TheoFonsAt the sources of the faith

Expositions on the Psalms

ENPS · Augustine · 418 · EN · 3222 paragraphs · Psalms: Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Eo tempore in hoc saeculo exorti sumus et aggregati populo Dei, quo jam olus illud ex grano sinapis tetendit brachia sua; quo jam fermentum illud, quod primo contemptibile fuit, fermentavit tres mensuras 1Matth. XIII, 31-33, id est, totum orbem terrarum reparatum ex tribus filiis Noe 2Gen. IX, 19: quoniam ab oriente et occidente et aquilone et austro veniunt, qui recumbent cum Patriarchis, expulsis foras eis qui de illorum carne sunt nati, et eorum fidem non sunt imitati 3Matth. VIII, 11. Ad hanc ergo Christi Ecclesiae gloriam oculos aperuimus; et illam sterilem, cui gaudium indictum atque praedictum est, quod plures filios habitura esset, quam illa quae habebat virum 4Isai. LIV, 1, et Gal. IV, 27, jam talem invenimus quae oblita esset opprobriorum et ignominiae viduitatis suae: et ideo possumus forte mirari cum voces humilitatis Christi, vel nostrae, legerimus in aliqua prophetia. Et fieri potest ut minus ex eis afficiamur, quia non eo tempore venimus, quando ista cum sapore legebantur, abundante pressura. Sed rursus si tribulationum abundantiam cogitemus, et in qua ambulemus via cognoscamus (si tamen in illa ambulamus), quam sit angusta 5Matth. VII, 14, et per pressuras atque tribulationes perducat ad requiem sempiternam; quamque ipsa quae in rebus humanis vocatur felicitas, plus sit timenda quam miseria; quandoquidem miseria plerumque affert ex tribulatione fructum bonum, felicitas autem corrumpit animam perversa securitate, et dat locum diabolo tentatori: cum ergo cogitaverimus prudenter et recte, sicut salita victima, tentationem esse vitam humanam super terram 6Job VII, 1, neminemque omnino esse securum, nec debere esse securum, donec ad illam patriam veniatur, unde nemo exit amicus, quo nemo admittitur inimicus, etiam nunc in ipsa Ecclesiae gloria agnoscimus voces tribulationis nostrae; et tanquam membra Christi, compage charitatis subdita capiti nostro, et nos invicem retinentia, dicemus de Psalmis, quod hic dixisse invenerimus martyres qui fuerunt ante nos, quia tribulatio communis est omnibus, ab initio usque in finem. Tamen istum psalmum quem tractandum suscepimus, et de quo loqui Charitati Vestrae in nomine Domini proposuimus, in grano sinapis agnoscamus: paululum ab altitudine oleris et diffusione ramorum, et ab illa gloria, ubi aves coeli requiescunt, avocemus cogitationem; et haec magnitudo quae nos delectat in olere, quam de parvo surrexerit audiamus. Christus enim hic loquitur (sed jam scientibus dicimus); Christus non solum caput, sed et corpus. Ex ipsis verbis agnoscimus. Nam quia Christus hic loquitur, dubitare omnino non permittimur. Hic sunt enim expressa verba quae in ejus passione completa sunt: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto: quando ista et ad litteram impleta sunt, et prorsus quomodo praedicta, sic reddita. Cumque ipse Christus dixisset, Sitio, pendens in cruce, et ad hoc verbum ei acetum in spongia datum esset, quo accepto dixit, Consummatum est, et sic inclinato capite tradidit spiritum 7Joan. XIX, 28-30, ostendens ista omnia quae praedicta sunt in illo fuisse tunc consummata; non licet hic aliud intelligere. Apostoli etiam loquentes de Christo, testimonia ex isto psalmo dederunt. Quis autem deviet a sententiis eorum? aut quis agnus non sequatur arietes? Ergo Christus hic loquitur: magisque nobis demonstrandum est ubi ejus membra loquantur, ut ostendamus quia totus hic loquitur, quam dubitandum quod Christus loquatur.

2

[vers. 1.] Titulus Psalmi est: In finem, pro his qui commutabuntur, ipsi David. Nunc commutationem in melius audi: commutatio enim, vel in deterius est, vel in melius. Adam et Eva in deterius; qui ex Adam et Eva Christo adhaeserunt, in melius commutati sunt. Sicut enim per unum hominem mors, ita et per unum hominem resurrectio mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 8I Cor. XV, 21 et 22. Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam; sed in pejus iniquitatis suae: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles; sed in melius per gratiam Dei. Ut mutaremur in pejus, nostra iniquitas fuit: ut mutaremur in melius, non nostra justitia, sed gratia Dei praestat. Quod ergo in pejus mutati sumus, nobis imputemus: quod in melius commutamur, Deum laudemus. Pro his ergo iste psalmus, qui commutabuntur. Unde autem ista commutatio facta est, nisi ex passione Christi? Pascha ipsum latine Transitus interpretatur. Non est enim Pascha graecum nomen, sed hebraeum. Resonat quidem in graeca lingua passionem, quia πασχεῖν, pati dicitur; sed consultum hebraeum eloquium, aliud indicat. Pascha transitum commendat. Quod admonuit etiam Joannes evangelista, qui imminente passione, cum veniret Dominus ad coenam qua commendavit sacramentum corporis et sanguinis sui, ita loquitur: Cum autem venisset hora, qua transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem 9Joan. XIII, 1 . Expressit ergo transitum Paschae. Sed nisi ipse transiret hinc ad Patrem, qui propter nos venit, nos transire hinc quomodo possemus, qui non propter aliquid levandum descendimus, sed cecidimus? Ipse autem non cecidit; sed descendit, ut eum qui ceciderat sublevaret. Transitus ergo, et illius, et noster, hinc ad Patrem; de hoc mundo ad regnum coelorum, de vita mortali ad vitam aeternam, de vita terrena ad vitam coelestem, de vita corruptibili ad incorruptibilem, de tribulationum conversatione ad perpetuam securitatem. Ideo, Pro his qui commutabuntur, Psalmi titulus est. Causam igitur commutationis nostrae, id est ipsam Domini passionem, nostramque in tribulationibus vocem in textu Psalmi advertamus, cognoscamus, congemiscamus: et audiendo, cognoscendo, congemiscendo, mutemur, ut impleatur in nobis titulus Psalmi, Pro his qui commutabuntur.

3

[vers. 2.] Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Granum illud est contemptum modo, quod videtur humiles dare voces. In horto obruitur, miraturo mundo oleris magnitudinem, cujus oleris semen contemptum est a Judaeis. Revera enim considerate semen sinapis minutum, fuscum, aspernabile prorsus; ut ibi impleatur quod dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem 10Isai. LIII, 2 . Aquas autem intrasse usque ad animam suam dicit; quia potuerunt illae turbae, quas aquarum nomine significavit, huc usque praevalere, ut occiderent Christum. Praevaluerunt ad contemnendum, ad tenendum, ad ligandum, ad insultandum, ad colaphizandum, ad conspuendum. Adhuc quousque? Usque ad mortem. Ergo introierunt aquae usque ad animam meam. Hanc quippe vitam dixit animam suam, quousque illi accedere saeviendo potuerunt. Sed numquid hoc possent, nisi ab ipso permitterentur? Unde ergo tanquam aliquid invitus patiatur sic clamat, nisi quia caput membra sua praefigurat? Passus est quippe ille, quia voluit; martyres vero, etiamsi noluerunt. Petro namque ita praedixit passionem suam: Cum senueris, inquit, alius te praecinget, et feret quo tu non vis 11Joan. XXI, 18 . Quanquam enim Christo inhaerere cupiamus, mori tamen nolumus; et ideo libenter, vel potius patienter patimur, quia alius transitus non datur, per quem Christo cohaereamus. Nam si possemus aliter pervenire ad Christum, id est ad vitam aeternam, quis vellet mori? Naturam quippe nostram, id est consortium quoddam animae et corporis, et quamdam in his duobus familiaritatem conglutinationis atque compaginis exponens quodam loco Apostolus, ait habere nos domum non manufactam, aeternam in coelis; id est immortalitatem praeparatam nobis, qua induendi sumus in fine, cum resurrexerimus a mortuis; et ait: In quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 12II Cor. V, 1, 4 , Si fieri posset, sic vellemus, ait, fieri immortales, ut jam veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, ut mortale hoc nostrum a vita absorberetur, non per mortem corpus poneretur, ut in fine iterum reciperetur. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus; tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod dederunt Domino in passione Judaei, habet acre quiddam tolerandum, quo ostenduntur qui eum aceto potaverunt 13Matth. XXVII, 34. Praefigurans ergo, et transformans in se nos ipsos, hoc ait: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Potuerunt qui persecuti sunt etiam occidere; sed amplius quid faciant non habebunt. Praemisit enim exhortationem ipse Dominus dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem, et corpus et animam occidere in gehenna ignis 14Id. X, 28 . Majore timore minora contemnimus, et majore aeternitatis cupiditate omnia temporalia fastidimus. Nam hic et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: sed quis non bibat tribulationis temporalis poculum, metuens ignem gehennarum; et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians dulcedini vitae aeternae? Hinc ergo ut liberemur clamemus, ne forte in pressuris consentiamus iniquitati, et vere irreparabiliter sorbeamur: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam.

