. Qui in se vult laudari, superbus est. Qui superbus non est, humilis est. Non vis ergo esse superbus? Ut possis esse humilis, dic quod dictum est: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Ergo qui non in Domino volunt laudari, non sunt mansueti; sed truces, asperi, elati, superbi. Jumenta mansueta vult habere Dominus: esto jumentum Domini, id est, esto mansuetus. Sedet ille super te, ipse regit te: noli timere ne offendas, et eas in praeceps. Infirmitas quidem tua est, sed attende quis tibi praesideat. Pullus asini es, sed Christum portas. Nam et ipse in pullo asini venit ad civitatem, et fuit illud jumentum mansuetum. Numquid laudabatur jumentum illud? Numquid jumento dicebatur: Hosanna, fili David, benedictus qui venit in nomine Domini 31Matth. XXI, 9 ? Asellus portabat: sed ille qui portabatur, a praecedentibus et consequentibus laudabatur. Et dicebat forte jumentum: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Nunquam illud dixit ille asinus, fratres: sed dicat illud populus qui imitatur jumentum illud, si vult portare Dominum suum. Irascitur forte populus, quia comparatur asello in quo sedit Dominus; et dicent mihi aliqui superbi et elati: Ecce asinos nos fecit. Sit asinus Domini quisquis hoc dicit; ne sit equus et mulus, quibus non est intellectus. Nostis enim psalmum ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 32Psal. XXXI, 9 . Equus enim et mulus erigunt cervicem aliquando, et sua ferocitate excutiunt a se sessorem. Domantur frenis, camo, verberibus, donec discant subesse, et portare dominum suum. Tu autem antequam freno tundantur ora tua, esto mansuetus, et porta Dominum tuum: noli in te velle laudari, sed laudetur ille qui super te sedet, et dices: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Nam quando audiunt non mansueti, non laetantur, sed irascuntur: et ipsi sunt qui dicunt quod asinos eos fecerimus. Qui autem mansueti sunt, dignentur audire et esse quod audiunt.
6
[vers. 4.] Sequitur, Magnificate Dominum mecum. Quis est iste qui exhortatur ut magnificemus cum illo Dominum? Quisquis est, fratres, in corpore Christi, ad hoc debet dare operam, ut magnificetur cum illo Dominus. Amat enim Dominum quisquis est iste. Et quomodo illum amat? Ut non invideat coamatori suo. Quisquis enim amat carnaliter, necesse est ut cum zelo pestifero amet: si forte pro magno nudam videre potuerit, quam pestifero amore desideravit, numquid vult ut videat illam et alius? Necesse est ut zelo et livore saucietur, si et alius eam viderit. Et sic servatur castitas, si aut ille videat cui licet, et alius non videat, aut nec ipse. Non sic est Sapientia Dei: videbimus illam facie ad faciem, et omnes videbimus, et nemo ibi zelabit. Omnibus se exhibet, et integra est, et casta est omnibus. Illi mutantur in eam, et ipsa in eos non mutatur. Ipsa est veritas, ipsa est Deus. Numquid aliquando audistis, fratres, quod potuerit commutari Deus noster? Supereminens omnibus veritas est, Verbum Dei est, Sapientia Dei est, per quem facta sunt omnia: habet amatores suos. Sed quid dicit amator ipsius? Magnificate Dominum mecum. Nolo solus magnificare Dominum, nolo solus amare, nolo solus amplecti. Non enim si ego amplexus fuero, non habet alius ubi manus ponat. Latitudo tanta est in ipsa Sapientia, ut omnes animae amplectantur et perfruantur. Et quid dicam, fratres? Erubescant qui sic amant Deum, ut invideant aliis? Aurigam perditi homines amant, et quisquis amaverit aurigam aut venatorem, vult ut totus populus cum illo amet; et hortatur, et dicit: Amate mecum illum pantomimum, amate illam mecum et illam turpitudinem. Clamat ille in populo, ut ametur cum illo turpitudo: et christianus non clamat in Ecclesia, ut ametur cum illo veritas Dei! Excitate ergo in vobis amorem, fratres, et clamate unicuique vestrorum, et dicite: Magnificate Dominum mecum. Sit in vobis iste fervor. Quare vobis recitantur ista, et exponuntur? Si amatis Deum, rapite omnes ad amorem Dei qui vobis junguntur, et omnes qui sunt in domo vestra: si amatur a vobis corpus Christi, id est unitas Ecclesiae, rapite eos ad fruendum, et dicite: Magnificate Dominum mecum.
