TheoFonsAt the sources of the faith

Sermons

SERM · Augustine · 410 · EN · 2704 paragraphs · Psalms: Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Occasio sermonis. In Natali sancti Joannis inter caetera quae dicenda videbantur, ad Baptismum parvulorum noster sermo deductus est: et quia jam prolixus erat, et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quaestione, quanta in tanto periculo a sollicitis dici debuerunt. Sollicitos autem nos facit, non ipsa sententia jam olim in Ecclesia catholica summa auctoritate fundata, sed disputationes quorumdam, quae modo crebrescere, et multorum animos evertere moliuntur. Hodie ergo, adjuvante Domino, placuit nobis hinc loqui. Diem quidem solemnem Martyris celebramus: sed major causa est omnium fidelium, quam tantum modo martyrum. Non enim omnes fideles etiam martyres, sed illi ideo martyres, quia fideles. Videamus ergo quid ab eis proponatur, quid eos movet; quoniam et de ipsis non tam refellendis quam sanandis cogitare debemus.

2

Baptizandos parvulos Pelagiani concedunt, non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum. Concedunt parvulos baptizari oportere. Non ergo quaestio est inter nos et ipsos, utrum parvuli baptizandi sint; sed de causa quaeritur, quare baptizandi sint. Hoc ergo quod concedunt, sine ulla cum ipsis dubitatione teneamus. Baptizandos esse parvulos, nemo dubitat. Nemo dubitet, quando nec illi hinc dubitant, qui ex parte aliqua contradicunt.

3

Vitam aeternam non esse praeter regnum coelorum. Inter dextram ad regnum Dei pertinentium, et sinistram damnatorum nullus medius locus. Primus hic error aversandus ab auribus, exstirpandus a mentibus. Hoc novum in Ecclesia, prius inauditum est, esse vitam aeternam praeter regnum coelorum, esse salutem aeternam praeter regnum Dei. Primo vide, frater, ne forte hinc consentire nobis debeas, quisquis ad regnum Dei non pertinet, eum ad damnationem sine dubio pertinere. Venturus Dominus, et judicaturus de vivis et mortuis, sicut Evangelium loquitur, duas partes facturus est, dextram et sinistram. Sinistris dicturus, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: dextris dicturus, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Hac regnum nominat, hac cum diabolo damnationem. Nullus relictus est medius locus, ubi ponere queas infantes. De vivis et mortuis judicabitur: alii erunt ad dextram, alii ad sinistram: non novi aliud. Qui inducis medium, recede de medio: non te offendat qui dextram quaerit. Et te ipsum admoneo: recede de medio, sed noli in sinistram. Si ergo dextra erit et sinistra, et nullum medium locum in Evangelio novimus: ecce in dextra regnum coelorum est, Percipite, inquit, regnum. Qui ibi non est, in sinistra est. Quid erit in sinistra? Ite in ignem aeternum. In dextra ad regnum, utique aeternum; in sinistra in ignem aeternum. Qui non in dextra, procul dubio in sinistra: ergo qui non in regno, procul dubio in igne aeterno. Certe habere potest vitam aeternam, qui non baptizatur? Non erit in dextra, id est, non erit in regno. Vitam aeternam computas ignem sempiternum? Et de ipsa vita aeterna audi expressius, quia nihil aliud est regnum quam vita aeterna. Prius regnum nominavit, sed in dextris; ignem aeternum in sinistris. Extrema autem sententia, ut doceret quid sit regnum, et quid sit ignis aeternus, Tunc, inquit, abibunt isti in ambustionem aeternam; justi autem in vitam aeternam 1Matth. XXV, 33, 34, 41, 46 .

