TheoFonsAt the sources of the faith

Sermons

SERM · Augustine · 410 · EN · 2704 paragraphs · Psalms: Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Spiritualiter sapere datur a Spiritu sancto. Hesternae lectionis debitores nos esse meminimus: sed sicut nos debemus sermonem, ita et vos debetis audientiam. Et lectio quidem illa carnaliter sonat: qui autem Spiritum Dei accepit, spiritualiter sapit. Dixit enim Apostolus, Sapere secundum carnem, mors est 1Rom. VIII, 6 . Et ad hoc promisit Dominus Paracletum Spiritum veritatis. Ergo sicut promisit, et misit, ut unusquisque jam qui eum Spiritum recepit, non sit temporalibus voluptatibus servus, sed dominus corporis factus et servus Creatoris, dirigat se in viam praeceptorum Dei: nec vestigia ejus nutent, nec oculi ejus palpitent; sed intentione fidei proficiat, ut veniat ad id quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 2I Cor. II, 9: quod creditur antequam videatur, ut cum venerit, qui credidit non confundatur.

2

Petrus carnaliter sapiens infirmus. Ipsius et omnium martyrum fortitudo ex Spiritu sancto. Cum ergo carnaliter adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem ancillae, negavit Dominum ter. Praedixerat enim medicus aegroto quid in illo futurum erat: qui aeger casus aegritudinis suae non noverat, et plus de se aegrotus praesumpserat; sed verus medicus videbat. Dixerat enim se cum Domino et pro Domino moriturum 3Matth. XXVI, 69-75, 31-35. Nondum autem poterat, quia infirmus erat. At ubi venit postea Spiritus sanctus missus de coelo, et confirmavit eos in quos venit; impletus ille fiducia spirituali, coepit jam vere paratus esse mori pro eo quem ante negaverat. Hac fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nec patientes pro falsa fide, pro vano phantasmate, pro spe inani, pro re incerta; sed pro veritatis pollicitatione, certum habentes eum qui promisit, potentem esse qui exhibeat; omnia praesentia contempserunt, in futura exarserunt, quae cum fuerint illis praesentia, non erunt praeterita.

3

Esau carnales, Jacob spirituales figurat. Spiritualis vitam Angelorum exspectat. Recordamini ergo, qui interfuistis hesterno die, duos filios Isaac, Esau et Jacob, quomodo majori praeponitur minor 4Gen. XXV et XXVII: ut ad Jacob pertineatis, Esau non ametis. Erit autem Esau, qui vult carnaliter vivere, vel carnalia in futuro saeculo sperare. Sive ergo carnaliter vivens, et talibus gaudens in hoc tempore, et talia de Deo sperans, qualia habent et mali, et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent et iniqui; aut certe contemnens istam praesentem, et talem sperans in futuro; carnalis est, carnalem habens fidem, carnalem spem, carnalem charitatem. Fides autem spiritualis est, credere quod protector sit temporaliter Dominus tuus, ut venias ad illud quod temporale non erit; et sperare te habiturum vitam Angelorum, non in corruptionibus carnis, non in voluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in superbia possessionum dominationis terrenae; sed tantummodo quomodo Angeli vivunt.

4

Vita Angelorum beata ex visione Dei. Vivunt autem Angeli in gaudio, non creaturae, sed Creatoris. Gaudium enim creaturae est quidquid videtur: gaudium Creatoris est quod non videtur oculis corporis, sed purgata acie mentis. Beati mundo corde. Ad quam visionem beati sunt? Quoniam ipsi Deum videbunt 5Matth. V, 8 . Non enim putetis, fratres, quia gaudent Angeli ex eo quia vident terram, aut coelum, vel quaecumque in his sunt. Non ex eo gaudent, quia vident coelum et terram; sed quia vident eum qui fecit coelum et terram.

5

Deus non est quid corporeum, nec quale formari nostra cogitatione possit. Ille autem qui fecit coelum et terram, nec coelum est, nec terra; nec quid terrenum potest cogitari, nec quid coeleste, nec quid corporeum vel spirituale poteris cogitare: non hoc est Deus. Non tibi facias hominem aliquem grandem et pulchrum: non circumscribitur humana forma Deus; non continetur loco, non tenetur spatio. Non tibi facias quasi aureum Deum: non hoc est Deus. Nam aurum, unde tibi vis facere Deum, Deus ipse fecit; et hoc infirmum, quia in terra. Non tibi proponas, quia aliquid tale est Deus, quale vides in coelo, vel lunam, vel solem, vel sidera vel quidquid fulget et splendet in coelo: non hoc est Deus. Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tanquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est et immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Deus quidem habitat lucem inaccessibilem 6I Tim. VI, 16: sed talis lux non est rota, nec potest esse nota oculis carnis.