7
[vers. 4.] Et exaltemus nomen ejus in idipsum. Quid est, exaltemus nomen ejus in idipsum? Hoc est, in unum. Nam multi codices sic habent: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum. Sive in idipsum dicatur, sive in unum; hoc idem dicitur. Ergo rapite quos potestis, hortando, portando, rogando, disputando, rationem reddendo, cum mansuetudine, cum lenitate: rapite ad amorem; ut si magnificant Dominum, in unum magnificent. Et pars Donati videtur sibi magnificare Dominum: quid eos offendit orbis terrarum? Dicamus illis, fratres: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum. Quare in praecisione vultis magnificare Dominum? Ille unus est, quare duos populos vultis facere Deo? Quare vultis dissipare corpus Christi? Certe enim ipse pendebat in cruce, quando tympanizabat: et cum penderet in cruce, emisit spiritum; et venerunt illi qui eum suspenderant, et invenerunt eum emisisse spiritum, et non illi fregerunt crura: latronibus autem adhuc in cruce viventibus fregerunt 33Joan. XIX, 32, 33, ut per ipsum dolorem compendio mortis ab illo cruciatu liberarentur, quomodo solebat crucifixis fieri. Ergo venit persecutor, invenit Dominum quiete deposuisse spiritum: quia ipse dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam 34Id. X, 18 . Pro quibus posuit animam suam? Pro universa plebe sua, pro toto corpore suo. Venit ergo persecutor, et non fregit crura Christi: venit Donatus et disrupit Ecclesiam Christi. Integrum corpus Christi in cruce inter manus persecutorum est, et inter manus Christianorum non est integrum corpus Ecclesiae. Clamemus ergo, fratres, cum gemitu quantum possumus, dicentes: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum. Ecclesia enim illis clamat: vox est Ecclesiae, clamans illis qui se praeciderunt. Unde enim disrupti sunt? Per superbiam. Docet autem Christus humilitatem, cum commendat corpus et sanguinem suum: quod diximus Sanctitati Vestrae in hoc Psalmi textu agi et celebrari, ubi commendatur corpus et sanguis Christi, ubi commendatur humilitas Christi, quam pro nobis suscipere dignatus est.
8
[vers. 5.] Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Ubi exaudivit Dominus? Intus. Ubi dat? Intus. Ibi oras, ibi exaudiris, ibi beatificaris. Orasti, exauditus es, beatificatus es; et non scit qui juxta te stat: gestum est totum in occulto, sicut Dominus in Evangelio dicit: Intra in cubiculum tuum, claude ostium tuum, et ora in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi 35Matth. VI, 6 . Cum ergo intras cubiculum tuum, intras cor tuum. Beati qui gaudent quando intrant ad cor suum, et nihil mali ibi inveniunt. Attendat Sanctitas Vestra: quomodo nolunt intrare domos suas qui habent malas uxores, quomodo exeunt ad forum, et gaudent; coepit hora esse, qua intrent in domum suam, contristantur: intraturi sunt enim ad taedia, ad murmura, ad amaritudines, ad eversiones; quia non est domus composita, ubi inter virum et uxorem pax nulla est; et melius illi est foris circumire. Si ergo miseri sunt, qui cum redeunt ad parietes suos, timent ne aliquibus suorum perturbationibus evertantur; quanto sunt miseriores, qui ad conscientiam suam redire nolunt, ne ibi litibus peccatorum evertantur! Ergo ut possis libens redire ad cor tuum, munda illud: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 36Id. V, 8. Aufer inde cupiditatum sordes, aufer labem avaritiae, aufer tabem superstitionum, aufer sacrilegia et malas cogitationes; odia, non dico adversus amicum, sed etiam adversus inimicum: aufer ista omnia; intra in cor tuum, et gaudebis ibi. Cum ibi coeperis gaudere, ipsa munditia cordis tui delectabit te, et faciet orare: quomodo si venias ad aliquem locum, silentium est ibi, forte quies est ibi, mundus est locus; Oremus hic, dicis: et delectat te compositio loci, et credis quod ibi te exaudiat Deus. Si ergo loci visibilis te delectat munditia, quare te non offendit immunditia cordis tui? Intra, munda omnia, leva oculos tuos ad Deum, et statim te exaudiet. Clama, et dic: Inquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eruit me. Quare? Quia cum fueris illuminatus, cum coeperis hic habere bonam conscientiam, restant tribulationes, quia restat aliquid infirmum, donec mors absorbeatur in victoriam, et mortale hoc induat immortalitatem 37I Cor. XV, 54: necesse est ut in hoc saeculo flagelleris; necesse est ut aliquas tentationes suggestionesque patiaris. Mundabit Deus omnia, eruet te ab omni tribulatione, ipsum quaere.
