TheoFonsAt the sources of the faith

Sermons

SERM · Augustine · 410 · EN · 2704 paragraphs · Psalms: Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Mater Machabaeorum in filiorum passione quam fortis. Magnum spectaculum positum est ante oculos fidei nostrae. Aure audivimus, corde divimus optantem matrem ante se finire istam vitam filios suos: longe contrariis votis consuetudini humanae. Omnes enim homines filios suos ex hac vita migrando praecedere volunt, non sequi: illa autem optavit posterior mori. Non enim amittebat filios, sed praemittebat: nec intuebatur quam vitam finirent, sed quam inchoarent. Desinebant enim vivere, ubi quandoque fuerant morituri; et incipiebant vivere, sine fine victuri. Parum est fuisse spectatricem, mirati sumus potius hortatricem. Fecundior virtutibus, quam fetibus: videns certantes, in quibus omnibus ipsa certabat; et in omnibus vincentibus ipsa vincebat. Una mulier, una mater, quomodo nobis ante oculos posuit unam matrem sanctam Ecclesiam, ubique exhortantem filios suos pro illius nomine mori, de quo eos concepit et peperit? Sic sanguine martyrum impletus orbis praejactatis seminibus seges Ecclesiae pullulavit. Unde hoc homini, nisi quia salus justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis 1Psal. XXXVI, 39 ?

2

Deus non tantum tribus pueris, sed etiam Machabaeis adfuit. Cur tres pueri ab ignibus liberantur, Machabaei consumuntur. Vidimus, novimus protectorer fuisse Dominum in tempore tribulationis trium virorum illorum, qui ambulabant inter ignes innoxios, et Dominum sine ulla laesione laudabant. Ubi homo saeviebat, flamma parcebat.

3

In eos qui felicitatem in hac vita esse censent, ac de altera vita dubitant. Sed quantum et quo usque auxit superbiam? Vidi impium exaltari super cedros Libani. Quo usque? quamdiu? Transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus 2Psal. XXXVI, 35, 36 . Bene: quaesisti, et non invenisti; quia transisti. Vis videre impium non esse? vis quaerere eum, et locum ejus non invenire? Transi. Quid dico, Transi? Noli expavescere: non dixi, Morere. Putasti enim me dixisse, Transi de hac vita: et ideo expavisti, quia non transisti. Quid est, non transisti? Non transisti erectione cordis, temporalis felicitatis illecebras; non transisti blandimenta carnis, non transisti suggestiones saeculi cor titillantes et immittentes timorem miseriarum humanarum. Ideo in hoc mundo putas esse felicitatem, in hoc mundo non putas esse calamitatem. Felicitas regni coelorum non tetigit cor tuum, non inde aspersa est aestibus tuis aura refrigerii. Quando tibi dicitur, Falsa est felicitas mundi; etsi non audeas ita dicere, video tamen in corde tuo, forte os torques, subsannas, irrides, et dicis tibi: O si hic mihi bene sit! postea quid futurum sit nescio. Et non est parum quia vel nescio dicis: ne forte etiam hoc dicas, Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est reversio in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis 3Sap. II, 1 . Vel nescio dic. Confessio ignorantiae, gradus est scientiae. Sic ergo te alloquar, tanquam mihi dicas, Nescio quid post mortem futurum sit: prorsus ignoro an beati futuri sint justi, et miseri peccatores; an utrique pariter non sint futuri. Illud tamen quamvis nescias, non audebis dicere post mortem beatos futuros peccatores, miseros justos. Non potes dicere, illos etsi suspicaris pariter non futuros, in meliori tamen statu futuros impios, et justos in malis post mortem futuros. Nec ignorantia tua tibi potest suggerere hoc. Ergo potes dicere: Utrum bene sit post mortem justis, et male post mortem impiis, an utrique pariter sine sensu futuri sint, nescio. O si hic mihi bene sit, cum vivo, cum sentio! Vides quia nondum transisti. Istas, inquam, istas cogitationes terrenas, pulvereas, fumeas, vaporeas, carnales, mortales nondum transisti. Ideo tibi videtur impius exaltari super cedros Libani: ideo quaeris locum ejus, et invenis, quia non transisti.

4

Mali hic suo loco in usus bonos positi. Locum ejus quaeris, et invenis; sed hic. Habet locum suum in hoc saeculo. Non enim frustra a Deo praescio crearetur, aut frustra nutriretur, aut frustra super eum sol oriretur, et pluvia funderetur, frustra ei maligno et male viventi tanta Dei patientia parceretur. Non est hoc frustra: habet hic locum suum. Et si non omnia possumus nos invenire: sed Deo nota sunt omnia, qui novit cuncta disponere. Ecce, ut de aliis taceamus, qualem locum hic habuit iste miser Antiochus? Per eum populus Dei flagellatus est et probatus: per eum isti sancti juvenes coronati. Ergo habuit hic locum suum. Malus erat; sed bene illo usus est, qui malus esse non potest. Sicut enim mali homines male utuntur creaturis bonis: sic Creator bonus bene utitur hominibus malis. Novit quid inde agat, qui totum creavit humanum genus. Aurifex portat, aurifex appendit, aurifex librat. Pictor novit ubi ponat nigrum colorem, ut sit decora pictura; et Deus nescit ubi ponat peccatorem, ut sit ordinata creatura?