6

Quid cogitandum cum dicitur Deus. Manichaeorum errorem perstringit. Sed si videre potes quid est veritas, quid est sapientia, quid justitia, quomodo dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini 7Psal. XXXIII, 6 : quomodo est illud lumen verum, de quo dicit Joannes, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; quomodo Joannes ipse Baptista non erat lumen verum. Dicit enim Joannes evangelista, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine 8Joan. I, 9, 8 . Non solum autem Joannes Baptista verum lumen non erat, sed nec Paulus verum lumen erat, nec Petrus verum lumen erat, nec aliqui apostoli verum lumen erant. Etenim verum lumen est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Illi vero lumina erant, quia illuminabantur. Nam et oculi carnis nostrae dicuntur lumina; et unusquisque jurat, Per lumina mea. Lumina ista quid sunt? Si desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. Ubi sunt lumina, videant ante se, praebeant ducatum pedibus, si lumina sunt: et tamen lumina sunt. Quare lumina sunt? Quia possunt lumen recipere. Etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus: sola membra in te qui vocantur oculi, sola sentiunt lumen illatum. Absente lumine tenebrantur: sed illato lumine sola illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen. Illuminantur quidem et caetera membra tua; sed ut videri possint, non ut videre possint. Nam lux quae oritur, vel quae infertur, omnia membra perfundit; oculos, ut videant; caetera, ut videantur. Sic omnes sancti illuminati sunt, ut viderent, et ut quod videbant, praedicarent. Ideo illis dictum est, Vos estis lumen mundi 9Matth. V, 14 . Sed lumen, non verum lumen. Quare? Quia erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem. Omnem hominem dixit: si de isto sole diceret, non diceret, Omnem hominem; quia iste sol non a solis hominibus videtur. Vident illum et pecora, et minutissima animalia, et muscae vident istum solem: illud autem lumen quod Deus est, nemo videt, nisi de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

7

Lumen quod Deus est, quale cogitandum. Conamini cogitare, fratres, lumen veritatis, lucem sapientiae, quomodo ubique praesens est omnibus: conamini cogitare lumen justitiae; praesens est enim omni cogitanti. Quid enim est quod cogitat? Qui vult injuste vivere, peccat. Deserit justitiam: diminuta est? Conversus est ad justitiam: quid? aucta est? Deserit eam, integram illam relinquit: convertitur ad eam, integram illam invenit. Quid est ergo lumen justitiae? De oriente hoc surgit, et in occidentem vadit? An est alius locus unde oritur, aut quo venit? Nonne ubique praesto est? Homo certe qui est in occidente, si vult juste vivere, id est, secundum justitiam, numquid deest illi quam intueatur et videat secundum ipsam justitiam? Iterum in oriente positus si velit juste vivere, id est, secundum eamdem justitiam, numquid deest illi? Ibi enim est justitia: praesto est juste viventi. Secundum ejus regulam vident quemadmodum juste vivant et illi: sicut justi bene vivendo eam vident, ita et injusti male vivendo non eam vident. Nam et ille juste vivit, cum eam videt; et ille ipsam videt, ut secundum eam actus suos dirigat: quia nisi secundum justitiae regulam direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur. Quia ergo et huic praesto esse potuit ibi consistenti, nullo loco est, et ubique est: sic justitia, sic sapientia, sic veritas, sic castitas. Conamini ergo videre talem lucem: sed non potestis, palpitat mentis acies; purgetur, ut videat.