4

Exclusioni a regno Dei, conjunctam esse poenam ignis aeterni. Nec aliud etiam apostolus Paulus, cum terreret homines, non parvulos, non baptizatos, sed scelestos, facinorosos, contaminatos, perditos; non eos terruit quod erunt in igne sempiterno, quo sine dubio ibunt, si non corrigantur: sed tantum terruit, quia in regno non erunt; ut cum viderint se perdere spem regni, non viderent esse consequentem nisi poenam ignis aeterni. « Nolite, » inquit, « errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. » Non dixit, Illi et illi, tales et tales igni aeterno torquebuntur; sed, regnum Dei non possidebunt. Subtracta dextra, non remansit nisi sinistra. Unde autem evadunt ab igne sempiterno? Non ob aliud, nisi quia erunt in regno. Sequitur: « Et haec quidem fuistis. » Et unde jam non sunt? « Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. In nomine Domini nostri Jesu Christi » 2I Cor. VI, 9-11. « Non enim est aliud nomen sub coelo in quo oportet salvos fieri nos » 3Act. IV. 12, nos omnes, pusillos cum magnis. Si autem salvos fieri oportet nos in hoc nomine, sine hoc nomine procul dubio nec salus erit, quae sine Christo promittitur parvulis. Pace eorum dicam, qui cuiquam salutem promittit sine Christo, nescio utrum ipse salutem habere possit in Christo.

5

Pelagiana vitae aeternae et regni Dei distinctio plane arbitraria. Deinde quaerimus ab eis: Quid, si aliquis dicat, parvulos merito innocentiae suae, sicut dictis, atque immunitatis ab omni delicto, non solum habituros salutem et vitam aeternam, sed et regnum Dei? unde apud vos definitum certumque est, sine Baptismo regnum. Dei non habituros parvulos; ut divideretis eis pro arbitrio vestro, non adjutores parvulorum, sed oppressores miserorum; ut divideritis eis pro arbitrio vestro, et daretis eis salutem et vitam aeternam praeter regnum coelorum? Alius benevolentior vobis et misericordior, et ut putatis justior, totum eis dabit, et vitam aeternam et regnum coelorum. Istum quomodo superabitis? Quoniam vos aliquando contra evidentissimam auctoritatem ratiocinatio humana delectat, proferte ipsam regulam rationis vestrae, et asserite, quantis viribus valueritis, unde vincatur iste, qui parvulis propter merita innocentiae, propter nullam, sicut dicitis, culpam, hoc est, originale peccatum, dare voluerit etiam non baptizatis, non solum vitam aeternam, verum etiam regnum coelorum: istum vincite. Ego sine praejudicio partes hujus parumper suscipio, et dicam quod ipse non sentio: sed admoneo vos, ut acriorem adversarium videatis.

6

Negato semel originali peccato, Pelagianos non posse eum vincere, qui nolit parvulos excludi a regno Dei. Ecce existit nescio quis, et dicit: Parvulus non habens ullum omnino peccatum, nec quod sua vita contraxit, nec quod de vita primi parentis traxit, habebit et vitam aeternam et regnum coelorum.

7

In quaestione de parvulis non baptizatis confugiendum ad auctoritatem divinam. Ego istam quaestionem profundam sentio, et ad ejus fundum rimandum vires meas idoneas non agnosco. Libet me et hic exclamare quod Paulus, O altitudo divitiarum! Parvulus non baptizatus pergit in damnationem: Apostoli enim verba sunt, Ex uno in condemnationem 4Rom. V, 16 : non satis invenio dignam causam, quia non invenio, non quia non est. Ubi ergo non invenio in profundo profundum, attendere debeo humanam infirmitatem, non damnare divinam auctoritatem. Ego prorsus exclamo, nec me pudet: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum » 5Id. XI, 33-36. Ego infirmitatem meam his verbis munio, et hac cautela circumseptus, adversus sagittas ratiocinationum tuarum muratus assisto. Sed tu, bellator, hoc est, fortis ratiocinator, huic responde, qui tibi dicit: Prorsus innocens parvulus, et immunis ab omni peccato, et proprio et originali, non solum vitam aeternam habebit, sed etiam regnum coelorum. Hoc est justum. Qui nihil mali habet, quare aliquid boni non habet? sed scio, inquis. Unde scis? Quia Dominus dixit. Tandem venisti. Non ergo quia tu ratiocinaris, sed quia Dominus dixit. Laudo plane hoc, sanum est: sicut homo non invenisti rationem, fugis ad auctoritatem. Approbo, prorsus approbo. Bene facis; non invenis quid respondeas, ad auctoritatem fuge: non ibi te persequor, non inde expello; imo fugientem recipio et amplector.