4

[vers. 3.] Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Quid dicit limum? an ipsos qui persecuti sunt? De limo enim factus est homo 15Gen. II, 7. Sed isti, cadendo a justitia, limus profundi facti sunt; quibus persequentibus et ad iniquitatem trahere cupientibus quisquis non consenserit, de limo suo aurum facit. Merebitur enim limus ipsius converti in habitudinem coelestem, et socius fieri eorum de quibus dicit titulus Psalmi: Pro his qui commutabuntur. Isti autem cum limus profundi essent, haesi in illis; id est tenuerunt me, praevaluerunt mihi, occiderunt me. Infixus ergo sum in limo profundi, et non est substantia. Quid est hoc, non est substantia? Numquidnam ipse liumus non est substantia? An, ego inhaerendo factus sum non esse substantia? Quid est ergo, Infixus sum? Numquidnam sic haesit Christus? Aut vero haesit, ac non, sicut dictum est in libro Job, Terra tradita est in manus impii 16Job IX, 24 . An secundum corpus infixus est, quia teneri potuit, et ipsam crucifixionem habebat? Nisi enim clavis fixus esset, crucifixus non esset. Unde ergo non est substantia? An limus ille non est substantia? Intelligemus ergo, si potuerimus, quid sit, et non est substantia, si prius intellexerimus quid sit substantia. Substantia quippe dicitur et divitiarum: secundum quam dicimus, Habet substantiam, et, Perdidit substantiam. Sed numquid hoc putabimus hic dictum esse, et non est substantia, id est, non sunt divitiae, quasi modo aliquid de divitiis ageretur, aut aliqua quaestio de divitiis haberetur? An forte quia ille ipse limus paupertas erat, et divitiae non erunt, nisi quando aeternitatis participes effecti fuerimus? Tunc sunt enim verae divitiae, quando nobis nihil deerit. Potest etiam secundum hujus verbi intellectum accipi sensus iste, ut diceretur, Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, id est, ad paupertatem perveni. Nam hic dicit: Pauper et dolens ego sum; dicit et Apostolus: Quoniam propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini 17II Cor. VIII, 9 . Ergo paupertatem suam volens Dominus nobis commendare, fortasse dixerit, non est substantia. Ad summam enim paupertatem pervenit, quando formam servi induit. Divitiae ejus quae sunt? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Hae magnae incomparabilesque divitiae. Unde ergo ista paupertas? Quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem: ut diceret, Introierunt aquae usque ad animam meam. Adde super mortem: quid amplius additurus es? Ignominiam mortis. Ideo sequitur: Mortem autem crucis 18Philipp. II, 6-8 . Magna paupertas! Sed hinc erunt magnae divitiae; quia sicut impleta est paupertas ejus, ita implebuntur et divitiae nostrae de paupertate ipsius. Quantas divitias habet, ut de sua paupertate nos divites faceret! Quales nos facturus est de divitiis suis, quos divites fecit de paupertate sua!

5

Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Intelligitur alio modo substantia, illud quod sumus quidquid sumus. Sed hoc ad intelligendum aliquanto est difficilius, quanquam res usitatae sint: sed quia inusitatum verbum est, indiget commendationis et expositionis aliquantulae; cui tamen si intenti fueritis, fortassis in ea non laborabimus. Dicitur homo, dicitur pecus, dicitur terra, dicitur coelum, dicitur sol, luna, lapis, mare, aer: omnia ista substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Naturae ipsae, substantiae dicuntur. Deus est quaedam substantia; nam quod nulla substantia est, nihil omnino est. Substantia ergo aliquid esse est. Unde etiam in Fide catholica, contra venena quorumdam haereticorum sic aedificamur, ut dicamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius esse substantiae. Quid est, unius substantia? Verbi gratia: si aurum est Pater, aurum et Filius, aurum et Spiritus sanctus. Quidquid est Pater quod Deus est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur: ad se autem Deus dicitur. Itaque eo quod Deus est, hoc ipso substantia est. Et quia ejusdem substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus. At vero quod Pater est; quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse. Quaeris quid sit Pater: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Filius: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Pater et Filius: respondetur, Deus. De solo Patre interrogatus, Deum responde: de solo Filio interrogatus, Deum responde: de utroque interrogatus, non deos, sed Deum responde. Non sicut in hominibus. Quaeris quid sit pater Abraham: respondetur, Homo; substantia ejus respondetur. Quaeris quid sit filius ejus Isaac: respondetur, Homo; ejusdem substantiae Abraham et Isaac. Quaeris quid sit Abraham et Isaac: non respondetur, Homo; sed Homines. Non sic in divinis. Tanta enim ibi est substantiae societas, ut aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit, Cum dicis mihi Filium hoc esse quod Pater est, profecto et Filius Pater est; responde: Secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim Deus dicitur, ad Patrem Filius dicitur. Rursusque Pater ad se Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur. Quod dicitur ad Filium Pater, non est Filius: quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater: quod dicitur ad se Pater, et Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus. Quid est ergo, non est substantia? Secundum hunc intellectum substantiae, quomodo poterimus intelligere istam Psalmi sententiam: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia? Deus fecit hominem; substantiam fecit: atque utinam maneret in eo quod Deus fecit! Si maneret homo in eo quod Deus fecit, non in illo infixus esset quem Deus genuit. Porro autem quia per iniquitatem homo lapsus est a substantia in qua factus est (iniquitas quippe ipsa non est substantia; non enim iniquitas est natura quam formavit Deus, sed iniquitas est perversitas quam fecit homo): venit Filius Dei ad limum profundi, et infixus est; et non erat substantia in qua infixus est; quia in iniquitate illorum infixus est. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 19Joan. I, 3. Naturae omnes per ipsum factae sunt: iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas facta non est. Substantiae illae per eum factae sunt quae laudant eum. Universa creatura laudans Deum, a tribus pueris in camino commemoratur; et a terrenis ad coelestia, vel a coelestibus ad terrena hymnus laudantium Deum pervenit 20Dan. III, 24-90. Non quo cuncta ista habeant sensum laudandi; sed quia cuncta bene cogitata laudem pariunt, et impletur cor consideratione creaturae ad eructandum hymnum Creatori. Laudant omnia Deum, sed quae fecit Deus. Numquid in illo hymno advertistis quod avaritia laudet Deum? Laudat ibi Deum et serpens; avaritia non laudat. Omnia quippe repentia nominata ibi sunt in laude Dei: nominata sunt omnia repentia; sed non sunt ibi nominata aliqua vitia. Vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus; et vitia non sunt substantia. In his infixus est Dominus, quando persecutionem passus est; in vitio Judaeorum, non in substantia hominum quae per illum facta est. Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est substantia. Infixus sum, et non inveni quod feci.

6

Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Gratias ipsius misericordiae qui venit in altitudinem maris, et glutiri a marino ceto dignatus est: sed evomitus est tertio die 21Matth. XII, 40. Venit in altitudinem maris, in qua altitudine nos depressi eramus, in qua altitudine nos naufragium passi eramus: venit illuc ipse, et tempestas demersit illum; quia fluctus ibi passus est, ipsos homines; tempestates, voces dicentium, Crucifige, crucifige. Dicente Pilato, Non invenio causam ullam in hoc homine quare occidendus sit, invalescebant voces dicentium, Crucifige, crucifige 22Joan. XIX, 6 . Augebatur tempestas, donec demergeretur qui venerat in altitudinem maris. Et passus est Dominus inter manus Judaeorum, quod non est passus cum super aquas ambularet 23Matth. XIV, 25; quod non solum ipse passus non erat, sed nec Petrum pati permiserat. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

7

[vers. 4.] Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae. Hoc ubi? hoc quando? Interrogemus Evangelium. Passionem quippe Domini nostri in hoc psalmo cognoscimus. Et quidem passum eum novimus; intrasse aquas usque ad animam ejus, quia populi praevaluerunt usque ad mortem ejus, legimus, credimus; tempestate illum demersum esse, quia praevaluit seditio ad eum occidendum, agnoscimus: verum et laborasse eum clamando, et raucas factas esse fauces illius, non solum non legimus, sed etiam contra legimus, quia non respondebat eis verbum, ut impleretur quod in alio psalmo dictum est, Factus sum quasi homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones 24Psal. XXXVII, 15 ; et quod in Isaia prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum 25Isai. LIII, 7 . Si factus est sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones, quomodo laboravit clamans, et raucae factae sunt fauces ejus? An ideo jam tunc tacebat, quia raucus erat, qui sine causa tantum clamaverat? Et illam quidem ejus vocem de psalmo quodam in cruce novimus: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti 26Psal. XXI, 2 ? Sed quanta illa vox fuit, aut quam diuturna, ut in ea raucae factae essent fauces ejus? Diu clamavit, Vae vobis scribae, et Pharisaei 27Matth. XXIII, 13, 14 : diu clamavit, Vae mundo ab scandalis 28Id. XVIII, 7 . Et revera quomodo raucus clamabat, et ideo non intelligebatur, quando dicebant Judaei: Quid est quod dicit? Durus est hic sermo; quis potest illum audire? Non scimus quid dicat 29Joan. VI, 61, et XVI, 18 . Ille omnia verba dicebat; sed illis raucae fuerunt fauces ejus, qui voces ejus non intelligebant. Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae.

8

Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Absit ut hoc de persona capitis accipiatur: absit ut defecerint oculi ejus ab sperando in Deum ejus, in quo magis Deus erat mundum reconcilians sibi 30II Cor. V, 19, et qui Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 31Joan. I, 14, ut non solum Deus in illo esset, sed etiam ipse Deus esset. Non ergo ita; non ipsius capitis nostri oculi defecerunt ab sperando in Deum ejus; sed defecerunt oculi ejus in corpore ejus, id est in membris ejus. Haec vox membrorum est, haec vox corporis est, non capitis. Quomodo ergo eam in ejus corpore membrisque invenimus? Quid aliud dicam? quid aliud commemorem? Quando passus est, quando mortuus est, omnes discipuli desperaverunt quod ipse esset Christus. A latrone Apostoli victi sunt, qui tunc credidit, quando illi defecerunt 32Luc. XXIII, 42. Vide membra ejus desperantia; attende duos illos quos post resurrectionem invenit in via colloquentes secum, quorum unus erat Cleophas, quando detinebantur oculi eorum ne eum agnoscerent. Quomodo enim oculis agnoscerent, a quo mente titubarant? Factum erat aliquid in oculis eorum simile mentis ipsorum. Loquebantur enim inter se, et cum ab eo compellarentur unde loquerentur, responderunt: Tu solus peregrinaris in Jerusalem? Nescis quae facta sunt, quomodo Jesus Nazarenus, potens in factis et dictis, occisus est a senioribus et principibus sacerdotum? Et nos sperabamus quod ipse erat redempturus Israel 33Id. XXIV, 13-21 . Speraverant, et non sperabant. Defecerunt oculi eorum ab sperando in Deum ipsorum. Ipsos ergo in se transfiguravit dicendo: Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Hanc spem reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit; quas cum tetigisset Thomas, rediit ad spem quam perdiderat, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Defecerunt oculi tui ab sperando in Deum tuum: palpasti cicatrices, et invenisti Deum tuum; palpasti formam servi, et cognovisti Dominum tuum. Cui tamen ipse Dominus ait: Quia vidisti, credidisti. Et nos praenuntians voce misericordiae suae: Beati, inquit, qui non vident et credunt 34Joan. XX, 28, 29 . Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum.