9
Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Qui ergo non exaudiuntur, non Dominum quaerunt. Intendat Sanctitas Vestra: non dixit, Inquisivi aurum a Domino, et exaudivit me; inquisivi a Domino senectutem, et exaudivit me; inquisivi a Domino hoc aut illud, et exaudivit me. Aliud est aliquid inquirere a Domino, aliud ipsum Dominum inquirere. Inquisivi, inquit, Dominum, et exaudivit me. Tu autem quando oras, et dicis, Occide illum inimicum meum; non Dominum inquiris, sed quasi facis te judicem super inimicum tuum, et facis quaestionarium Deum tuum. Unde scis ne melior te sit cujus mortem quaeris? Eo ipso forte, quia ille non quaerit tuam. Ergo noli aliquid a Domino extra quaerere, sed ipsum Dominum quaere, et exaudiet te, et adhuc te loquente dicet, Ecce adsum 38Isai. LXV, 24 . Quid est, Ecce adsum? Ecce praesens sum, quid vis, quid a me quaeris? Quidquid tibi dedero, vilius est quam ego: meipsum habe, me fruere, me amplectere: nondum potes totus; ex fide continge me, et inhaerebis mihi (hoc tibi Deus dicit), et caetera onera tua ego a te deponam, ut totus mihi inhaereas, cum hoc mortale tuum ad immortalitatem convertero 39I Cor. XV, 54; ut sis aequalis Angelis meis 40Matth. XXII, 30, et semper videas faciem meam, et gaudeas, et gaudium tuum nemo auferet a te 41Joan. XVI, 22; quia inquisisti Dominum, et exaudivit te, et ex omnibus tribulationibus tuis eruit te. 10 [vers. 6.] Diximus quis esset exhortator, amator ille, qui non solus vult amplecti quod amat, et dicit: Accedite ad eum, et illuminamini. Dicit enim quod ipse probavit. Spiritualis enim quidam in corpore Christi, vel etiam ipse Dominus noster Jesus Christus secundum carnem, caput exhortans membra caetera, quid dicit? Accedite ad eum, et illuminamini. Aut potius christianus aliquis spiritualis ad ipsum Dominum nostrum Jesum Christum invitat ut accedamus. Sed accedamus ad eum, et illuminemur; non quomodo ad eum accesserunt Judaei, ut tenebrarentur. Accesserunt enim ad illum, ut crucifigerent: nos ad eum accedamus, ut corpus et sanguinem ejus accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt: nos manducando crucifixum et bibendo illuminamur. Accedite ad eum, et illuminamini, ecce Gentibus dicitur. Crucifixus Christus inter Judaeos erat saevientes et videntes, Gentes absentes erant: ecce illi accesserunt qui in tenebris erant, et qui non viderunt illuminati sunt. Unde accedunt Gentes? Fide sectando, corde inhiando, charitate currendo. Pedes tui, charitas tua est. Duos pedes habeto, noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? Duo praecepta dilectionis, Dei et proximi. Istis pedibus curre ad Deum, accede ad illum: quia et ut curreres ipse hortatus est, et ipse suum lumen aspersit sic, ut magnifice et divine se sequi possitis. Et vultus vestri non erubescent. Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent. Non erubescet vultus nisi superbi. Quare? Quia elatus vult esse, et quando fuerit passus contumeliam, aut ignominiam, aut casum secundum saeculum, aut aliquam afflictionem, erubescit. Sed noli timere, accede ad eum, et non erubesces. Quidquid fecerit tibi inimicus, videtur te superior esse apud homines: sed tu apud Deum superior illo es. Ego cepi, ego ligavi, ego interfeci. Quam superiores sibi videntur qui ista dicunt! Quam superiores videbantur sibi Judaei quando Dominum colaphizabant, quando spuebant in faciem ejus, et de canna percutiebant caput, quando spinis coronabant, quando tunica ignominiosa circumdabant! Quam superiores erant! Et ille videbatur inferior, quia procidebat ad ostia portae: sed ille non erubescebat. Lumen enim erat verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 42Joan. I, 9. Sicut ergo lumen non potest confundi, sic et illuminatum confundi non sinit. Accedite ergo ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent.
11
[vers. 7, 8.] Sed dicit aliquis, Quomodo ad eum accedo? Tantis malis, tantis peccatis oneratus sum, tanta scelera clamant de conscientia mea, quomodo audeo accedere ad Deum? Quomodo? Si humiliaveris te per poenitentiam. Sed erubesco, ais, poenitentiam agere. Accede ergo ad eum, et illuminaberis, et vultus tuus non erubescet. Si enim timor erubescendi revocat te a poenitentia, poenitentia autem facit te accedere ad Deum: non vides quia poenam gestas in vultu, quia ideo erubuit vultus tuus, quoniam non accessit ad Deum: ideo non accessit, quia non vult agere poenitentiam? Sicut attestatur propheta: Iste inops clamavit, Et Dominus exaudivit eum. Docet te quomodo exaudiaris. Ideo non exaudiris, quia dives es. Ne forte clamabas, et non exaudiebaris, audi quare: Iste inops clamavit, et Dominus exaudivit eum. Inops clama, et exaudit Dominus. Et quomodo clamabo inops? Ut etsi habes aliquid, non inde praesumas de viribus tuis: ut intelligas te indigentem, ut intelligas te tamdiu esse pauperem, quamdiu non habes illum qui facit te divitem. Quomodo autem Dominus exaudivit eum? Et ex omnibus, inquit, tribulationibus ejus salvum fecit eum. Et quomodo salvos facit ab omnibus tribulationibus? Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Sic scriptum est, fratres; non quomodo habent aliqui mendosi codices, Immittet Angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eruet eos: sed sic, Immitte Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Quem hic dixit Angelum Domini, qui immittet in circuitu timentium eum, et eruet eos? Ipse Dominus noster Jesus Christus in prophetia dictus est magni consilii Angelus, magni consilii nuntius: sic illum dixerunt Prophetae 43Isai. IX, 6, sec. LXX. Ipse ergo magni consilii Angelus, id est nuntius, immittet in eos qui timent Dominum, et eruet sos. Noli ergo timere ne lateas: ubicumque Dominum timueris, novit te ille Angelus qui immittet in circuitu, et eruet te.