8

Sententia dominica excludens non baptizatos a regno Dei, fatentibus Pelagianis. Profer ergo auctoritatem, stemus in ea simul contra communem inimicum. Quia enim parvulus non baptizatus non intrat in regnum coelorum, et tu dicis et ego. Illi igitur communi adversario, qui dicit non baptizatum parvulum intraturum in regnum coelorum, resistamus ambo, et adversus ejus insidiosissima jacula scutum fidei proferamus.

9

Ex eadem Evangelii lectione vincendi Pelagiani. Una in duabus naturis persona Christi, qui simul in terra se esse dicit et in coelo. Dixisti enim, te ideo regnum coelorum non baptizatis parvulis nolle promittere, quia sententia Domini aperta est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Non ibi advertisti, cum quaereret Nicodemus, quomodo ista fierent, id est, quomodo renasceretur homo, quomodo denuo nasceretur; quoniam non potest utique iterum introire in uterum matris, et denuo nasci; quid audierit a Domino, quid audierit a magistro bono, quid audierit error a veritate?

10

In coelum solus Christus ascendit. Christi membra cum capite unus Christus. Ergo discat Nicodemus quomodo fiat illud, quod ei minus intelligenti, incredibile et quasi impossibile videbatur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.

11

Quomodo Christi membra efficimur. Fides in Christum necessaria ad salutem. Christus peccatum non habet, nec originale traxit, nec suum addidit: extra voluptatem carnalis libidinis venit, non ibi fuit complexus maritalis: de Virginis corpore non assumpsit vulnus, sed medicamentum; non assumpsit quod sanaret, sed unde sanaret: quantum ad peccatum pertinet, dico. Solus ergo ille sine peccato: quomodo erunt membra ejus, quorum nullus est sine peccato? Quomodo? Audi similitudinem quae sequitur: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam 6Joan. III, 14, 15 . Unde tibi non videbatur peccatores homines posse fieri membra Christi, id est, illius qui nullum omnino haberet peccatum? Serpentis morsu movebaris: ideo crucifigitur Christus, ideo fundit sanguinem Christus in remissionem peccatorum; quia propter peccatum, id est, serpentis venenum, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, unde sanarentur qui in illo deserto a serpentibus mordebantur, et illum exaltatum attendere jubebantur, et quisquis attenderet, sanabatur; sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, id est, qui attendit exaltatum, qui non erubescit crucifixum, qui in cruce Christi gloriatur, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non pereat, unde? Credendo in eum. Unde non pereat? Attendendo exaltatum: alioquin perisset. Hoc est enim, Omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

12

Parvulis alieno facto vulneratis aliena fide subvenitur. Profers parvulum mihi, et jubes ut attendat exaltatum, quem negas habere serpentis venenum. Imo si faves ei, si movet te innocentia in vita propria, noli negare tractum aliquem reatum de vita prima, non sua, sed parentis sui primi. Noli negare; confitere venenum, ut poscas medicamentum: aliter non sanatur. Aut utquid ei dicis ut credat? Hoc enim respondetur a portante parvulum. Ad verba aliena sanatur, quia ad factum alienum vulneratur. Credit in Jesum Christum? fit interrogatio: respondetur, Credit. Pro non loquente, pro silente, pro flente, et flendo quodam modo ut subveniatur orante, respondetur, et valet. An etiam hoc serpens ille persuadere conatur, quia non valet? Absit a cordibus qualiumcumque Christianorum. Ergo respondetur, et valet. Conspiratione quadam communicat spiritus; credit in altero, quia peccavit in altero. An vero invenit vitam praesentis saeculi, quem parturivit infirmitas; et non invenit vitam futuri saeculi, quem parturivit charitas?