9

[vers. 5.] Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Quam multiplicati? Ut adderent sibi et unum ex duodecim 35Matth. XXVI, 14. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Capillis capitis sui comparavit inimicos suos. Merito rasi sunt, quando in loco Calvariae crucifixus est. Accipiant membra vocem hanc; discant odio haberi gratis. Jam enim si necesse est, christiane, ut mundus oderit te, quare non facis ut gratis te oderit, ut in corpore Domini tui, et in hoc psalmo de illo praemisso agnoscas vocem tuam? Quomodo fiet ut oderit te mundus gratis? Si nihil cuiquam noceas, et sic odio habearis: hoc est enim gratis, sine causa. Parum sit tibi sine causa odio haberi, insuper et praesta, ut retribuant tibi mala pro bonis. Confortati sunt inimici mei, qui persequuntur me injuste. Quod dixit, Multiplicati sunt super capillos capitis mei; hoc postea, Confortati sunt inimici mei: et quod primo, qui oderunt me gratis; hoc postea, qui persequuntur me injuste. Quod ergo gratis, hoc est injuste. Ipsa est vox martyrum, non in poena, sed in causa. Non persecutionem pati, non teneri, non flagellari, non includi, non proscribi, non occidi laus est; sed habendo causam bonam, ista pati, haec laus est. Laus enim est in causae bonitate, non in poenae acerbitate. Nam quantacumque fuerint supplicia martyrum, numquid aequantur suppliciis omnium latronum, omnium sacrilegorum, omnium sceleratorum? Quid enim, et hos odit mundus? Odit plane. Excedunt enim mundi medietatem amplitudine malitiae, et ab ipsa mundanorum quodammodo hominum societate alieni sunt, infestantes pacem etiam terrenam; et patiuntur multa mala, sed non gratis. Denique vide vocem illius latronis cum Domino in cruce pendentis, cum insultaret ex alia parte unus duorum latronum Domino crucifixo, et diceret, Si Filius Dei es, libera te: compescuit illum alter, et dixit, Tu non times Deum, vel quia in eadem damnatione positus es? Et nos quidem recte pro factis nostris 36Luc. XXIII, 39-41 . Ecce non gratis: sed confessione effudit ex se saniem, et factus est aptus cibo Domini. Exclusit iniquitatem suam, accusavit eam, et caruit ea. Ecce ibi duo latrones, ibi et Dominus; et illi crucifixi, et ille crucifixus: et illos odio habuit mundus, sed non gratis; et illum odio habuit, sed gratis. Quae non rapui, tunc exsolvebam. Hoc est gratis. Non rapui, et exsolvebam; non peccavi, et poenas dabam. Solus enim ipse talis, ipse vere nihil rapuit. Non solum nihil rapuit, sed etiam quod non de rapina habebat, hoc se evacuavit, ut ad nos veniret. Non enim rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 37Philipp. II, 6, 7 . Omnino non rapuit. Sed quis rapuit? Adam. Quis rapuit primo? Ille ipse qui seduxit Adam. Quomodo rapuit diabolus? Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo 38Isai. XIV, 13 . Usurpavit sibi quod non acceperat: ecce rapinam. Usurpavit sibi diabolus quod non acceperat, perdidit quod acceperat; et de ipso calice superbiae suae, ei quem decipere volebat propinavit: Gustate, inquit, et eritis sicut dii 39Gen. III, 5 . Rapere voluerunt divinitatem, perdiderunt felicitatem. Ille ergo rapuit, et ideo exsolvit. Ego autem, inquit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Ipse Dominus propinquans passioni, in Evangelio sic loquitur: Ecce venit princeps hujus mundi, id est diabolus, et in me nihil inveniet, id est, quare me occidat non inveniet; sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus 40Joan. XIV, 30 : et iit ad passionem, solvere quod non rapuit. Quid est enim, in me nihil inveniet? Nullam culpam. An aliquid perdidit de domo sua diabolus? Iste discutiat raptores; nihil apud me inveniet. Tamen nihil rapuisse se dicit, peccatum attendens, nihil usurpasse quod ejus non esset; hoc est enim rapinae, hoc iniquitatis: nam ab ipso diabolo extorsit quos ipse rapuerat. Nemo, inquit, in domum fortis intrat, et vasa ejus diripit, nisi prius alligaverit fortem 41Matth. XII, 29 . Alligavit fortem, et vasa ejus diripuit, certe non rapuit; sed respondet tibi: Vasa ista de domo magna mea perierant; non furtum feci, sed furtum recepi.

10

[vers 6.] Deus tu scisti imprudentiam meam. Iterum ex ore corporis. Nam quae imprudentia in Christo? Nonne ipse est Dei Virtus et Dei Sapientia? An illam dicit imprudentiam suam, de qua dicit Apostolus: Stultum Dei sapientius est hominibus 42I Cor. I, 25 ? Imprudentiam meam: hoc ipsum quod in me irriserunt qui sibi videntur esse sapientes. Tu scisti quare fieret: tu scisti imprudentiam meam. Quid enim tam simile imprudentiae, quam cum haberet in potestate, una voce suos persecutores prosternere, ut pateretur se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari, ligno affigi? Imprudentiae simile est; stultum videtur: sed stultum hoc superat omnes sapientes. Stultum quidem est: sed et granum quando cadit in terram, si nemo sciat consuetudinem agricolarum, stultum videtur. Labore magno metitur, portatur ad aream, trituratur, ventilatur: post tanta pericula coeli et tempestatum, et labores rusticanorum curamque dominorum, mittitur in horreum frumentum purgatum. Venit hiems; et quod purgatum erat, profertur et projicitur: imprudentia videtur; sed ut non sit imprudentia, spes facit. Non ergo ille pepercit sibi; quia et Pater illi non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 43Rom. VIII, 32 . Et de ipso, Qui dilexit me, inquit Apostolus, et tradidit seipsum pro me 44Gal. II, 20 : quia granum, nisi ceciderit in terram ut moriatur, fructum, inquit, non reddet 45Joan. XII, 24, 25 . Haec est imprudentia; sed tu nosti illam: isti autem si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 46I Cor. II, 8. Deus, tu scisti imprudentiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. Hoc plane, lucide, aperte, quia ex ore corporis intelligendum est. Delicta nulla Christus habuit; fuit delictorum susceptor, sed non commissor. Et delicta mea a te non sunt abscondita: id est, confessus sum tibi omnia delicta mea; et ante os meum vidisti ea in cogitatione mea, vidisti vulnera quae sanares. Sed ubi? Utique in corpore, in membris; in illis fidelibus, unde illi haerebat jam membrum illud quod confitebatur peccata sua. Et delicta, inquit, mea a te non sunt abscondita.

11

[vers. 7.] Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Rursus vox capitis, Non erubescant in me: non dicatur illis, Ubi est de quo praesumebatis? non dicatur illis, Ubi est qui vobis dicebat, Credite in Deum, et in me credite 47Joan. XIV, 1 ? Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. Potest hoc et a corpore intelligi; sed si corpus ejus non unum hominem ponas: quia revera non est unus homo corpus ejus, sed exiguum membrum; corpus autem ex membris constat. Corpus ergo ejus plenum, tota Ecclesia. Merito ergo dicit Ecclesia: Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine, virtutum. Non sic affligar ab insurgentibus persecutoribus, non sic obterar ab invidentibus inimicis meis, ab oblatrantibus haereticis qui a me exierunt, quia non erant ex me; nam si fuissent ex me, mecum forsitan permansissent 48I Joan. II, 19. Non sic eorum scandalis premar, ut erubescant in me qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.

12

[vers. 8.] Quoniam propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Nihil magnum est quod dicitur, sustinui; sed quod dicitur, propter te sustinui. Si enim sustines, quia peccasti; propter te sustines, non propter Deum. Quae enim vobis gloria est, ait Petrus, si peccantes punimini, et suffertis 49I Petr. II, 20 ? Si autem sustines quia mandatum Dei servasti, vere propter Deum sustines; et merces tua manet in aeternum, quia propter Deum sustinuisti opprobria. Ideo enim prior ille sustinuit, ut nos sustinere disceremus. Et si ille, qui non habebat quod illi objiciebatur; quanto magis nos qui, etsi non habemus peccatum quod nobis objicit inimicus, habemus tamen alterum quod digne in nobis flagelletur? Nescio quis te furem dicit, et non es fur: audis opprobrium; non tamen sic non es fur, ut non sis aliquid quod Deo displicet. Porro si ille qui omnino nihil rapuerat, qui verissime dixerat, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet, dictus est peccator 50Joan. IX, 24, dictus est iniquus, dictus est Beelzebub 51Matth. X, 25, dictus est insanus; tu dedignaris, serve, audire pro meritis tuis, quod Dominus audivit nullis meritis suis? Ille venit ut tibi praeberet exemplum. Quasi gratis hoc fecerit, sic tu non proficis. Quare enim ille audivit, nisi ut tu cum audires non deficeres? Ecce tu audis, et deficis: frustra ergo ille audivit; non enim propter se, sed propter te audivit. Quoniam proper te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Irreverentia, inquit, operuit faciem meam. Irreverentia quid est? Non confundi. Denique quasi vitium videtur, cum dicitur: Irreverens homo est. Magna irreverentia hominis, non illum erubescere. Ergo irreverentia quasi impudentia est. Oportet ut habeat christianus irreverentiam istam, quando venerit inter homines quibus displicet Christus. Si erubuerit de Christo, delebitur de libro viventium. Opus est ergo ut habeas irreverentiam, quando tibi de Christo insultatur; quando dicitur, Cultor crucifixi, adorator male mortui, venerator occisi: hic si erubueris, mortuus es. Sententiam quippe ipsius vide, qui neminem fallit: Qui me erubuerit coram hominibus, et ego erubescam eum coram Angelis Dei 52Luc. IX, 26 . Observa ergo tu; sit in te irreverentia, frontosus esto quando audis opprobrium de Christo; prorsus esto frontosus. Quid times fronti tuae, quam signo crucis armasti? Hoc est enim, Propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Propter te sustinui exprobrationem: et quia non de te erubui, quando mihi propter te insultabatur, operuit irreverentia faciem meam.