12
[vers. 9.] Aperte modo de ipso sacramento vult dicere, quo ferebatur in manibus suis. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Nonne aperit se Psalmus, et ostendit tibi illam quasi insaniam et furorem constantem, sanam insaniam et sobriam ebrietatem illius David, qui in figura nescio quid ostendebat, quando illi ex persona regis Achis dixerunt, Quomodo est? quando dicebat Dominus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? Et illi in quibus regnabat Achis, id est, error et ignorantia, quid dixerunt? Quomodo iste poterit nobis dare carnem suam manducare 44Joan. VI, 53, 54 ? Si ignoras, gusta, et vide quoniam suavis est Dominus: si autem non intelligis, rex es Achis. Immutabit faciem suam David, et recedet a te, et dimittet te, et abibit.
13
Beatus vir qui sperat in eum. Hoc quid opus est diu exponi? Quisquis non sperat in Domino, miser est. Quis est qui non sperat in Domino? Qui in se sperat. Aliquando quod pejus est, fratres mei, attendite, aliquando homines nolunt sperare in se, sed in aliis hominibus. Salva salute Gaii Seii, nihil mihi potes facere. Et forte loquitur de homine jam mortuo. In ista civitate dicit, Salva salute illius, et ille in aliis locis forte mortuus est. Et quam cito dicunt homines hoc: et non dicunt, Credo Deo, quia non te permittit nocere mihi. Non dicunt, Credo Deo meo, quia etsi te permiserit ad aliquid meum, ad animam meam non te permittet. Sed cum dicunt, Salva salute illius, nec ipsi volunt habere salutem, et illos gravant per quos putant habere salutem.
14
[vers. 10.] Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia nihil deest timentibus eum. Multi enim propterea nolunt timere Dominum, ne famem patiantur. Dicitur illis: Nolite fraudem facere. Et dicunt: Unde me pasco? Non potest ars sine impostura esse, non potest negotium esse sine fraude. Sed fraudem punit Deus. Time Deum. Sed si timuero Deum, non habebo unde vivam. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Copiam promittit trepido, et dubitanti ne si forte timuerit Dominum deserant illum superflua. Pascebat te Dominus contemnentem se, et deseret te timentem se? Attende, et noli dicere: Ille dives est, et ego pauper sum: ego timeo Dominum, ille non timendo quantum acquisivit, et ego timendo nudus sum! Videte quid sequitur: Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Si ad litteram accipias, videtur te fallere. Respicis enim multos divites iniquos mori in divitiis suis, non factos fuisse pauperes, cum vivunt; vides illos senescere, perduci ad ultimum vitae inter magnas copias divitiarum, celebrari eis pompam funeris in magnis effusionibus, perduci usque ad sepulcrum divitem, qui et exspiravit in lectis eburneis, circumflente familia suorum; et dicis in animo tuo, si forte nosti aliqua et peccata et scelera ipsius: Ego novi quanta fecerit iste homo; ecce senuit, mortuus est in lecto suo, deducunt illum sui, pompa tanta funeris celebratur: ego novi quae fecerit; decepit me Scriptura, et fefellit, ubi audio et canto: Divites eguerunt et esurierunt. Quando iste inops fuit? quando esurivit? Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono 45Psal. XXXIII, 11 . Quotidie ad basilicam surgo, quotidie genuflecto, quotidie inquiro Dominum, et nihil boni habeo: iste non inquisivit Dominum, et inter tanta bona defunctus est! Sic cogitantem suffocat laqueus scandali. Escam enim mortalem quaerit in terra, et veram mercedem non quaerit in coelo, et mittit caput in laqueum diaboli, constringuntur ei fauces, et tenet diabolus ad malefaciendum, ut sic imitetur illum divitem, quem videt in tanta copia defunctum.