8

Felicitas in futuro saeculo qualis speranda. Duo Testamenta. Non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis, quale nunc videtis: quia si tale aliquid cogitaveritis, et tale aliquid dilexeritis; cum ipso mundo vultis ire extra mundum, tollere vobiscum vultis mundum. Non erunt ibi ista. Lux ibi erit quaedam, unde hoc rorat nescio quid, quod modo intelligimus, et gaudemus. Sed si habemus benedictionem a rore coeli, habemus abundantiam a fertilitate terrae: sic est enim benedictus Jacob 10Gen. XXVII, 28: ad eum pertineamus, et non carnaliter vivamus. Quia unusquisque incipit carnaliter vivere, ideo major dictus est Esau 11Id. XXV, 23. Duo Testamenta dicuntur in Lege, unum Vetus, et alterum Novum. Vetus promissiones habebat temporales, sed significationes spirituales. Intendat Charitas vestra. Si promissa est Judaeis terra repromissionis, significat aliquid spiritualiter terra repromissionis: si promissa est Judaeis civitas pacis Jerusalem, significat aliquid nomen civitatis Jerusalem: si data est Judaeis circumcisio carnis, significat aliquam spiritualem circumcisionem: si jussi sunt Judaei unum diem sabbatum observare de septem diebus, significat spiritualem quietem, quae non habet vesperam. Nam et in ipsis septem diebus, in Genesi in omnibus diebus dictum est, Facta est vespera 12Id. I : in septimo die non dicitur, Facta est vespera. Septimo die qui vesperam non habet, significatur nobis requies sempiterna, ubi nullus est occasus. Si data sunt sacrificia Judaeis carnalia, per victimas animalium omnia significant sacrificia spiritualia.

9

Testamenti Veteris et Novi discrimen et consonantia. Vetus enim Testamentum est promissio figurata: Novum Testamentum est promissio spiritualiter intellecta. Cum enim Jerusalem quae fuit in terra, pertineat ad Vetus Testamentum, imaginem habet ad Jerusalem quae est in coelo, et pertinet ad Novum Testamentum. Circumcisio carnalis pertinet ad Vetus Testamentum: Circumcisio cordis pertinet ad Novum Testamentum. Liberatur secundum Vetus Testamentum populus de Aegypto: liberatur secundum Novum Testamentum populus a diabolo. Persecutores Aegyptii et Pharao persequuntur exeuntes de Aegypto Judaeos: persequuntur populum christianum peccata ipsorum et diabolus princeps peccatorum. Sed sicut Judaeos usque ad mare persequuntur Aegyptii; sic Christianos usque ad Baptismum persequuntur peccata.

10

Figurae nostrae ea quae Israelitico populo contigerunt. Audi Apostolum, quia ista figurae nostrae fuerunt. Nolo enim, inquit, vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt. Si sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. Quid est, sub caligine fuerunt? Non eis intelligentibus spiritualiter, quae cum eis corporaliter agebantur. Et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Datum est enim illis manna in deserto 13Exod. XVI, 13, sicut nobis datur dulcedo Scripturarum, ut duremus in ista eremo vitae humanae. Et norunt quale manna accipiunt Christiani, quibus dixit ipse Psalmus, Gustate et videte, quam suavis est Dominus 14Psal. XXXIII, 9 . Et omnes, inquit, eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem? Idem significantem. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Et attende quomodo unam rem exposuit, et caetera tacuit: Bibebant enim de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus. Haec autem figurae nostrae fuerunt 15I Cor. X, 1-6 . Illis sunt exhibitae, sed figurae nostrae fuerunt: quia illis corporaliter exhibebantur, nobis spiritualiter significabantur. Ergo illi qui corporaliter ea tenuerunt, ad Vetus Testamentum pertinuerunt.

