TheoFonsAt the sources of the faith

Tractates on the Gospel of John

IOAN · Augustine · 417 · EN · 1122 paragraphs · Psalms: Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Deberi vobis, fratres charissimi, jamque esse reddendum quod distuleramus, agnoscimus, quomodo intelligi possint non esse inter se ista duo contraria, quod cum dixisset Dominus, In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum; ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia jam ibi sunt mansiones multae, et non est opus aliquam praeparare: rursus dicit. Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Quomodo vadit, et parat locum, si jam multae mansiones sunt? Si quo minus, dixisset, Vado parare. Aut si adhuc parandus est, cur non merito dixisset, Vado parare? An istae mansiones et sunt, et parandae sunt? Si quo minus enim essent, dixisset, Vado parare. Et tamen quia ita sunt ut parandae sint, non eas vadit parare sicut sunt: sed si abierit et paraverit sicut futurae sunt, iterum veniens accipiet suos ad seipsum, ut ubi est ipse, sint etiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio jam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt? Quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat Deum, quia fecit quae futura sunt? Non enim ait, Qui facturus est quae futura sunt, sed, Qui fecit quae futura sunt 1Isai. XLV, 11, sec. LXX . Ergo et fecit ea, et facturus est ea. Nam neque facta sunt, si ipse non fecit: neque futura sunt, si ipse non fecerit. Fecit ergo ea praedestinando, facturus est operando. Sicut discipulos quando elegerit, satis indicat Evangelium; tunc utique quando eos vocavit 2Luc. VI, 13: et tamen ait Apostolus, Elegit nos ante mundi constitutionem 3Ephes. I, 4 : praedestinando utique, non vocando. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit 4Rom. VIII, 30 : elegit praedestinando ante mundi constitutionem, elegit vocando ante mundi consummationem. Sic et mansiones praeparavit et praeparat; nec alias, sed quas praeparavit, has praeparat, qui fecit quae futura sunt: quas praeparavit praedestinando, praeparat operando. Jam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus, dixisset, Ibo et parabo, id est, praedestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione, Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum.

2

Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit, In domo Patris mei mansiones multae sunt; quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 5I Cor. III, 17 . Hoc est etiam regnum Dei, quod Filius traditurus est Patri: unde dicit idem apostolus, Initium Christus, deinde qui sunt Christi in praesentia ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri 6Id. XV, 23 et 24 ; id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam Patri suo. Hoc est regnum coelorum, de quo dicitur, Simile est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum autem semen, hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta zizania, mittet in fine rex ipse Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 7Matth. XIII, 24, 38 43 . Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, et dicimus, Veniat regnum tuum 8Id. VI, 10 . Nunc ergo jam regnum vocatur, sed adhuc convocatur: si enim regnum non vocaretur, Colligent de regno ejus omnia scandala, non diceretur. Sed nondum regnat hoc regnum. Proinde sic jam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scandala, tunc perveniat ad regnum; ut non solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippe regno ad dexteram stanti, in fine dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 9Matth. XXV, 34 : id est, qui regnum eratis et non regnabatis, venite, regnate; ut quod in spe fueratis, etiam in re esse possitis. Haec ergo domus Dei, hoc templum Dei, hoc regnum Dei, regnumque coelorum adhuc aedificatur, adhuc fabricatur, adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus: in illo jam sunt, sicut praedestinavit jam Dominus.

3

Sed quid est quod ut praepararet abiit, cum profecto nos ipsos praepararet, quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut possum: nimirum illud significas, quia ut parentur istae mansiones, vivere debet justus ex fide 10Rom. I, 17. Qui enim a Domino peregrinatur, opus habet ex fide vivere; quia per hanc ad speciem contemplandam paratur 11II Cor. V, 6-8. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 12Matth. V, 8 : et, Fide mundat corda eorum 13Act. XV, 9 . Illud in Evangelio, hoc in Apostolorum Actibus legitur. Fides autem, qua eorum qui Deum visuri sunt, quamdiu peregrinantur, corda mundantur, quod non videt credit: nam si vides, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Eat ergo Dominus et paret locum; eat ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur: desiderium dilectionis, praeparatio est mansionis. Ita, Domine, para quod paras: nos enim tibi paras, et te nobis paras; quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti, Manete in me, et ego in vobis 14Joan. XV, 4 . Quantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, haec erit diversitas praemiorum pro diversitate meritorum: haec erit multitudo mansionum pro disparilitate mansorum; sed tamen omnium in aeternitate vivorum, et sine fine beatorum. Quid est quod vadis? quid est quod venis? Si bene te intelligo, nec unde vadis nec unde venis, recedis: vadis latendo, venis apparendo. Sed nisi maneas regendo, ut proficiamus bene vivendo; quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Haec de verbis quae recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo usque ait Dominus, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Quid autem sit quod sequitur, Ut ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis; post interrogationem quae sequitur a discipulo factam, tanquam per eum et nos interrogemus, melius audiemus opportuniusque tractabimus.

Notes

  1. 1. Isai. XLV, 11, sec. LXX
  2. 2. Luc. VI, 13
  3. 3. Ephes. I, 4
  4. 4. Rom. VIII, 30
  5. 5. I Cor. III, 17
  6. 6. Id. XV, 23 et 24
  7. 7. Matth. XIII, 24, 38 43
  8. 8. Id. VI, 10
  9. 9. Matth. XXV, 34
  10. 10. Rom. I, 17
  11. 11. II Cor. V, 6-8
  12. 12. Matth. V, 8
  13. 13. Act. XV, 9
  14. 14. Joan. XV, 4