15
Noli ergo sic intelligere. Et quomodo intelligam? In bonis spiritualibus. Sed ubi sunt? Non videntur oculis, sed corde. Non video ipsa bona. Videt illa qui amat. Justitiam non video. Non enim aurum est, non enim argentum est. Si aurum esset, videres: quia fides est, non vides. Et si non vides fidem, quare amas servum fidelem? Interroga teipsum, qualem servum diligis. Forte habes servum formosum, staturosum, bene compositum; sed furem, nequam, fraudulentum: habes autem alium forte parvum statura, deformem facie, colore tetro; sed fidelem, parcum, sobrium: attende, rogo te, quem istorum duorum diligis? Si oculos carnis interrogas, vincit apud te pulcher injustus; si oculos cordis, vincit deformis fidelis. Vides ergo, quod vis ut exhibeat tibi alter, id est fidem, exhibe illi et tu. Quare gaudes ad eum qui fidem tibi exhibet, et laudas eum de his bonis quae non videntur nisi oculo cordis? Cum repletus fueris spiritualibus divitiis, pauper eris? Et ille dives ideo fuit, quia habebat lectum eburneum; et tu pauper es, cujus cubiculum cordis plenum est tantis gemmis virtutum, justitiae, veritatis, charitatis, fidei, patientiae et tolerantiae! Explica divitias tuas, si habes illas, et compara divitiis divitum. At ille in mercatu invenit mulas pretiosas, et emit eas. Si fidem invenires venalem, quantum pro illa dares, quam te voluit Deus gratis habere, et ingratus es? Egent ergo illi divites, egent: et, quod est gravius, pane egent. Ne forte putetis, quia auro egent et argento, quanquam et hoc egeant. Quantum habuit quidam, et quid eum satiavit? Sic mortuus est egens, quia plura volebat acquirere quam tenebat. Egent et pane. Quare egent et pane? Si non intelligis panem, ille dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 46Joan. VI, 41 ; et: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 47Matth. V, 6 . Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Sed quo bono jam diximus.
16
[vers. 12.] Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Putatis, fratres, quia ego dico: putate quia David dicit, putate quia Apostolus dicit: imo putate quia ipse Dominus noster Jesus Christus dicit: Venite, filii, audite me. Audiamus illum simul, audite illum per nos: docere enim vult ille humilis, ille tympanizans, ille affectans, docere nos vult. Et quid dicit? Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Doceat ergo, praebeamus aurem, praebeamus cor. Non aperiamus aures carnis, et cordis claudamus; sed sicut ipse dixit in Evangelio, Qui habet aures audiendi, audiat 48Id. XI, 15 . Quis nolit audire docentem Christum per Prophetam?
17
[vers. 13.] Quis est homo qui vult vitam, et diligit dies videre bonos? Interrogat. Nonne omnis in vobis respondet, Ego? An quisquam est in vobis qui non diligit vitam, id est, qui non vult vitam, et non diligit dies videre bonos? Nonne quotidie hoc murmuratis, et hoc dicitis: Quamdiu ista patimur? Quotidie pejora et pejora: apud parentes nostros fuerunt dies laetiores, fuerunt dies meliores. O si interrogares ipsos parentes tuos, similiter tibi de diebus suis murmurarent. Puerunt beati patres nostri, nos miseri sumus, malos dies habemus: dominatus est ille, putabamus quia illo mortuo posset aliquod refrigerium dari; deteriora venerunt. O Deus, ostende nobis dies bonos! Quis est homo, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Non hic quaerat dies bonos. Bonam rem quaerit, sed non in regione ejus illam quaerit. Quomodo si aliquem justum quaereres in ea patria, ubi non habitaret, diceretur tibi: Bonum virum quaeris, magnum virum quaeris, quaere illum, sed noli hic, superfluo hic eum quaeris, nunquam eum inventurus es. Dies bonos quaeris, simul eos quaeramus, nolite hic. Sed habuerunt illos patres nostri. Fallimini: omnes hic laboraverunt. Legite Scripturas: ideo voluit Deus ut scriberentur, ut nos consolaremur. Temporibus Eliae fuit fames, passi sunt eam patres nostri. Capita jumentorum mortuorum auro vendebantur, occiderunt suos, et comederunt eos: et duae mulieres statuerunt inter se ut occiderent filios suos, et manducarent; occidit una filium suum, et manducaverunt eum ambae; alia nolebat occidere filium suum, et exigebat illa quae prior occiderat filium suum; et talis rixa venit ante regem, adduxerunt se ante regem, contendentes de interfectione filiorum 49IV Reg. VI, 26-30. De talibus cibis avertat Deus ea quae legimus. Semper dies mali in saeculo, sed semper dies boni in Deo. Habuit dies bonos Abraham, sed intus in corde: habuit dies malos, quando a fame mutavit regionem, et quaerebat cibum 50Gen. XII, 10, et XXVI, 1. Sic omnes quaesierunt. Paulus habuit dies bonos, qui dicit: In fame et siti, in frigore et nuditate 51II Cor. XI, 27 ? Sed non irascantur servi: ipse Dominus non habuit dies bonos in hoc saeculo; contumelias, injurias, crucem, et tanta mala patiebatur.