13

Serpens aereus exaltatus figura Christi crucifixi in similitudine carnis peccati. Ergo sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ut omnis a serpente percussus intueretur exaltatum, et sanaretur: sic oportuit exaltari Filium hominis, ut omnis a serpente venenatus intueatur exaltatum, et sanetur. Adam primus accepit morsum serpentis cum veneno. Ergo natus in carne peccati, fit salvus in Christo per similitudinem carnis peccati.

14

Quicumque in Christum non credit damnatur. Judicium pro damnatione. Infantes dicti fideles. Peccatum originis. Deinde ipse Dominus in eodem sermone ad Nicodemum non audistis quid dixerit, cum eadem lectio hodie legeretur? Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non crediderit, jam judicatus est 7Joan. III, 9, 18 . Et hic quaeris medium homo de medio, et disputas, et attenderis, nec attendis: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non crediderit, jam judicatus est. Quid est autem, Jam judicatus est? Damnatus est. Nam judicium pro damnatione plerumque poni nostis: Scripturae testes sunt; maxime illo uno testimonio apertissimo, cui nemo est qui contradicat. De resurrectione cum ageret Dominus, Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii 8Id. V, 29 : utique judicium pro damnatione posuit. Et tu aliter audes disserere aut credere? Qui non credit, jam judicatus est. Alio loco: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: quam tu parvulis promittebas non baptizatis. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Sed habet, inquit, et qui non credit parvulus, quamvis non habeat regnum Dei. Sed vide quod sequitur: Qui autem incredulus est Filio, non habet vitam; sed ira Dei manet super eum 9Joan. III, 36 . Ubi ponis parvulos baptizatos? Profecto in numero credentium. Nam ideo et consuetudine Ecclesiae antiqua, canonica, fundatissima, parvuli baptizati fideles vocantur. Et sic de his quaerimus: Iste infans christianus est? Respondetur: Christianus. Catechumenus, an fidelis? Fidelis; utique a fide, fides a credendo. Inter credentes igitur baptizatos parvulos numerabis: nec judicare ullo modo aliter audebis, si non vis esse apertus haereticus. Ergo ideo habent vitam aeternam: quia qui credit in Filium, habet vitam aeternam.

15

Pelagianorum effugium, dum urgentur verbis Apostoli de originali peccato. Non primum peccandi exemplum, sed originis peccatum ibi significatum. Unum aliquid acutissimum, quod ab eis profertur, paululum attendite. Cum coeperint urgeri verbis Apostoli dicentis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 10Rom. V, 12 . quae verba nescio quis non intelligat; in quibus verbis nescio utrum quisquam expositorem requirat: conantur respondere, et dicere, ideo dictum hoc ab Apostolo, quia primus peccavit Adam, et qui postea peccaverunt, illum imitando peccaverunt. Hoc quid est aliud, quam conari tenebras aperto lumini offundere? Peccatum per unum hominem intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Propter imitationem dicis, quia primus peccavit Adam.