11

Isaac et Rebecca in benedictione Jacob, quid figurabant. Ad Ecclesiam pertinent omnes sancti. Jam videte quia senuerat Isaac. Cujus personam gessit Isaac, quando voluit benedicere filium suum majorem 16Gen. XXVII, 1? Jam senuerat: ubi senectus, vetustas; per senectutem intelligo vetustatem; et per vetustatem intelligo Vetus Testamentum. Hoc ergo Vetus Testamentum quia illi non intelligebant, qui sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi Isaac. Caligo oculorum corporis Isaac, caliginem significat mentium Judaeorum: senectus Isaac, vetustatem significat Veteris Testamenti. Quid ergo, fratres? Vult tamen benedicere et majorem filium Esau. Minorem amabat mater, et majorem pater, tanquam primogenitum: nam aequalis in ambos justitia, sed erat charitas major erga primogenitum. Vult ille benedicere majorem, quia Vetus Testamentum primo populo promittebat. Promissiones non loquitur nisi ad Judaeos: ipsis videtur promittere, ipsis videtur omnia polliceri. Vocantur ab Aegypto, liberantur ab hostibus, per mare ducuntur, pascuntur manna, accipiunt Testamentum, accipiunt Legem, accipiunt promissiones, accipiunt ipsam terram repromissionis. Non mirum quia ille benedicere voluit primum filium: sed sub figura majoris benedicitur minor. Mater enim typum gestat Ecclesiae. Ecclesiam autem accipite, fratres, non in his solis qui post Domini adventum et nativitatem esse coeperunt sancti; sed omnes quotquot fuerunt sancti, ad ipsam Ecclesiam pertinent. Non enim non ad nos pertinet pater Abraham, quia ille fuit antequam Christus nasceretur de Virgine, et nos tanto post, id est, post passionem Christi facti sumus christiani: cum dicat Apostolus quia filii sumus Abrahae, imitando fidem Abrahae 17Rom. IV, 12; Galat. III, 7. Ergo nos imitando illum ad Ecclesiam admittimur, et ipsum ab Ecclesia exclusuri sumus? Haec Ecclesia significatur in Rebecca uxore Isaac: haec Ecclesia erat in sanctis etiam Prophetis, qui intelligebant Vetus Testamentum, quia promissiones illae carnales spirituale nescio quid significabant. Si spirituale, spirituales ergo ad minorem filium: quia prior est carnalis, et postea spiritualis.

12

Carnales de Ecclesia in sorte sunt Esau. Jam hesterno die praemisimus Sanctitati vestrae, ideo majorem filium dici Esau, quia nemo fit spiritualis, nisi ex carnali: sed si perseveret in prudentia carnis, semper erit Esau: si autem fiat spiritualis, est filius minor; sed ipse minor erit major: ille enim tempore praecedit, iste virtute. Namque cum coxisset lentem Jacob, desideravit Esau accipere, antequam veniret ad istam benedictionem: et ille ait illi, Da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam coxi 18Gen. XXV, 31 . Vendidit primogenita sua minori: abstulit ille voluptatem temporalem, abstulit ille dignitatem sempiternam. Ergo qui temporalibus voluptatibus serviunt in Ecclesia, lentem manducant. Quam quidem coxit Jacob, sed non manducavit Jacob: idola enim magis in Aegypto viguerant. Lens cibus est Aegypti. Per lentem omnes errores Gentium significantur. Quia ergo Ecclesia eminentior et manifestior in filio minore de Gentibus ventura significabatur, lentem coxisse dicitur Jacob, et manducasse Esau. Etenim dimiserunt idola Gentes, quae colebant; Judaei autem serviebant idolis, nam conversi corde in Aegyptum, ducebantur per eremum; et cum interfecti essent in mari hostes eorum, et fluctibus obruti essent inimici eorum, desideraverunt idolum facere, quia non viderunt Moysen 19Exod. XXXII, 1, et non intellexerunt secum praesentem Deum; sed in praesentia hominis habentes spem, non viderunt oculis hominem, et putare coeperunt quia non ibi esset Deus, cum ipse solus per Moysen tanta patraret. Quaesierunt hominem oculis carnis, quia non habebant oculos cordis, unde Deum in Moyse viderent. Perdiderunt ergo primatum suum, quia conversi corde in Aegyptum manducaverunt lentem.

13

Benedictio minoris sub specie majoris. Intendat Sanctitas vestra. Benedicere ergo volebat majorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia Vetus Testamentum ad Judaeos directum erat. Quod Vetus Testamentum non ab eis intelligebatur, ideo caliginosi oculi dicuntur. Ut dixi, fratres, ad majorem loquitur, ad minorem pervenit benedictio. Etenim mater ista, quae in sanctis omnibus intelligitur, id est, Ecclesia, quae intellexit prophetiam, ipsa dat consilium filio minori, et dicit illi: Ego ipsa audivi patrem tuum dicentem fratri tuo: Vade, et affer mihi venationem, ut manducem, et benedicat te anima mea, antequam moriar. Nunc ergo, fili, audi me. Et dedit illi consilium ut iret, afferretque duos haedos de proximo grege; et faceret illos mater, quemadmodum delectabatur pater ejus; et manducaret, et benediceret filium suum minorem absente majore. Ille autem timuit, et ait: Frater meus pilosus est, ego autem lenis sum; ne contingat me et compalpet pater meus, et intelligat quia ego sum Jacob, et acquiram non benedictionem, sed maledictionem. At illa: Vade, inquit, fili, audi me: maledictio tua super me sit 20Gen. XXVII, 6-13 . Perrexit, et attulit duos haedos: facti sunt, et apposuit patri suo: et quemadmodum praedixit, quia non illum agnoscebat in voce, tetigit, invenit pilos; quia pellibus haedorum circumdederat mater brachia ejus: credidit majorem esse, et benedixit. In benedictione majorem intendebat, et benedictio ad minorem perveniebat.