13

[vers. 9, 10.] Alienatus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Filiis Synagogae hospes factus est. In patria quippe ipsius dicebatur: Nonne nos scimus eum esse filium Mariae et Joseph 53Luc. IV, 22 ? Et unde alio loco: Hunc autem nescimus unde sit 54Joan. IX, 29 ? Factus ergo sum hospes filiis matris meae. Non scierunt unde sim, de quibus erat caro mea: non me sciebant de femore Abraham natum; unde caro mea occulta erat, quando sub ipso femore manum servus ponens, juravit per Deum coeli 55Gen. XXIV, 9. Hospes factus sum filiis matris meae. Quare hoc? quare non agnoverunt? quare alienum dixerunt? quare ausi sunt dicere: Nescimus unde sit? Quoniam zelus domus tuae comedit me: id est, quia persecutus sum in illis iniquitates ipsorum, quia non patienter tuli quos corripui, quia quaesivi gloriam tuam in domo tua, quia flagellavi in templo male versantes 56Joan. II, 15; ubi etiam positum est, Zelus domus tuae comedit me. Hinc alienus, hinc hospes; hinc, Nescimus unde sit. Agnoscerent unde sim, si agnoscerent quod mandasti. Si enim invenirem illos servantes mandata tua, zelus domus tuae non comederet me. Et opprobria exprobrantium tibi super me. Hoc testimonio usus est et Paulus apostolus (lecta est modo ipsa lectio), et ait: Quaecumque ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt; ut per consolationem Scripturarum spem habeamus 57Rom. XV, 4 . Dixit ergo Christi fuisse istam vocem: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quare, tibi? Numquid Patri exprobratur, et non ipsi Christo? Quare, opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me? Quia qui me cognovit, cognovit et Patrem 58Joan. XIV, 9: quia nemo exprobravit Christo, nisi Deo exprobrans: quia nemo honorat Patrem, nisi qui honorat et Filium 59Id. V, 23. Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me, quia me invenerunt.

14

[vers. 11.] Et cooperui in jejunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Jejunium Christi spiritualiter jam in alio psalmo commendavimus Charitati Vestrae. Jejunium ipsius erat, quando defecerunt omnes qui in eum crediderant; quia et esuries ipsius erat ut in eum crederetur: quia et sitis ipsius erat, quando dixit mulieri, Sitio, da mihi bibere 60Id. IV, 7 ; fidem quippe ipsius sitiebat. Et de cruce cum diceret, Sitio 61Id. XIX, 28 , fidem illorum quaerebat, pro quibus dixerat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 62Luc. XXIII, 34 . Sed illi homines quid propinarunt sitienti? Acetum. Acetum etiam vetus dicitur. Merito de vetere homine propinarunt, quia novi esse noluerunt. Quare novi esse noluerunt? Quia ad titulum psalmi hujus ubi scriptum est, Pro iis qui commutabuntur, non pertinuerunt. Ergo, operui in jejunio animam meam. Denique respuit etiam fel quod illi obtulerunt: jejunare elegit, quam amaritudinem accipere. Non enim intrant in corpus ejus amaricantes, de quibus alio loco psalmus dicit: Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis 63Psal. LXV, 7 . Ergo, operui in jejunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Hoc ipsum mihi in opprobrium factum est, quia non illis consensi, hoc est, ab illis jejunavi. Qui enim non consentit male suadentibus, jejunat ab ipsis; et per hoc jejunium meretur opprobrium, ut ideo illi insultetur, quia non consentit ad malum.

15

[vers. 12.] Et posui vestimentum meum saccum. Jam et de sacco aliquid diximus, unde illud est, Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam. Posui vestimentum meum saccum: id est, opposui illis, in quam saevirent, carnem meam; occultavi divinitatem meam. Saccum, quia mortalis caro erat, ut de peccato condemnaret peccatum in carne 64Rom. VIII, 3. Et posui vestimentum meum saccum; et factus sum illis in parabolam; id est in irrisionem. Parabola dicitur, quando datur similitudo de aliquo, quando de illo male dicitur. Sic ille, verbi gratia, pereat quomodo ille, parabola est; id est comparatio et similitudo maledicti. Factus ergo sum illis in parabolam.

16

[vers. 13.] Adversus me insultabant qui sedebant in porta. In porta, nihil aliud quam in publico. Et in me psallebant qui bibebant vinum. Putatis hoc, fratres, Christo tantummodo contigisse? Quotidie illi in membris ejus contingit: quando forte necesse erit servo Dei prohibere ebrietates et luxurias in aliquo vel fundo vel oppido, ubi non auditum fuerit verbum Dei, parum est quia cantant, insuper et in ipsum incipiunt cantare, a quo prohibentur cantare. Comparate nunc illius jejunium, et illorum vinum. Et in me psallebant qui bibebant vinum: vinum erroris, vinum impietatis, vinum superbiae.

17

[vers. 14.] Ego autem oratione mea ad te, Domine. Ego autem ad te eram. Sed quomodo? Ad te orando. Quando enim malediceris, et quid agas non habes; quando tibi jactantur opprobria, et quomodo corrigas eum a quo jactantur non invenis, nihil tibi restat nisi orare. Sed memento et pro ipso orare. Ego autem oratione mea ad te, Domine. Tempus beneplaciti, Deus. Ecce enim sepelitur granum; exsurget fructus. Tempus beneplaciti, Deus. De hoc tempore et Prophetae dixerunt quod commemorat Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 65II Cor. VI, 2 . Tempus beneplaciti, Deus. In multitutudine misericordiae tuae. Hoc est tempus beneplaciti, In multitudine misericordiae tuae. Nam si non esset multitudo misericordiae tuae, quid nos faceremus de multitudine iniquitatis nostrae? In multitudine misericordiae tuae. Exaudi me in veritate salutis tuae. Quia dixit, misericordiae tuae, subjunxit et veritatem; quia misericordia et veritas universae viae Domini 66Psal. XXIV, 10. Quare misericordia? Dimittendo peccata. Quare veritas? Reddendo promissa. Exaudi me in veritate salutis tuae.

18

[vers. 15.] Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. De illo de quo supra dixerat: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Proinde quia illud expositum bene accepistis, quod hic audiatis expressius non est. Hinc se dicit liberandum, ubi se ante dixit infixum: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. Et exponit hoc ipse: Eruar ex iis qui oderunt me. Ipsi ergo sunt lutum ubi haeseram. Sed hoc forte suggeritur. Paulo ante dixerat, Infixus sum; modo dicit, Salvum me fac de luto, ut non inhaeream; cum secundum sententiam priorem deberet dicere: Salvum me fac de luto ubi haeseram, eruendo me, non agendo ut non inhaeream. Ergo haeserat carne, sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem, tenetur quidem corpus tuum; secundum corpus infixus es in limo profundi: sed quamdiu non consentis, non haesisti; si autem consentis, haesisti. Oratio ergo tua ibi sit, ut quomodo jam tenetur corpus tuum, non teneatur et anima tua, sis liber in vinculis. Eruar ex his qui oderunt me, et de profundo aquarum.

19

[vers. 16.] Non me demergat tempestas aquae. Sed jam demersus erat. Veni in altitudinem maris, tu dixisti; et tempestas demersit me, tu dixisti. Demersit secundum carnem, non demergat secundum spiritum. Quibus dictum est, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 67Matth. X, 23 ; hoc eis dictum est, ut nec carne haererent, nec spiritu. Non enim appetendum est ut haereamus vel carne; sed quantum possumus, vitare debemus. Si vero haeserimus, et in manus peccatorum venerimus, jam corpore haesimus; fixi sumus in limo profundi: restat pro anima deprecari ut non inhaereamus, id est non consentiamus; non nos demergat tempestas aquae, ut eamus in profundum limi. Neque absorbeat me profundum, neque coarctet super me puteus os suum. Quid est hoc, fratres? quid deprecatus est? Magnus est puteus profunditas iniquitatis humanae: illuc quisque si ceciderit, in altum cadet. Sed tamen ibi positus, si confitetur peccata Deo suo, non super eum claudet puteus os suum: ut est in alio quodam psalmo scriptum, De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam 68Psal. CXXIX, 1, 2 . Si autem factum in illo fuerit quod alia sententia Scripturae dicit, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet 69Prov. XVIII, 3 ; clausit super eum puteus os suum. Quare clausit os suum? Quia clausit os illius. Perdidit enim confessionem; vere mortuus est, impletumque in eo est quod alibi dicitur: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 70Eccli. XVII, 26 . Metuenda ista res vehementer, fratres. Si videris hominem fecisse iniquitatem, mersus est in puteum: quando autem illi dixeris iniquitatem ipsius, et dixerit, Vere peccavi, fateor; non super eum clausit puteus os suum: cum autem videris eum dicere, Quid enim mali feci? factus est defensor peccati sui; clausit super eum puteus os suum, qua eruatur non habet. Amissa confessione, non erit locus misericordiae. Tu factus es peccati tui defensor; quomodo erit Deus liberator? Ut ergo sit ille liberator, tu esto accusator.