16

Pelagianorum objectio contra peccatum originale, Cur de baptizato non justus nascitur. Proinde nemo nos fallat: Scriptura evidens est, auctoritas fundatissima est, fides catholicissima est. Omnis generatus, damnatus: nemo liberatus, nisi regeneratus. Unde et alteri versutiae illorum jam vos instructi respondete, charissimi: quando dicunt, et parvulos turbant, Si de peccatore peccatores nati sunt, quare non de baptizato jam fideli, cui remissa sunt universa peccata, justi nascuntur? Cito respondete: Ideo de baptizato non justus nascitur, quia non cum generat unde regeneratus est, sed unde generatus est. De Christo dictum est, Mortificatus carne, vivificatus spiritu 11I Petr. III, 18 : sic de homine dici potest, Tabefactus carne, justificatus spiritu. Quod nascitur de carne, caro est. Quaeris ut de justo justus nascatur, cum videas justum esse nisi regeneratum omnino non posse. Nec attendis Domini sententiam, quam tu ipse in ore habes: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu 12Joan. III, 6, 5 . Puto quia non hoc factum est in concubitu. Miraris quare peccator nascatur de semine justi: non te delectat mirari quare oleaster nascatur de semine olivae? Accipe aliam similitudinem. Justum baptizatum, pone granum purgatum: non attendis, quia de grano purgato frumentum cum palea nascitur, sine qua seminatur. Deinde cum sit in propagine natorum generatio carnalis, in propagine renatorum generatio spiritualis, vis ut de baptizato baptizatus nascatur, cum videas de circumciso non nasci circumcisum? Carnalis est certe ista generatio, et carnalis est circumcisio, et tamen de circumciso non nascitur circumcisus: sic ergo de baptizato non potest nasci baptizatus; quia nemo renatus, antequam natus.

17

Alia eorumdem cavillatio exploditur. Christus nihil prodest non credentibus. Infantibus baptizatis prodest Christus. Infantes baptizati vere credentes aliorum fide. Infantes credunt fide parentum. Aliud eorum quasi acutissimum: sed quid acutum non obtunditur scuto veritatis? Aliud dicunt, videte quale. Si Adam, inquiunt, nocet his qui non peccaverunt; ergo et Christus prodesse debet etiam his qui non crediderunt. Videtis certe quam hoc acutum sit contra veritatem: audite quantum adjuvet veritatem. Qui enim hoc dicit, nihil aliud, nisi Christum nihil prodesse non credentibus. Hoc est verum. Quis non acceptet. Quis non consentiat, quia Christus non credentibus non prodest, credentibus prodest? Sed dic mihi, obsecro te, Parvulis baptizatis Christus aliquid, an nihil prodest? Necesse est ut dicat prodesse: premitur mole matris Ecclesiae. Forte quidem vellent hoc dicere; nam ratiocinationes eorum ad hoc videntur compellere: sed auctoritate reprimuntur Ecclesiae, ne non dicam sputis hominum obruantur, sed ipsorum infantium lacrymis tanquam fluvio pertrahantur. Si enim dixerint, nihil prodesse Christum baptizatis infantibus; nihil aliud dicunt quam, Superfluo baptizantur infantes. Ut autem non superfluo baptizentur, quia hoc dicere non audent, prodesse Christum baptizatis infantibus confitentur.

18

Contra peccatum originale perperam citatus Apostolus. Sanctificationis modi multi. Sancti, inquit, de sanctis nasci debuerunt: quia dixit Apostolus, Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt 13I Cor. VII, 14 . Et quomodo hoc accipis? Quomodo intelligis, de fidelibus natum ita sanctum, ut baptizari non debeat? Quomodo libet, accipias istam sanctitatem. Multi enim modi sunt sanctitatis, et multi modi sunt sanctificationis. Non enim omne quod sanctificatur, ad regnum coelorum mittitur. De esca nostra dixit Apostolus, Sanctificatur per verbum Dei et orationem 14I Tim. IV, 5 . Numquid quia esca nostra sanctificatur, non scimus quo mittatur? Disce ergo esse aliquem modum, et quasi umbraculum quoddam sanctificationis, quod non sufficiat ad perceptionem salutis. Distat, et quid distet, Deo notum est. Tamen cum filio fidelium curratur ad Baptismum; non sic errent parentes, ut putent eum jam fidelem natum. Natum enim possunt dicere, non renatum. Nam ut noveris quomodo intelligas sanctificatos filios fidelium, ut modo non quaeram, quia longum est, modum sanctificationis hujus; ubi et maritum habes infidelem, ibi habes et uxorum fidelem. Sanctificatur, inquit, vir infidelis in uxore, et sanctificatur mulier infidelis in fratre 15I Cor. VII, 14 . Numquid quia est ibi forte modus aliquis sanctificationis, ut vir infidelis sanctificetur in uxore fideli, ideo jam securitatem debet accipere, quod in regnum coelorum intraturus est, et non baptizandus, non regenerandus, non Christi sanguine redimendus? Quomodo ergo sanctificatur vir infidelis in uxore, et tamen perit, nisi baptizetur: sic filii fidelium, etsi ad quemdam modum sanctificati, pereunt tamen, si non fuerint baptizati.