14

Peccata aliena patienter portanda. Sed non posset ad nos pervenire benedictio, nisi jam mundati a peccatis per nativitatem regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. Genuit enim mater ambos filios. Intendite, fratres: genuit unum pilosum, alterum lenem. Pili peccata significant, lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiem a peccatis. Duo filii benedicuntur: quia duo genera benedicit Ecclesia. Quomodo duos peperit Rebecca, generantur in utero Ecclesiae duo, unus pilosus, alter lenis: quorum diversitatem exposuimus. Sunt enim homines qui nec post Baptismum volunt dimittere peccata sua, et ea volunt facere quae antea faciebant. Verbi gratia, si faciebant fraudes, volunt iterum fraudare: si mendacium jurabant, volunt adhuc pejerare: si circumveniebant dolis innocentes, volunt adhuc circumvenire: si homicidia cogitabant, eadem cogitant: si fornicabantur, si inebriabantur, ea ipsa nihilominus faciunt. Ecce Esau natus pilosus. Quid facit Jacob? Dicitur ei a matre: Vade, benedicat te pater tuus. Et dicit, Timeo, non accedam. Sunt enim homines in Ecclesia, qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium peccatorum in unitate maculentur, et per haereses et schismata pereant.

15

Quomodo Jacob sine dolo, et cum dolo. Quid ergo dicitur huic piloso Esau, qui non bene conversatus est in domo? Nam et hoc de illis dicitur: Erat ille agrestis venator, Jacob autem sine dolo conversabatur in domo 21Gen. XXV, 27 . Ideoque eum amabat mater, cujus conversationem dulcem sentiebat. Ipse est Jacob, qui postea appellatus est Israel, cum luctaretur cum Angelo: et hoc in magno mysterio. Benedictus, appellatus est Israel 22Id. XXXII, 28: ideoque quia sine dolo erat. Intendite, fratres mei, et videte quam sine dolo fuerit. Nathanaelem Dominus quando vidit, quia noverat qualis esset, ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 23Joan. I, 47 . Si ergo ideo iste Israelita, quia non est in eo dolus; in ipso Israel utique non erat dolus. Quid sibi ergo vult, quod dicitur, Venit frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem 24Gen. XXVII, 35 ? Sine dolo eum commendat Scriptura conversantem in domo: Dominus etiam perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum dicit de Nathanaele, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid sibi ergo vult, cum dicitur, Accessit cum dolo, et abstulit benedictionem ?

16

Haedinas pelles habere quid. Dolus interim quid significet, attendamus; et videamus quid debeat facere Jacob. Portat aliena peccata, et portat cum tolerantia quamvis aliena: hoc est enim habere pelles haedinas: id est, patienter aliena portat, non haeret suis. Sic omnes qui pro unitate Ecclesiae tolerant aliena peccata, Jacob imitantur. Quia et ipse Jacob in Christo est: siquidem Christus in semine Abraham. Dictum est enim, In semine tuo benedicentur omnes gentes 25Gen. XXII, 18 . Dominus ergo noster Jesus Christus, qui nullum peccatum fecit, portavit aliena peccata: et dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa sunt? Sic ergo Jacob transit ad Christum post aliena peccata, id est, haedinas pelles. Et quid est dolus?

17

Venit enim ille sero, et affert quod jussit pater; et invenit fratrem suum benedictum pro se: et non benedicitur altera benedictione. Quia duo illi homines, duo populi erant: una benedictio unitatem significat Ecclesiae. Duo autem populi ipsi sunt, qui est et Jacob. Sed alio modo figurati duo populi pertinentes ad Jacob. Etenim Dominus noster Jesus Christus, qui ad Judaeos et Gentes venerat, repudiatus est a Judaeis, qui pertinebant ad filium majorem: elegit tamen quosdam, qui pertinebant ad filium minorem, qui spiritualiter coeperant desiderare et intelligere promissa Domini, non carnaliter illam terram, quam desiderabant accipientes; sed spiritualem illam civitatem desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter; quia nemo ibi carnaliter, nemo spiritualiter moritur.