SERMO II. De posteriore parte ejusdem Psalmi

[vers. 16, 17.] Posterior pars psalmi de quo hesterno die locuti sumus Charitati Vestrae, hodie nobis explicanda remanserat. Et video esse tempus reddendi debiti, si tamen ejus proliritas non nos etiam hodie debitores reliquerit. Itaque hoc praeloquor, et peto ne diuturnum sermenem in his quae manifesta sunt exspectetis. Ita enine possumus in obscurioribus necessitate immorari, et fortasse supplere quod debemus, ut aliis diebus alia debeamus, aliaque reddamus. Videamus ergo quae sequuntur. Posteaquam dixit, Neque coarctet super me puteus os suum; quod hesterno die commendavimus Charitati Vestrae, ut omni animi intentione et fide pietatis caveamus ne hoc maledictum superveniat nobis. Tunc enim coarctat puteus super hominem os suum, id est profunditas iniquitatis, quando non solum mersus in peccatis jacet, sed etiam perdit aditum confessionis. Quando autem dicit homo, Peccator sum; radiatur aliquo lumine etiam profunditas putei. Sequitur ergo, inter passiones exclamans Dominus noster Jesus Christus, caput et corpus; sicut commendavimus, ut quibusdam locis, capitis verba cognoscatis; quae autem dicta fuerint ita ut capiti convenire non possint, ad corpus referatis. Sic enim loquitur Christus tanquam unus; quia et vere unus de quo dictum est: Erunt duo in carne una 71Ephes. V, 31 . Si enim in carne una, quid miraris quia et in voce una? Sequitur ergo, Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Hanc causam asseruit quare debeat exaudiri, quia suavis est misericordia Dei. Nonne magis hoc erat consequens ut diceret, Exaudi me, Domine, ut suavis mihi sit misericordia tua? Quare ergo, Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua! Suavitatem misericordiae Domini de tribulatione sua commendavit aliis quodammodo verbis, cum dixit: Exaudi me, Domine, quoniam tribulor. Revera enim qui dicit, Exaudi me, Domine, quoniam tribulor, causam dicit quare se exaudiri roget: sed homini in tribulatione posito, necesse est ut suavis sit misericordia Dei. De hac suavitate misericordiae Dei videte quid alio loco Scriptura dicat: Sicut pluvia in siccitate, ita speciosa est misericordia Dei in tribulatione 72Eccli. XXXV, 26 . Quod ibi ait, speciosa; hoc ait hic, suavis. Nec panis dulcis esset, nisi fames praecederet. Ergo et quando Dominus permittit aut facit ut in tribulatione aliqua simus, etiam tunc misericors est; non enim alimentum subtrahit, sed desiderium movet. Itaque quid ait modo: Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua? Jam noli differre exauditionem; in tanta tribulatione sum, ut suavis mihi sit misericordia tua. Ad hoc ergo subvenire differebas, ut mihi dulce esset quod subveniebas: jam ergo ultra non est quod differas; pervenit tribulatio mea ad mensuram certam calamitatis, veniat misericordia tua ad faciendum opus bonitatis. Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me: non secundum multitudinem peccatorum meorum.

2

[vers. 18.] Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Et haec humilitatis commendatio est, a puero tuo, id est a parvo; quia jam carui superbia per disciplinam tribulationis: Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Haec est illa speciosa misericordia Dei quam supra dixit. Nam sequenti versu exponit quod dixit: Quoniam tribulor, velociter exaudi me. Quid est, velociter? Jam non est quod differas: tribulor; praecessit afflictio mea, sequatur misericordia tua.

3

[vers. 19.] Intende animae meae, et redime eam. Non indiget expositione: videamus ergo quod sequitur. Propter inimicos meos erue me. Haec plane miranda petitio est, nec breviter perstringenda, nec cursim transilienda; prorsus miranda: Propter inimicos meos erue me. Quid est, Propter inimicos meos erue me? Ut confundantur, ut crucientur liberatione mea. Quid ergo, si non essent illi qui liberatione mea essent cruciandi, mihi subveniri non debuit? et tunc tibi acceptabilis est liberatio, cum fuerit alterius damnatio? Ecce non sunt inimici, qui vel confundantur, vel torqueantur de liberatione tua: sic remanebis? non liberaberis? An ad hoc ut valeat inimicis tuis, quo possint et ipsi tua liberatione converti? Sed et hoc mirum est, si habeat aliquam petitionis causam. Numquid enim ad hoc liberatur servus Dei a Domino Deo suo, ut alii proficiant? Quid, si deessent qui proficerent, ille servus Dei non erat liberandus? Quocumque ergo me convertam, sive ad punitionem, sive ad liberationem inimicorum, non video causam petitionis hujus, Propter inimicos meos erue me: nisi aliquid intelligamus, quod cum dixero adjuvante Domino, judicabit in vobis qui habitat in vobis. Est quaedam liberatio sanctorum occulta: haec propter ipsos fit. Est quaedam publica et manifesta: haec propter inimicos eorum fit; sive puniendos, sive liberandos. Nam utique Deus de ignibus persecutoris non liberavit fratres Machabaeos, quibus Antiochus saeviens etiam matrem adhibuit, cujus blanditiis ad amorem vitae converterentur, et amando vivere hominibus, Deo morerentur. At illa mater, jam non Evae, sed matri Ecclesiae similis, quos cum dolore pepererat ut vivos agnosceret, cum gaudio vidit morientes; et ad hoc hortata est ut eligerent potius mori pro paternis legibus Domini Dei sui, quam vivere contra eas. Quid hic credituri sumus, fratres, nisi quia liberati sunt? Sed occulta fuit illorum liberatio: denique ipse Antiochus, a quo occisi sunt, visus est sibi aliquid fecisse quod ejus crudelitas dictabat, vel potius incitabat 73II Machab. VII. At vero tres pueri de camino ignis aperte liberati sunt 74Dan. III, 49; quia et corpus eorum erutum est, salus eorum publica fuit. Illi ergo sunt in occulto coronati, isti in aperto liberati; omnes tamen salvati. Quis autem fructus liberationis trium puerorum? Quare eorum corona dilata est? Ipse Nabuchodonosor conversus est ad Deum ipsorum, eumque praedicavit, quia eruit servos suos; quem contempserat, cum eos miserat in caminum. Est ergo liberatio occulta; est liberatio manifesta. Liberatio occulta ad animam, liberatio manifesta etiam ad corpus pertinet. In occulto enim anima liberatur, in manifesto corpus. Porro si ita est, in hoc psalmo vocem Domini agnoscamus: ad occultam liberationem pertinet quod supra dixit, Intende animae meae, et redime eam. Restat corporis liberatio: quia eo resurgente, et in coelos ascendente, et spiritum sanctum desuper mittente 75Act. I, 9, et II, 4, conversi sunt ad ejus fidem qui in ejus morte saevierunt; et ex inimicis amici facti sunt per illius gratiam, non per justitiam suam. Ideo secutus est: Propter inimicos meos erue me. Intende animae meae; sed hoc in occulto: Propter inimicos autem meos erue et corpus meum. Nihil enim inimicis meis proderit, si solam animam liberaveris: aliquid se egisse, aliquid se implevisse credituri sunt. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem 76Psal. XXIX, 10? Ergo, intende animae meae, et redime eam; quod tu solus scis: deinde et propter inimicos meos erue me, ut caro mea non videat corruptionem.

4

[vers. 20.] Tu enim cognoscis opprobrium meum, et confusionem meam, et verecundiam meam. Quid est, opprobrium? quid est confusio? quid verecundia? Opprobrium est quod objicit inimicus. Confusio est quae mordet conscientiam. Verecundia est quae facit ingenuam frontem etiam de falsi criminis objectione erubescere. Non est crimen; aut etsi crimen est, non est illius cui objicitur: sed tamen infirmitas humani animi plerumque verecundatur, etiam cum falsum objicitur; non quia objectum est, sed quia creditum. Omnia haec sunt in corpore Domini. Nam confusio in illo non poterat esse, in quo culpa non inveniebatur. Objiciebatur crimen Christianis, hoc ipsum quod Christiani essent. Illa quidem gloria erat: fortes libenter accipiebant, et sic accipiebant, ut omnino de nomine Domini sui non erubescerent. Operuerat enim irreverentia faciem ipsorum, habentium frontem Pauli dicentis: Non enim erubesco de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem omni credenti 77Rom. I, 16 . O Paule, nonne tu es adorator Crucifixi? Parum est, inquit, inde mihi non erubescere; imo hinc solum glorior, unde me putat inimicus erubescere. Mihi enim absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 78Gal. VI, 14 . Huic ergo tali fronti opprobrium solum poterat objici. Nam nec confusio poterat esse in conscientia jam sanata, nec verecundia in fronte tam libera. Sed cum objiceretur quibusdam quod Christum interfecerint; merito compuncti sunt mala conscientia, et salubriter confusi atque conversi, ut possent dicere: Tu cognovisti confusionem meam. Tu ergo, Domine, nosti, non solum opprobrium meum, sed et confusionem meam; in quibusdam et verecundiam, qui quamvis in me credant, publice me tamen coram impiis confiteri erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione divina. Videte ergo eos: et commendantur tales Deo, non ut sic relinquat, sed ut eos adjuvando perficiat. Dixit enim et quidam credens, et titubans: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam 79Marc. IX 23 . In conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Quare mihi sit opprobrium, tu nosti; quare confusio, tu nosti; quare verecundia, tu nosti: ergo erue me propter inimicos meos, quia tu nosti ista mea, illi non norunt; ac per hoc, quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt vel confundi vel corrigi, nisi manifeste me erueris propter inimicos meos.

