TheoFonsAt the sources of the faith

Sermons

SERM · Augustine · 410 · EN · 2704 paragraphs · Psalms: Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

2

Resurrectio contra infideles probatur ex omnipotentia Dei. Tamen quae possunt expeditius dici pro tempore, et commodius audiri, subticere vobis non est consilii. De ipsa resurrectione, cujus in se ipso Dominus praemisit exemplum, ut sciremus quid etiam in corporibus nostris in fine saeculi sperare debeamus, multi multa disputant; aliqui fideliter, aliqui infideliter. Qui fideliter disputant, scire volunt diligentius quid respondeant infidelibus: qui autem infideliter disputant, argumentantur contra animas suas, disputando contra potentiam Omnipotentis, dicentes, Unde fieri potest ut mortuus resurgat? Dico ego, Deus est qui facit, et tu dicis, Fieri non potest? Non dico, Da mihi Christianum, da mihi Judaeum: sed, da mihi Paganum, idolorum cultorem, daemonum servum, qui non dicat Deum esse omnipotentem. Negare Christum potest, negare omnipotentem Deum non potest. Quem tu ergo credis; quasi Pagano loquor; quem tu credis Deum omnipotentem, ipsum ego dico mortuorum suscitatorem. Si dixeris, Non potest fieri, derogas Omnipotenti. Si autem credis illum omnipotentem, me quare respuis ista dicentem?

3

Caro resurget sine vitio. Calamitatum omnium causa peccatum. Si diceremus carnem resurrecturam, ut esuriat, ut sitiat, ut aegrotet, ut laboret; ut corruptionibus subjiciatur; merito credere non deberes. Habet enim modo caro ista has vel necessitates vel calamitates. Et hoc unde? Causa peccatum est. In uno peccavimus, et omnes ad corruptionem nati sumus. Malorum omnium nostrorum causa peccatum est. Non enim sine causa homines mala ista patiuntur. Justus est Deus, omnipotens est Deus: nullo modo ista pateremur, si non mereremur. Sed cum essemus in poenis, ad quas venimus de peccatis, Dominus noster Jesus Christus voluit esse in poenis nostris sine peccatis suis. Sustinendo sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Culpam solvit, peccata donando: poenam solvit, a mortuis resurgendo. Hoc promisit, et nos in spe ambulare voluit: perseveremus, et ad rem perveniemus. Caro resurget incorruptibilis, caro resurget sine vitio, sine deformitate, sine mortalitate, sine onere, sine pondere. Quae nunc tibi facit tormentum, postea tibi erit ornamentum. Ergo si bonum est habere corpus incorruptibile, quare hoc facturum Deum volumus desperare.

4

Philosophorum de animae conditione post mortem opiniones. Philosophi saeculi hujus, qui magni fuerunt et docti, et caeteris meliores, animam humanam immortalem esse senserunt: nec solum senserunt, sed quantis potuerunt argumentationibus defenderunt, et ipsas defensiones suas conscriptas posteris reliquerunt. Sunt libri, leguntur. Ideo istos philosophos dixi aliis fuisse meliores in comparatione pejorum; quia fuerunt philosophi qui dicerent homini, cum mortuus fuerit, nullam vitam postea remanere. Talibus illi utique praeponendi sunt. Et in quo erant illi meliores, quamvis in multis a veritate deviantes, tamen in quo erant isti superiores, veritati fuerant propinquantes. Hi ergo qui senserunt atque dixerunt animas humanas immortales, de malis hominum, de aerumnis erroribusque mortalium quaesierunt causas, quantum homines potuerunt; et dixerunt, sicut potuerunt, praecessisse nescio quae in alia vita peccata, quorum peccatorum merito ista corpora velut carcerem animae mererentur. Deinde quaesitum est ab eis, quid postea cum fuerit homo mortuus, quid erit. Et hic contriverunt ingenia sua; et laboraverunt, quantum potuerunt, reddere hominibus rationem, vel sibi, vel aliis: et dixerunt, animas hominum male viventium immundas pessimis moribus, cum exierint de corporibus, rursus continuo revolvi ad alia corpora, et poenas hic luere quas videmus; eas vero animas quae bene vixerunt, cum exierint de corporibus, ire ad superna coelorum, requiescere ibi in stellis et luminibus istis conspicuis, vel quibuscumque coelestibus abditisque secretis, oblivisci omnium praeteritorum malorum, et rursus delectari redire ad corpora, et venire iterum ad ista patienda. Hoc ergo interesse voluerunt inter animas peccatorum et animas justorum, quia peccatorum animas de proximo statim cum exierint de corporibus, dicunt revolvi ad altera corpora; justorum autem animas diu esse in requie; non tamen semper, sed rursus delectari corporibus, et de summis coelis post tantam justitiam ad ista mala facere ruinam.