5

Traditio Christi et a Juda et a Deo. Tradidit Judas Christum, et damnatus est. Judas tradidit, et damnatur: tradidit Filium Pater, et glorificatur. Tradidit, inquam, Judas magistrum, et damnatur: tradidit se ipse Filius, et laudatur. Quomodo Judas tradidit Christum, omnes novimus: exspectatis fortassis audire quomodo Pater tradidit Filium. Et hoc nostis: sed commemorabo, ut recordemini. Audi Apostolum dicentem de Deo Patre: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 4Rom. VIII, 32 . Audi et de Filio: Qui me, inquit, dilexit, et tradidit semetipsum pro me 5Galat. II, 20 . Duos jam vide traditores: Patrem Filii traditorem, Filium sui ipsius traditorem, sed utrumque salvatorem, quia utrumque creatorem. Judas ergo quid fecit? Quid enim boni fecit? Bonum de illo factum est, non ipse bonum fecit. Neque enim ait Judas: Tradam Christum, ut liberetur genus humanum. In Juda tradidit avaritia; in Deo, misericordia. Non redditum est Judae nisi quod fecit, non quod de illo Deus fecit.

6

Impio locus hic inter justos, non in altera vita. Quare ista diximus? Quia est in hoc saeculo impio locus: et prorsus novit Dominus qui sunt ejus 6II Tim. II, 19; et novit quid pro ipsis faciat, de illis qui non sunt ejus. Sed tu si transieris, si terrena calcaveris, si non frustra sursum cor te habere responderis; transeundo quaeres locum impii, et non invenies. In illa enim vita futura quis locus impii? Numquid adhuc opus habemus exerceri malis? Numquid necesse habet aurum adhuc purgari per paleam? Totus enim mundus fornax aurificis. Ibi justi tanquam aurum: ibi impii tanquam palea. Ibi tribulatio sicut ignis: ibi Deus sicut aurifex. Pius Deum laudat, aurum rutilat: impius Deum blasphemat, palea fumat. Ad unam tribulationem, tanquam ad unum ignem, ille purgatur, ille vastatur: sed Deus aurifex in utroque laudatur.

7

De saeculari felicitate impiorum ne perturbentur pii. Dicam, charissimi, exhortans vos et me ipsum. Cogitationes carnales in adjutorio Domini transeamus, sursum cor habeamus, de vita futura cogitemus: ubi cum fuerit cor tuum, transisti. Ubi est impius? Non ibi erit. Hic necessarius erat: ibi quaeres eum, et non invenies locum ejus. Quando ergo videtis, fratres, qui ex fide vivitis, quorum cor rectum est, qui futuram eamdemque veram et sempiternam felicitatem speratis; quando videtis gaudentes et laetantes homines in ista falsa et deceptoria felicitate, si pii estis, dolete; si sani estis, flete. Sic enim et ille cui commoti sunt pedes, reprehendit se, quia Deum coeperat accusare, et ibi jam erat; sed pene fuit, paulo minus fuit. Non negavit Deo scientiam: sed tanquam motis pedibus nutavit. Quid est nutare? Dubitare. Quando autem se reprehendit, quod correctum non habuit, quid dixit? Quare mihi turbati sunt pedes? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum videns 7Psal. LXXII, 3-17 . Quia vidi divites iniquos, zelavi; et dixi quia perdidi justitiam, et sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Et cum dubito, sic coepi cognoscere. Sic coepi, inquit, cognoscere: hoc labor est ante me. Magnus labor, istam solvere quaestionem. Vere labor est. Bene est illi, et malus est; male est illi, et bonus est: et super ambos Deus judex est. Justus ergo judex dat bona malis, et mala bonis. Labor est ante me. Sed quousque labor est? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Ergo si intellexeris in novissima, erit requies inventionis, peribit labor quaestionis.

8

Coelestis felicitas piis qualis parata. Mundi felicitas piis, non honos, sed onus. Intellige in novissimma, ubi nemo erit felix malus, nemo infelix bonus. Quid enim ait? Quid enim mihi est in coelo? Postea cognovi quid mihi est in coelo, cum intrarem in sanctuarium Dei, et intelligerem in novissima. Quid enim mihi est in coelo? Incorruptio, aeternitas, immortalitas, nullus dolor, nullus timor, nullus beatitudinis finis. Quid ergo mihi est in coelo? quid mihi servatur in coelo? Et a te quid volui super terram 8Psal. LXXII ? Quid enim mihi est in coelo? Quid? dicam quid? Quando explicabo quid? Ideo hoc admirans dixit, non explicans, Quid enim mihi est? inquit. Quare non dicis quid? Quomodo dico quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 9I Cor. II, 9 ? Calcate deorsum quid; quia nihil est: sperate sursum quid; quia explicari non potest. Et hanc fidem habentes, nolite zelare in peccatoribus, quando videtis eos quasi felices, falso felices, revera infelices. Et vos laetamini in Domino 10Psal. XXXI, 11 . Et si habetis forte secundum tempus divitias, honores, potestates, nolite inde vos putare felices.

9

Breve tempus vitae. Sed modo ambula ex fide, mores compone. Longe in alto est ille: nutri pennas. Crede quod nondum potes videre, ut merearis videre quod credis. Tanquam peregrini vivamus, transire nos cogitemus; et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia hujus vitae ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid ei profuisset si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, et illo eamus, unde non transeamus. Et modo cum loquimur utique transimus. Verba currunt, ex ore volant: sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbum Domini manet in aeternum 11Isai. XL, 8 .

Notes

  1. 1. Psal. XXXVI, 39
  2. 2. Psal. XXXVI, 35, 36
  3. 3. Sap. II, 1
  4. 4. Rom. VIII, 32
  5. 5. Galat. II, 20
  6. 6. II Tim. II, 19
  7. 7. Psal. LXXII, 3-17
  8. 8. Psal. LXXII
  9. 9. I Cor. II, 9
  10. 10. Psal. XXXI, 11
  11. 11. Isai. XL, 8