19

Cypriani auctoritas pro originali peccato. Rogo vos, ut paululum acquiescatis. Lego tantum. Sanctus Cyprianus est, quem in manus sumpsi, antiquus episcopus Sedis hujus: quid senserit de Baptismo parvulorum, imo quid semper Ecclesiam sensisse monstraverit paululum accipite. Parum est enim quia isti disserunt, et disputant nescio quas impias novitates; et nos conantur arguere, quod aliquid novum dicamus. Ad hoc ergo lego sanctum Cyprianum, ut videatis quomodo sit intellectus canonicus, et catholicus sensus in his verbis quae paulo ante tractavi. Interrogatus est utrum infans baptizari debeat ante octavum diem, quia vetere Lege non licebat circumcidi infantem, nisi octavo die. Quaestio inde erat nata, de die baptizandi: nam de origine peccati nulla erat quaestio; et ideo ex ea re, unde nulla erat quaestio, soluta est exorta quaestio. Sanctus Cyprianus dixit inter caetera, quae superius dixi: « Propter quod neminem putamus a gratia consequenda impediendum esse a lege quae jam statuta est, nec spiritualem circumcisionem impediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino admittendum esse ad gratiam Christi: quando et Petrus in Actibus Apostolorum loquatur et dicat, Deus mihi dixit neminem hominem communem dicendum et immundum 16Act. X, 15 . Caeterum si homines impedire aliquid ad consecutionem gratiae possit, magis adultos et provectos et majores natu possint impedire peccata graviora. Porro autem, si etiam gravissimis delictoribus et in Dominum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur: quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit; qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi dimittuntur, non propria, sed aliena peccata » 17Epist. 59, ad Fidum? Videte quemadmodum de hac re nihil dubitans, solvit illam unde dubitabatur. Hoc de fundamento Ecclesiae sumpsit, ad confirmandum lapidem nutantem.

20

Veritatis hostes quatenus patienter ferendi. Impetremus ergo, si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent haereticos, quod eos talia disputantes nos appellare possimus forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat eos mater piis visceribus sanandos, portet docendos, ne plangat mortuos. Nimium est quo progrediuntur; multum est, vix ferendum est, magnae patientiae adhuc ferri. Non abutantur hac patientia Ecclesiae, corrigantur, bonum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litigamus. Detrahunt nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant; Ecclesiae sanctae pro remissione peccati originalis parvulorum quotidie laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est disputator errans in aliis quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis; ibi ferendus est error: non tantum progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiae quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est reprehendenda patientia: sed debemus timere ne culpetur etiam negligentia. Sufficiat Charitati vestrae, habete ad illos qui nostis illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter, dolenter: quidquid potest faciat pietas; quia postea diligenda non erit impietas. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 1. Matth. XXV, 33, 34, 41, 46
  2. 2. I Cor. VI, 9-11
  3. 3. Act. IV. 12
  4. 4. Rom. V, 16
  5. 5. Id. XI, 33-36
  6. 6. Joan. III, 14, 15
  7. 7. Joan. III, 9, 18
  8. 8. Id. V, 29
  9. 9. Joan. III, 36
  10. 10. Rom. V, 12
  11. 11. I Petr. III, 18
  12. 12. Joan. III, 6, 5
  13. 13. I Cor. VII, 14
  14. 14. I Tim. IV, 5
  15. 15. I Cor. VII, 14
  16. 16. Act. X, 15
  17. 17. Epist. 59, ad Fidum