18
[vers. 14.] Non ergo christianus murmuret, videat cujus vestigia sequatur. Sed si dies bonos amat, audiat docentem et dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quid vis? Vitam et dies bonos. Audi, et fac: Contine linguam tuam a malo. Fac illud. Nolo, dicit homo miser: et linguam meam nolo continere a malo, et vitam volo, et dies bonos. Si operarius tuus tibi diceret: Et vasto istam vineam, et exigo a te mercedem: adduxisti me ad vineam ut falcitem illam et putem, concido omnia ligna utilia, praecidam ipsa robora vitium, ut non hic habeas quod colligas, et cum fecero ista, redditurus es mihi laborem meum. Nonne insanum illum diceres? nonne illum de domo tua repelleres, antequam mitteret manum ad falcem? Tales sunt homines, qui et facere volunt mala, et jurare mendacium, et blasphemare contra Deum, et murmurare, et fraudem facere, et inebriari, et litigare, et adulterari, et ligaturas adhibere, et ire ad sortilegos, et dies bonos videre. Dicitur illi: Non potes male faciens quaerere bonam mercedem. Si tu injustus es, injustus erit et Deus? Ergo quid faciam? Quid vis? Vitam volo, dies bonos volo. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: id est, nulli fraudem, nulli mendacium.
19
[vers. 15.] Sed quid est, Declina a malo? Parum est nulli noceas, nullum occidas, non fureris, non adulteres, non fraudem facias, non falsum testimonium dicas. Declina a malo: cum declinaveris, dicis: Securus sum, perfeci omnia, habebo vitam, videbo dies bonos. Non solum declina a malo; sed, et fac bonum. Parum est ut non exspolies: vesti nudum. Si non exspoliaveris, declinasti a malo: sed non facies bonum, nisi cum peregrinum susceperis in domum tuam. Ergo sic declina a malo, ut facias bonum. Quaere pacem, et sequere eam. Non tibi dixit, habebis hic pacem: quaere illam, et sequere eam. Quo illam sequor? Quo praecessit. Dominus enim est pax nostra, resurrexit et ascendit in coelum. Quaere pacem, et sequere illam: quia et tu cum surrexeris, hoc mortale mutabitur, et amplecteris pacem, ubi tibi nemo molestus erit. Ibi enim est perfecta pax, ubi non esuries. Nam hic tibi pacem facit panis: subduc panem, et vide quale bellum erit intra viscera tua. Ipsi justi quomodo gemunt hic, fratres? ut sciatis quia quaerimus hic pacem, consequemur autem in fine. Sed ex parte hic habeamus, ut ex toto illic habere mereamur. Quid est, ex parte? Concordes simus hic, diligamus proximum quomodo nos. Sic dilige fratrem quomodo teipsum, habe cum illo pacem. Sed non possunt nisi existere rixae aliquae, quomodo inter fratres et inter sanctos exstiterunt, inter Barnabam et Paulum 52Act. XV, 39: sed non quae occiderent concordiam, non quae interimerent charitatem. Nam et tibi ipsi resistis aliquando, et tamen non te odisti. Omnis enim quem poenitet aliquid, rixatur secum. Peccavit, redit, irascitur sibimetipsi hoc fecisse, illud commisisse. Rixam ergo secum habet, sed ista rixa ad concordiam tendit. Vide quomodo secum rixetur, et dicat quidam justus: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi 53Psal. XLII, 5 . Cum dicit animae suae, Quare conturbas me; utique turbabat illum. Volebat forte ipse pati pro Christo, et anima ipsius contristabatur. Et ille qui sciebat et dicebat, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me; pacem adhuc secum non habebat: sed ex mente haerebat Christo, ut sequeretur illum anima ejus, et non illum conturbaret. Ergo quaerite pacem, fratres. Dominus dixit: Haec loquor vobis, ut in me habeatis pacem. Pacem in terra vobis non promitto 54Joan. XVI, 33 . In ista vita pax vera non est, nec tranquillitas. Gaudium immortalitatis, societas Angelorum promittitur. Sed quisquis non illam cum hic est quaesierit, non illam habebit cum venerit.
20
[vers. 16.] Oculi Domini super justos. Noli ergo timere, labora: oculi Domini super te sunt. Et aures ejus ad preces eorum. Quid vis amplius? Si murmurantem servum in domo magna non audiret paterfamilias, quereretur, et diceret: Quanta hic patimur, et nemo nos audit! Numquid dicis illud de Deo: Quanta patior, et nemo me audit? Si audiret me, forte dicis, tolleret mihi tribulationem: clamo, et tribulor. Tantum tu tene vias ejus, et quando tribularis audit te. Sed medicus est, adhuc putre habes nescio quid. Clamas: sed adhuc secat; et non tollit manum, nisi secuerit quantum videtur. Etenim medicus crudelis est qui exaudit hominem, et parcit vulneri et putredini. Matres quomodo fricant in balneis ad salutem filios? Nonne parvuli clamant inter manus earum? Illae ergo crudeles sunt, ut non parcant, non exaudiant lacrymas? Nonne plenae sunt pietate? Et tamen clamant pueri, et non eis parcitur. Sic et Deus noster plenus est charitate: sed ideo videtur non exaudire, ut sanet et parcat in sempiternum.