5

[vers. 21.] Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Quid est, exspectavit? Futura ista praevidit, futura ista praedixit. Non enim venit ad aliud. Si mori nollet, nec nasci vellet: causa resurrectionis utrumque fecit. Duo enim quaedam nobis in genere humano nota erant, unum autem incognitum. Nasci quippe homines et mori sciebamus; resurgere et in aeternum vivere nesciebamus. Ut ostenderet nobis quod non noveramus, suscepit duo quae noveramus. Ad hoc ergo venit. Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Sed miseriam cujus? Exspectavit enim miseriam, sed magis crucifigentium, magis persequentium; ut in illis esset miseria, in illo misericordia. Miseriam quippe illorum miserans etiam pendens in cruce: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 80Luc. XXIII, 34 . Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Quid ergo profuit quia exspectavi? hoc est, quid profuit quia praedixi? quid profuit quia dixi ideo me venisse? Ventum est ut impleretur quod dixi: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni; hoc est, non fuit. Quod enim superiore versu dixit, Sustinui qui simul contristaretur; hoc sequenti versu, et consolantes. Quod autem superiore versu, et non fuit; hoc sequenti versu, et non inveni. Ergo non altera subjecta, sed superior repetita sententia est. Quam sententiam si retractemus, quaestio nonnulla poterit oboriri. Numquid enim discipuli ejus non sunt contristati, quando ductus est ad passionem, quando ligno suspensus, quando mortuus? Usque adeo contristati, ut illa Maria Magdalene, quae primo eum vidit, gaudens lugentibus nuntiaret quid viderit 81Joan. XX, 18, et Marc. XVI, 9. Evangelium ista loquitur; non nostra praesumptio, non nostra suspicio est: constat doluisse, constat luxisse discipulos. Extraneae mulieres flebant, quando ad passionem ducebatur; ad quas conversus ait: Flete; sed vos, nolite me 82Luc. XXIII, 28 . Quomodo ergo sustinuit qui simul contristaretur, et non fuit? Attendimus, et invenimus tristes, et lugentes, et plangentes; unde nobis mira videtur ista sententia: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni. Intendamus diligentius, et videbimus eum sustinuisse qui simul contristaretur, et non fuisse. Contristabantur enim illi carnaliter de vita mortali, quae mutanda fuerat morte, et reparanda resurrectione: hinc erat illa tristitia. De illis enim esse debuit, qui caeci medicum occiderunt, qui tanquam perniciose febrientes phrenetici, faciebant injuriam ei a quo illis fuerat salus allata. Ille volebat curare, illi saevire: hinc tristitia medico. Quaere utrum invenerit hujus tristitiae comitem. Non enim ait, sustinui qui contristaretur, et non fuit; sed, qui simul contristaretur, id est, ex ea re, qua ego, contristaretur, et non inveni. Petrus certe plurimum amavit, et in fluctus calcandos se sine dubitatione projecit, et ad vocem Domini liberatus est 83Matth. XIV, 29, 31: et eum ductum ad passionem, amoris audacia consecutus, tamen turbatus, ter negavit. Unde, nisi quia malum illi videbatur mori? Id enim devitabat quod malum putabat. Hoc ergo et in Domino dolebat, quod ipse devitabat. Propterea et ante dixerat, Absit a te, Domine; propitius tibi esto, non fiet istud: quando meruit audire, Satanas; posteaquam audierat, Beatus es, Simon Bar Jona 84Id. XVI, 17, 22, 23 . Ergo in tristitia quam habebat Dominus de illis pro quibus oravit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, nullum comitem invenit. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Prorsus non fuit. Et consolantes, et non inveni. Qui sunt consolantes? Proficientes. Ipsi enim nos consolantur, ipsi sunt solatio omnibus praedicatoribus veritatis.

6

[vers. 22.] Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Factum est quidem ad litteram, et Evangelium hoc nobis indicat. Sed intelligendum est, fratres, hoc ipsum quod non inveni consolantes, hoc ipsum quod non inveni qui simul contristaretur, hoc fuit fel meum, hoc mihi amarum, hoc acetum fuit: amarum propter moerorem, acetum propter eorum vetustatem. Namque legimus illi quidem oblatum fel, sicut Evangelium loquitur 85Id. XXVII, 34; sed in potum, non in escam. Verumtamen sic accipiendum et impletum quod hic fuerat ante praedictum, Dederunt in escam meam fel: et in isto ipso facto, non solum in hoc dicto, mysterium requirere debemus, secreta pulsare, velum templi conscissum intrare, videre ibi sacramentum, vel quod ita dictum est, vel quod ita factum est. Dederunt, inquit, in escam meam fel. Non ipsum quod dederunt esca erat; potus enim erat: sed in escam dederunt; quia jam Dominus escam acceperat, et in ipsam injectum est fel. Acceperat autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis: ibi sacramentum sui corporis demonstravit 86Luc. XXII, 19. In hanc escam tam suavem, tam dulcem unitatis Christi, quam commendat Apostolus, dicens, Quia unus panis, unum corpus multi sumus 87I Cor. X, 17 ; in hanc escam suavem quis est qui dat fel, nisi contradictores Evangelii, tanquam illi persecutores Christi? Minus enim peccaverunt Judaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt Judaei, ut in escam quam jam acceperat darent bibendum amarum illum potum, hoc faciunt qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae: hoc faciunt haeretici amaricantes; sed non exaltentur in semetipsis 88Psal. LXV, 7. Dant fel super tam jucundum cibum. Sed quid facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere 89Matth. XXVII, 34. Si non eos pateremur, nec omnino gustaremus: quia vero necesse est eos pati, necesse est gustari. Sed quia in membris Christi tales esse non possunt, gustari possunt, recipi in corpus non possunt. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sitiebam, et acetum accepi; id est fidem illorum desideravi, et vetustatem inveni.

7

[vers. 23, 24.] Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Qualem muscipulam mihi exhibuerunt, dando mihi talem potum, talis muscipula illis sit. Quare ergo, coram ipsis? Sufficeret, Fiat mensa eorum in muscipulam. Sunt tales qui iniquitatem suam noverunt, et in ea pertinacissime perseverant: coram ipsis fit muscipula eorum. Perniciosi nimis ipsi sunt, qui descendunt in infernum viventes 90Psal. LIV, 16. Denique de persecutoribus quid dictum est? Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos 91Psal. CXXIII, 2, 3 . Quid est, vivos? Consentientes illis, et scientes quia eis consentire non debebamus. Ergo coram ipsis fit muscipula, et non corriguntur. Vel quia coram ipsis est muscipula, non incidant? Ecce norunt muscipulam, et pedem mittunt, et tenenda colla subjiciunt. Quanto melius erat averti a muscipula; peccatum cognoscere, errorem damnare, amaritudine carere, in corpus Christi transire, Domini gloriam quaerere! Sed tantum valet animi praesumptio, ut et coram ipsis muscipula sit, et incidant in eam. Obscurentur oculi eorum, ne videant, sequitur hic; ut quoniam sine causa viderunt, fiat illis et non videre. Fiat ergo mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Coram ipsis fiat in muscipulam, non optantis est, sed prophetantis; non ut fiat, sed quia fiet. Hoc saepe commendavimus, et meminisse debetis, ne quod praesaga mens in Spiritu Dei dicit, malevole imprecari videatur. Fiat ergo; nec potest aliter fieri, nisi ut talibus ista eveniant. Et quoniam videmus per Spiritum Dei dici talia eventura malis; ad hoc in illis haec intelligamus, ut nos talia devitemus: hoc enim nobis prodest intelligere, et ex inimicis proficere. Fiat ergo illis, et in retributionem, et in scandalum. Et numquid injustum est hoc? Justum est. Quare? Quoniam in retributionem: non enim aliquid illis accideret quod non debebatur. In retributionem fit, et in scandalum, quia ipsi sibi sunt scandalum.

8

Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Hoc consequens est. Nam quorum oculi fuerint obscurati, ne videant, sequitur ut dorsum illorum incurvetur. Unde hoc? Quia cum cessaverint superna cognoscere, necesse est ut de inferioribus cogitent. Qui bene audit, Sursum cor, curvum dorsum non habet. Erecta quippe statura exspectat spem repositam sibi in coelo; maxime si praemittat thesaurum suum, quo sequatur cor ejus 92Matth. VI, 21. At vero qui futurae vitae spem non intelligunt jam excaecati, de inferioribus cogitant: et hoc est habere dorsum curvum; a quo morbo Dominus mulierem illam liberavit. Alligaverat enim eam satanas annis decem et octo; et eam curvatam erexit, et quia sabbato faciebat, scandalizati sunt Judaei: bene scandalizati sunt de illa erecta, ipsi curvi 93Luc. XIII, 16. Et dorsum illorum semper incurva.

9

[vers. 25.] Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae comprehendat eos. Plana sunt: sed tamen, comprehendat eos, quasi fugientes agnoscimus. Quo autem fugituri sunt? In coelum? Tu ibi es. In infernum? Ades 94Psal. CXXXVIII, 8. Pennas suas nolunt recipere, ut volent in directum: Comprehendat eos indignatio irae tuae; non eos permittat effugere.

10

[vers. 26.] Fiat habitatio eorum deserta. Hoc jam in manifesto. Quomodo enim liberationem suam non solum occultam commendavit dicens, Intende animae meae, et redime eam; verum etiam manifestam secundum corpus, adjiciens, Propter inimicos meos erue me: ita et his futuras quasdam calamitates praedicit occultas, de quibus paulo ante loquebatur. Nam quotusquisque est, qui intelligat infelicitatem hominis cujus cor jam caecum est? Tollantur illi oculi corpoporis; omnes homines miserum dicunt: perdat oculos mentis, sed tamen circumfluat omni abundantia rerum; felicem appellant, sed qui similiter mentis oculos perdiderunt. Ergo jam quid aperte, ut appareat omnibus quia vindicatum est in eis? Nam caecitas Judaeorum, occulta vindicta est: manifesta vero quae? Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Factum est hoc in ipsa civitate Jerusalem, in qua sibi visi sunt potentes, clamando adversus Filium Dei, Crucifige, crucifige 95Joan. XIX, 6 ; et praevalendo, quia potuerunt occidere eum qui mortuos suscitabat. Quam sibi potentes, quam magni visi sunt! Consecuta est postea vindicta Domini; expugnata est civitas, debellati Judaei, occisa nescio quot hominum millia. Nullus illuc modo permittitur accedere Judaeorum; ubi potuerunt adversus Dominum clamare, ibi a Domino non permittuntur habitare. Perdiderunt locum furoris sui: atque utinam vel nunc agnoscant locum quietis suae! Quid profuit illis Caiphas dicendo: Nos si istum dimiserimus sic, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum 96Joan. XI, 48 ? Ecce et non eum dimiserunt vivum, et ille vivit; et venerunt Romani, et tulerunt eis et locum et regnum. Modo audiebamus, cum Evangelium legeretur: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas; et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta 97Matth. XXIII, 37 et 38 . Hoc et hic dicitur: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Non sit qui inhabitet, sed ex numero illorum. Nam loca illa omnia et hominibus plena sunt, et Judaeis inania.

11

[vers. 27.] Quare hoc? Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Quid ergo peccaverunt, si a Deo percussum persecuti sunt? Quid animo eorum imputatur? Malitia. Nam id in Christo factum est quod oportebat. Pati utique venerat, et punivit per quem passus est. Nam Judas traditor punitus est, et Christus crucifixus est; sed nos redemit sanguine suo, et punivit illum de pretio suo. Projecit enim pretium argenti quo ab illo Dominus venditus erat, nec agnovit pretium quo ipse a Domino redemptus erat 98Id. XXVII, 5. Factum est hoc in Juda. Sed cum videamus mensuram quamdam esse retributionis in omnibus, nec quemquam posse permitti amplius saevire quam acceperit potestate; quomodo illi addiderunt, aut quae est ista percussio Domini? Nimirum ex persona locutus est ejus unde corpus acceperat, unde carnem assumpserat, id est generis humani, ipsius Adae qui percussus est primo morte propter peccatum suum 99Gen. III, 19. Mortales ergo hic homines cum poena nascuntur: huic poenae addunt, quicumque homines fuerint persecuti. Jam enim homo hic moriturus non esset, nisi illum Deus percussisset: quid ergo tu homo saevis amplius? parumne homini est, quod aliquando moriturus est? Portat ergo unusquisque nostrum poenam suam: huic poenae volunt addere qui nos persequuntur. Haec poena percussio est Domini. Dominus quippe sententia percussit hominem: Qua die tetigeritis, inquit, morte moriemini 100Id. II, 17 . Ex hac morte carnem susceperat, et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo 101Rom. VI, 6. Ex illius voce ista dixit: Quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Super quem dolorem vulnerum? Super dolorem peccatorum ipsi addiderunt: vulnera enim sua peccata dixit. Sed ne ad caput respicias; ad corpus adverte, secundum cujus vocem dictum est ab ipso in illo psalmo, in quo vocem suam ostendit, quia ejus primum versum de cruce clamavit: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Ibi secutus ait: Longe a salute mea verba delictorum meorum 102Psal. XXI, 2 . Ipsa sunt vulnera inflicta a latronibus in via, ei quem levavit in jumentum suum: quem sacerdos et Levites transeuntes invenerant et contempserant, a quibus curari non potuit; transiens autem Samaritanus misertus est ejus; accessit, et in jumentum proprium levavit 103Luc. X, 30-34. Samarites latine Custos interpretatur: quis autem custos, nisi Salvator Dominus noster Jesus Christus? Qui quoniam surrexit a mortuis jam non moriturus 104Rom. VI, 9, non dormit neque obdormiet qui custodit Israel 105Psal. CXX, 4. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

12

[vers. 28.] Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Quid est hoc? Quis non expavescat? Deo dicitur: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Unde apponet Deus iniquitatem? Habet enim iniquitatem quam apponat? Scimus enim verum esse quod dictum est per Paulum apostolum: Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit 106Rom. IX, 14 . Unde ergo, Appone iniquitatem super iniquitatem? quomodo id intellecturi sumus? Adsit Dominus ut dicamus, et propter fatigationem vestram breviter dicere valeamus. Iniquitas ipsorum erat, quia hominem justum occiderunt: addita est alia, quia Filium Dei crucifixerunt. Saevire ipsorum tanquam in hominem fuit: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 107I Cor. II, 8. Illi iniquitate sua taquam hominem occidere voluerunt: apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum, ut Filium Dei crucifigerent. Quis hanc iniquitatem apposuit? Ille qui dixit: Forte reverebuntur Filium meum; ipsum mittam 108Matth. XXI, 37 . Solebant enim occidere missos ad se servos, exactores locationis atque mercedis. Misit ipsum Filium, ut et ipsum occiderent. Apposuit iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Et haec Deus saeviendo fecit, an potius juste retribuendo? Fiat enim illis, inquit, in retributionem, et in scandalum. Meriti erant sic excaecari, ut Filium Dei non agnoscerent. Et hoc fecit Deus, apponens iniquitatem super iniquitatem ipsorum; non vulnerando, sed non sanando. Quomodo enim auges febrem, auges morbum, non morbum adhibendo, sed non succurrendo: sic quia tales fuerunt ut curari non mererentur, in ipsa malitia quodammodo profecerunt, sicut dictum est, Mali autem et facinorosi proficiunt in pejus 109II Tim. III, 13 ; et apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum. Et non intrent in justitia tua. Hoc planum est.

13

[vers. 29.] Deleantur de libro viventium. Aliquando enim illic scripti erant? Fratres, non sic accipere debemus, quoniam quemquam Deus scribat in libro vitae, et deleat illum. Si homo dixit, Quod scripsi, scripsi, de titulo ubi scriptum erat, Rex Judaeorum 110Joan. XIX, 22 ; Deus quemquam scribit et delet? Praecisus est; praedestinavit omnes ante constitutionem mundi regnaturos cum Filio suo in vita aeterna 111Rom. VIII, 29. Hos conscripsit; ipsos continet liber vitae. Denique in Apocalypsi quid ait Spiritus Dei, cum de pressuris ab Antichristo futuris loqueretur eadem Scriptura? Consentient illi, inquit, omnes qui non sunt scripti in libro vitae 112Apoc. XIII, 8 Proinde sine dubitatione non erunt consensuri qui scripti sunt. Isti ergo quomodo inde delentur, ubi nunquam scripti sunt? Hoc dictum est secundum spem ipsorum, quia ipsi se scriptos putabant. Quid est, Deleantur de libro vitae? Et ipsis constet non illos ibi esse. Ex hac locutione dictum est in alio psalmo, Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis 113Psal. XC, 7 ; id est, multi scandalizabuntur, et ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum, et ex eo numero qui se sperabant staturos ad dexteram tuam, separati ab haedis sinistris 114Matth. XXV, 33: non quia cum ibi steterit aliquis, postea cadet, aut cum sederit cum illo quisquam, abjicietur; sed quia multi casuri erant in scandalum, qui jam ibi se esse putabant; id est, multi qui se sperabant sessuros tecum, multi qui se speraverant staturos ad dexteram, ipsi casuri sunt. Sic ergo et hic illi qui se sperabant tanquam merito justitiae suae in libro scriptos Dei, quibus dicitur, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere 115Joan. V, 39 : cum perducta fuerit damnatio eorum etiam ad cognitionem eorum, delebuntur de libro viventium, id est, non ibi se esse cognoscent. Nam versus qui sequitur, exponit quod dictum est: Et cum justis non scribantur. Dixi ergo, Deleantur, secundum spem eorum; secundum autem aequitatem tuam quid dico? Non scribantur.

14

[vers. 30.] Pauper et dolens ego sum. Quare hoc? An ut agnosceremus quod per amaritudinem animi maledicit pauper iste? Multa enim dixit quae illis eveniant. Et quasi ei diceremus, Utquid talia? noli tantum; respondet: Pauper et dolens ego sum. Perduxerunt me ad egestatem, ad istum dolorem deposuerunt; ideo ista dico. Non est tamen stomachatio maledicentis, sed praedictio prophetantis. Nam de paupertate sua et dolore suo quaedam quae posterius dicit, commendaturus est nobis, ut discamus esse pauperes et dolentes. Beati enim pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur 116Matth. V, 3, 5 . Hoc ergo ipse prius jam nobis ostendit; et ideo, Pauper et dolens ego sum. Totum corpus ejus hoc dicit. Corpus Christi in hac terra pauper est et dolens. Sed sint divites Christiani. Prorsus si Christiani sunt, pauperes sunt; in comparatione divitiarum coelestium quas sperant, omne aurum suum arenam deputant. Pauper et dolens ego sum.

15

[vers. 31.] Et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Numquid desertus est pauper iste? Quando tu dignaris pannosum pauperem applicare ad mensam tuam? Porro autem pauperem istum salus vultus Dei suscepit; in vultu suo abscondit ejus egestatem. De illo quippe dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui 117Psal. XXX, 21 . In illo autem vultu quae sint divitiae vultis nosse? Divitiae istae hoc tibi praestant, ut quod vis, quando vis, prandeas; illae vero, ut nunquam esurias. Pauper et dolens ego sum; et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Ad quam rem? Ut jam non sim pauper, non sim dolens. Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Jam dictum est; pauper iste laudat nomen Dei cum cantico, magnificat eum in laude. Quando auderet cantare, nisi recreatus esset a fame? Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Magnae divitiae! Quas gemmas laudis Dei de thesauro interiore protulit! Magnificabo eum in laude. Hae sunt divitiae meae. Dominus dedit, Dominus abstulit. Ergo miser remansit? Absit. Vide divitias: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 118Job I, 21 . Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude.