21
[vers. 17.] Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Forte dicunt mali: Ergo securus facio mala, quia non super me sunt oculi Domini: jam Deus ad justos attendit, me non videt, et quidquid fecero, securus facio. Statim subjecit videns cogitationes hominum Spiritus sanctus, et ait: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
22
[vers. 18.] Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos. Justi erant tres pueri: de camino clamaverunt ad Dominum, et in laudibus eorum ignes friguerunt. Accedere et laedere flamma non potuit laudantes Deum innocentes et justos pueros, et eruit eos de flamma 55Dan. III, 49. Dicit aliquis, Ecce vere justi qui exauditi sunt, sicut scriptum est, Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos: ego autem clamavi, et non me eruit; aut ego non sum justus, aut non facio quae mihi jubet, aut forte me ille non videt. Noli timere, tantum fac quod jubet; et site non eruit corporaliter, eruet spiritualiter. Ille enim qui tulit de flamma tres pueros, numquid tulit de flamma Machabaeos? Nonne illi in ignibus hymnizabant, illi in ignibus exspirabant 56II Mach. VI, 3? Deus trium puerorum, nonne ipse est et Machabaeorum? Illos eruit, et illos non eruit; imo utrosque eruit: sed tres pueros sic eruit, ut et carnales confunderentur; Machabaeos autem ideo non sic eruit, ut illi qui persequebantur in poenas majores irent, cum putabant se oppressisse martyres Dei. Eruit Petrum, quando venit ad illum angelus, cum esset in vinculis, et ait illi, Surge, et exi: et subito soluta sunt vincula, et secutus est angelum, et eruit illum 57Act. XII, 7. Numquid Petrus perdiderat justitiam, quando non illum eruit de cruce? Non eruit tunc? Et eruit tunc. An ideo diu vixit, ut injustus fieret? Forte plus eum exaudivit postea quam prius, quando illum vere de omnibus pressuris eruit. Nam quando primum illum eruit, quanta ille pertulit postea! Illuc enim misit postea, ubi nihil mali pati potuisset.
23
[vers. 19, 20.] Juxta est Dominus his qui obtriverunt cor, et humiles spiritu salvos faciet. Altus est Deus, humilis sit christianus. Si vult ut altus Deus vicinetur illi, ille humilis sit. Magna mysteria, fratres. Deus super omnia est: erigis te, et non illum tangis: humilias te, et ipse ad te descendit. Multae tribulationes justorum. Numquid dicit: Ideo sint Christiani justi, ideo audiant verbum meum, ut nihil tribulationis patiantur? Non hoc promittit; sed dicit: Multae tribulationes justorum. Magis si injusti sunt, pauciores habent tribulationes; si justi sunt, multas habent. Sed post paucas tribulationes aut nullas, illi venient ad tribulationem sempiternam, unde nunquam eruantur: justi autem post multas tribulationes venient ad pacem sempiternam, ubi nunquam aliquid mali patientur. Multae tribulationes justorum: et de omnibus his eruet eos Dominus.
24
[vers. 21.] Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur . Et hoc, fratres, non accipiamus carnaliter. Ossa sunt firmamenta fidelium. Quomodo enim in carne nostra ossa faciunt firmamentum, sic in corde christiano fides facit firmamentum. Patientia ergo quae est in fide, ossa sunt interius. Ipsa sunt quae frangi non possunt. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Si de Domino Deo nostro Jesu Christo dixisset hoc, Custodit Dominus omnia ossa Filii sui, unum ex his non conteretur: sicut etiam alio loco praefiguratur de illo, quando agnus dictus est mactandus, et dictum est de illo, Os ejus noli frangere 58Exod. XII, 46 : impletum est in Domino; quia cum penderet in cruce, exspiravit antequam venirent illi ad crucem, et invenerunt jam corpus exanime, et noluerunt crura ejus frangere, ut impleretur quod scriptum est 59Joan. XIX, 33. Sed promisit illud et caeteris Christianis: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Ergo fratres, si viderimus aliquem sanctum tribulationes pati, et forte vel a medico sic secari, vel ab aliquo persecutore sic caedi, ut ejus ossa frangantur; non dicamus, Non erat justus iste, nam Dominus hoc promisit justis suis, de quibus ait, Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Vis videre quia alia ossa dixit, quae diximus firmamenta fidei, id est patientiam et tolerantiam in omnibus tribulationibus? Ipsa enim sunt ossa quae non franguntur. Audite, et in ipsa passione Domini inspicite quod dico. Dominus erat in medio crucifixus; juxta illum duo latrones erant: unus insultavit, alter credidit; unus damnatus est, alter justificatus est; unus habuit poenam suam et hic et in futurum, alteri autem dixit Dominus, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 60Luc. XXIII, 43 : et tamen illi qui venerant, Domini ossa non fregerunt, latronum autem fregerunt 61Joan. XIX, 32: sic fracta sunt latronis ossa qui blasphemavit, quomodo latronis qui credidit. Ubi est ergo quod dictum est, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur? Ecce cui dixit, hodie mecum eris in paradiso, non potuit omnia ossa ejus custodire? Respondet tibi Dominus: Imo custodivi; nam firmamentum fidei ipsius frangi non potuit illis ictibus quibus crura sunt fracta.