16

[vers. 32.] Et placebit Deo, hoc quod eum laudabo, placebit, super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Gratius illi erit sacrificium laudis, quam sacrificium vituli. Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua 119Psal. XLIX, 23, 14 . Ergo laudabo Deum; et plus ei placebit quam vitulus novellus, cornua producens et ungulas. Amplius ergo placebit Deo laus ejus exiens de ore meo, quam magna victima adducta ad aram ipsius. An aliquid de cornibus et ungulis vituli hujus dicendum est? Qui bene instructus est, et laude Dei opulentus, et cornua debet habere quibus adversarium ventilet, et ungulas quibus terram excitet. Nostis enim hoc facere vitulos pubescentes, et in taurinam audaciam grandescentes. Nam ideo novellus est, propter vitam novam. Aliquis ergo haereticus forte contradicit; cornibus ventiletur. Alius non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit; ungulis excitetur. Ergo super hunc vitulum tibi placebit laudatio mea; jam illa post paupertatem et dolorem in aeterna societate Angelorum, ubi nec adversarius erit in certamine ventilandus, nec piger de terra excitandus.

17

[vers. 33.] Videant inopes, et laetentur. Credant, et spe gaudeant. Magis inopes sint, ut saturari mereantur; ne cum superbiae saginam ructant, negetur eis panis quo salubriter vivant. Quaerite Dominum, inopes; esurite, et sitite 120Matth. V, 6: ipse est enim panis vivus qui de coelo descendit 121Joan. VI, 51. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Quaeritis panem, ut vivat caro vestra; Dominum quaerite, ut vivat anima vestra.

18

[vers. 34.] Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Exaudivit pauperes; nec exaudiret pauperes, nisi essent pauperes. Vis exaudiri? Pauper esto: dolor de te clamet, non fastidium. Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit. Offensus a servis, fecit eos compeditos; sed clamantes de compedibus non contempsit. Quae sunt istae compedes? Mortalitas, corruptibilitas carnis, compedes sunt quibus ligati sumus. Et vultis nosse istarum compedum gravitatem? Inde dicitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam 122Sap. IX, 15 . Quando homines in saeculo divites esse volunt, istis compedibus pannos quaerunt. Sed sufficiant panni compedum: tantum quaere, quantum depellendae necessitati satis est. Cum autem superflua quaeris, compedes tuas onerare desideras. In tali ergo custodia vel solae compedes remaneant. Sufficiat diei malitia sua 123Matth. VI, 34. De ista malitia clamamus ad Deum: Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit.

19

[vers. 35.] Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Verae divitiae hujus pauperis istae sunt, considerare creaturam et laudare Creatorem. Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Et creatura sola ista laudat Deum, cum considerata ea laudatur Deus.

20

[vers. 36, 37.] Audi et aliud: Quoniam Deus salvam faciet Sion. Reparat Ecclesiam suam: gentes fideles incorporat Unigenito suo; non fraudat credentes in se praemio promissionis suae. Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Judaeae . Ipsae sunt Ecclesiae. Nemo dicat: Quando erit istud ut aedificentur civitates Judaeae? O si velis agnoscere structuram, et esse lapis vivus, ut intres in eam! Et nunc civitates Judaeae aedificantur. Juda enim Confessio interpretatur. De confessione humilitatis aedificantur civitates Judaeae; ut foris ab eis superbi remaneant, qui confiteri erubescunt. Quoniam Deus salvam faciet Sion. Quam Sion? Audi in sequentibus: Et semen servorum ejus obtinebunt eam; et qui diligunt nomen ejus inhabitabunt in ea.

21

Psalmus finitus est; sed paululum istos duos versus non relinquamus: admonent enim nos aliquid, ne desperando in illam structuram non intremus. Semen, inquit, servorum ejus obtinebunt eam. Jam ergo, semen servorum ejus qui sunt? Forte dicis, Judaei nati de Abraham: nos autem qui non sumus nati de Abraham, quomodo habebimus istam civitatem? Sed non sunt semen Abrahae illi Judaei quibus dictum est: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite 124Joan. VIII, 39 . Semen ergo servorum ejus, imitatores fidei servorum ejus obtinebunt eam. Denique ultimus versus superiorem exponit. Quasi enim turbatus, ne putares forte hoc de Judaeis dici, Et semen servorum ejus obtinebunt eam, dicens, Nos semen gentium sumus, quae idola coluerunt, et daemonibus servierunt; quid ergo nobis in hac civitate sperandum est? statim subjecit, ut praesumas et speres: Et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Hoc est enim semen servorum ejus, qui diligunt nomen ejus. Quia enim servi ejus dilexerunt nomen ejus; quicumque non diligunt nomen ejus, non se dicant semen servorum ejus; et qui diligunt nomen ejus, non se negent semen servorum ejus.

Notes

  1. 1. Matth. XIII, 31-33
  2. 2. Gen. IX, 19
  3. 3. Matth. VIII, 11
  4. 4. Isai. LIV, 1, et Gal. IV, 27
  5. 5. Matth. VII, 14
  6. 6. Job VII, 1
  7. 7. Joan. XIX, 28-30
  8. 8. I Cor. XV, 21 et 22.
  9. 9. Joan. XIII, 1
  10. 10. Isai. LIII, 2
  11. 11. Joan. XXI, 18
  12. 12. II Cor. V, 1, 4
  13. 13. Matth. XXVII, 34
  14. 14. Id. X, 28
  15. 15. Gen. II, 7
  16. 16. Job IX, 24
  17. 17. II Cor. VIII, 9
  18. 18. Philipp. II, 6-8
  19. 19. Joan. I, 3
  20. 20. Dan. III, 24-90
  21. 21. Matth. XII, 40
  22. 22. Joan. XIX, 6
  23. 23. Matth. XIV, 25
  24. 24. Psal. XXXVII, 15
  25. 25. Isai. LIII, 7
  26. 26. Psal. XXI, 2
  27. 27. Matth. XXIII, 13, 14
  28. 28. Id. XVIII, 7
  29. 29. Joan. VI, 61, et XVI, 18
  30. 30. II Cor. V, 19
  31. 31. Joan. I, 14
  32. 32. Luc. XXIII, 42
  33. 33. Id. XXIV, 13-21
  34. 34. Joan. XX, 28, 29
  35. 35. Matth. XXVI, 14
  36. 36. Luc. XXIII, 39-41
  37. 37. Philipp. II, 6, 7
  38. 38. Isai. XIV, 13
  39. 39. Gen. III, 5
  40. 40. Joan. XIV, 30
  41. 41. Matth. XII, 29
  42. 42. I Cor. I, 25
  43. 43. Rom. VIII, 32
  44. 44. Gal. II, 20
  45. 45. Joan. XII, 24, 25
  46. 46. I Cor. II, 8
  47. 47. Joan. XIV, 1
  48. 48. I Joan. II, 19
  49. 49. I Petr. II, 20
  50. 50. Joan. IX, 24
  51. 51. Matth. X, 25
  52. 52. Luc. IX, 26
  53. 53. Luc. IV, 22
  54. 54. Joan. IX, 29
  55. 55. Gen. XXIV, 9
  56. 56. Joan. II, 15
  57. 57. Rom. XV, 4
  58. 58. Joan. XIV, 9
  59. 59. Id. V, 23
  60. 60. Id. IV, 7
  61. 61. Id. XIX, 28
  62. 62. Luc. XXIII, 34
  63. 63. Psal. LXV, 7
  64. 64. Rom. VIII, 3
  65. 65. II Cor. VI, 2
  66. 66. Psal. XXIV, 10
  67. 67. Matth. X, 23
  68. 68. Psal. CXXIX, 1, 2
  69. 69. Prov. XVIII, 3
  70. 70. Eccli. XVII, 26
  71. 71. Ephes. V, 31
  72. 72. Eccli. XXXV, 26
  73. 73. II Machab. VII
  74. 74. Dan. III, 49
  75. 75. Act. I, 9, et II, 4
  76. 76. Psal. XXIX, 10
  77. 77. Rom. I, 16
  78. 78. Gal. VI, 14
  79. 79. Marc. IX 23
  80. 80. Luc. XXIII, 34
  81. 81. Joan. XX, 18, et Marc. XVI, 9
  82. 82. Luc. XXIII, 28
  83. 83. Matth. XIV, 29, 31
  84. 84. Id. XVI, 17, 22, 23
  85. 85. Id. XXVII, 34
  86. 86. Luc. XXII, 19
  87. 87. I Cor. X, 17
  88. 88. Psal. LXV, 7
  89. 89. Matth. XXVII, 34
  90. 90. Psal. LIV, 16
  91. 91. Psal. CXXIII, 2, 3
  92. 92. Matth. VI, 21
  93. 93. Luc. XIII, 16
  94. 94. Psal. CXXXVIII, 8
  95. 95. Joan. XIX, 6
  96. 96. Joan. XI, 48
  97. 97. Matth. XXIII, 37 et 38
  98. 98. Id. XXVII, 5
  99. 99. Gen. III, 19
  100. 100. Id. II, 17
  101. 101. Rom. VI, 6
  102. 102. Psal. XXI, 2
  103. 103. Luc. X, 30-34
  104. 104. Rom. VI, 9
  105. 105. Psal. CXX, 4
  106. 106. Rom. IX, 14
  107. 107. I Cor. II, 8
  108. 108. Matth. XXI, 37
  109. 109. II Tim. III, 13
  110. 110. Joan. XIX, 22
  111. 111. Rom. VIII, 29
  112. 112. Apoc. XIII, 8
  113. 113. Psal. XC, 7
  114. 114. Matth. XXV, 33
  115. 115. Joan. V, 39
  116. 116. Matth. V, 3, 5
  117. 117. Psal. XXX, 21
  118. 118. Job I, 21
  119. 119. Psal. XLIX, 23, 14
  120. 120. Matth. V, 6
  121. 121. Joan. VI, 51
  122. 122. Sap. IX, 15
  123. 123. Matth. VI, 34
  124. 124. Joan. VIII, 39