25
[vers. 22, 23.] Mors peccatorum pessima. Attendite, fratres, propter illa quae dicebamus. Vere magnus Dominus, et misericordia ejus, vere qui nobis dedit manducare corpus suum in quo tanta perpessus est, et sanguinem bibere. Quomodo respicit mala cogitantes, et dicentes, Ille male mortuus est, a bestiis consumptus est: non erat ille justus, ideo male periit; nam non periret? Ergo ille justus est, qui in domo sua et in lecto suo moritur? Hoc est ergo, inquis, quod miror, quia novi peccata et scelera ipsius, et bene mortuus est, in domo sua, intra limina sua, nulla peregrinationis injuria, nulla vel in matura aetate. Audi: Mors peccatorum pessima. Quae tibi videtur bona mors, pessima est, si intus videas. Vides foris jacentem in lecto, numquid vides intus raptum ad gehennam? Audite, fratres, et ex Evangelio inspicite, quid sit mors peccatorum pessima. Numquid non duo erant in isto saeculo, dives qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; alter pauper qui jacebat ad januam ejus ulcerosus, et canes veniebant et linguebant ulcera ejus, et desiderabat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Contigit autem mori inopem illum (justus erat ille inops), et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Qui viderat corpus illius jacere ad limen divitis, et non esse qui sepeliret, quanta forte diceret? Sic moriatur ille inimicus meus, et ille qui me persequitur, sic illum videam. Exsecratur corpus sputo, putent vulnera; et ille in sinu Abrahae requiescit. Si christiani sumus, credamus: si non credimus, fratres, nemo se fingat christianum. Fides nos perducit. Quomodo illa dixit Dominus, sic sunt. An vero dicit tibi mathematicus, et verum est; dicit Christus, et falsum est? Quali autem morte mortuus est ille dives? Qualis mors esse potuit in purpura et bysso, quam sumptuosa, quam pomposa? quae exsequiae funeris ibi erant? quantis aromatibus sepultum est illud cadaver? Et tamen cum apud inferos in tormentis esset, desideravit ex illius contempti pauperis digito instillari aquae guttam ardenti linguae suae, neque impetravit 62Luc. XVI, 19-25. Discite ergo quid sit, Mors peccatorum pessima, et nolite interrogare stratos pretiosis vestibus lectos, et carnem multis divitiis obvolutam, lamentationis pompam exhibentes, plangentem familiam, turbam obsequentium praecedentem ac sequentem, cum corpus effertur, marmoratas auratasque memorias. Nam si haec interrogatis, respondent vobis falsum, quod multorum non leviter peccatorum, sed omnino sceleratorum mors optima est, qui sic plangi, sic condiri, sic contegi, sic efferri, sic sepeliri meruerunt. Sed interrogate Evangelium, et ostendet fidei vestrae in poenis ardentem animam divitis, quam nihil adjuverunt omnes honores et obsequia, quae mortuo corpori ejus viventium vanitas praebuit.
26
Sed quia multa sunt genera peccatorum, et non esse peccatorem difficile est, aut fortasse in hac vita non possibile, subjecit statim cujus generis peccatorum esset mors pessima. Et qui oderunt justum, inquit, delinquent. Quem justum, nisi eum qui justificat impium 63Rom. IV, 5? quem justum, nisi Dominum Jesum Christum, qui est etiam propitiatio peccatorum nostrorum 64I Joan. II, 2? Qui ergo hunc oderunt, mortem pessimam habent; quia in peccatis suis moriuntur, qui per eum Deo nostro non reconciliantur: Redimet enim Dominus animas servorum suorum. Secundum animam enim intelligenda est mors aut pessima, aut optima; non secundum corporum aut contumelias, aut honores quos homines vident. Et non delinquent omnes qui sperant in eum. Iste est modus humanae justitiae, ut vita mortalis quantumlibet proficiens, quia sine delicto esse non potest, in hoc non delinquat, dum sperat in eum, in quo est remissio delictorum, Amen.