18

Duo haedi, duo populi. Hanc ergo cum coepissent desiderare, coeperunt pertinere ad Jacob, qui crediderunt in Christo, et factus est grex Domini in ipsa Judaea. Sed quid dicit Dominus de ipso grege? Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili: vado, adducam eas, et erit unus grex et unus pastor 26Joan. X, 16 . Quas alias oves habet Dominus Jesus Christus, nisi de Gentibus? Junctae sunt oves de Gentibus Judaeis ovibus. De Judaeis enim Apostoli. Inde erant et quingenti fratres, qui viderunt Dominum post resurrectionem 27I Cor. XV, 6. Inde erat ipse Nathanael, cui testimonium perhibuit Dominus, in quo dolus non esset. Inde erant centum viginti, qui cum essent in domo, venit Spiritus sanctus, ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis. Inde erant tot millia hominum, quae legimus in Actibus Apostolorum baptizata in nomine Christi, ex his qui crucifixerant Christum 28Act. I, II, et IV. Ergo inde erant oves, et multae oves; sed non solae: habebat Dominus alias de Gentibus. Ipsi duo populi tanquam de diverso venientes, etiam duobus parietibus significantur. Venit enim Ecclesia Judaeorum de circumcisione; venit Ecclesia Gentium de praeputio: de diverso venientes in domo conjuncti sunt. Ideo Dominus dictus est lapis angularis: dicit enim Psalmus, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 29Psal. CXVII, 22 ; dicit et Apostolus, Ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu 30Ephes. II, 20 . Ubi est angulus, duo parietes copulantur: in angulo duo parietes, nisi de diverso, non conveniunt: nam si ex una parte veniunt, angulum non faciunt. Duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi, ipsa sunt duo ovilia, ipsi sunt duo parietes; ipsi sunt duo caeci qui sedebant in via 31Matth. XX, 30; ipsae sunt duae naves in quas levati sunt pisces 32Luc. V, 7. Multis in locis Scripturarum intelliguntur duo populi: sed unum sunt in Jacob.

19

Haedi cur populi. Quare haedi, dicet aliquis? Haedi nostis quia peccatores sunt: nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram agni 33Matth. XXV, 33. Sed qui perseveraverint haedi, ipsi erunt ad sinistram. Nam nisi prius haedi essent, non diceret Dominus: Non veni vocare justos, sed peccatores. Quando enim Dominus conversabatur cum peccatoribus, et manducabat cum publicanis, Judaei quasi agni, id est, quasi justi, et per superbiam magis hirci, objecerunt Domino tanquam crimen, imo discipulis ejus dixerunt: Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Respondens Dominus, quomodo se defendit? Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores 34Id. IX, 11-13 . Vocat ergo haedos, sed ut non perseverent haedi. Occidit enim illos Jacob, et praeparavit inde epulas patri suo; id est, ad intelligentiam spiritualem, quae in illa benedictione habebat intelligi, quamvis figurabatur in filio majori: ad hoc occisi sunt haedi, et manducati sunt, et trajecti in corpus unum. Sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus unum Ecclesiae: cujus Ecclesiae figuram gerebat Petrus, quando ei dictum est, Macta et manduca 35Act. X, 13 . Ergo ille agrestis, iste in domo, mansuetus: ille major, iste minor: ad illum videbantur respicere benedictiones, ad istum perveniebant. Respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur Judaeis: ad istum perveniebant, quia spiritualiter intelligenda erant, et accipienda Christianis. Ad istum benedictio non perveniret, nisi portaret peccata, quae ipse jam non faciebat.

20

Aliena peccata sic portanda sunt, ut corrigantur. Charitas. Intelligat itaque Sanctitas vestra, quomodo sint portanda peccata. Sunt enim qui portare sibi videntur peccata, et tacent peccatoribus: jam ista simulatio detestanda est. Porta peccatorem, non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. Dilige peccatorem, non in quantum peccator est, sed in quantum homo est. Quomodo si diligis aegrum, persequeris febrem: nam si parcis febri, non diligis aegrum. Dic ergo quod verum est fratri tuo, noli tacere. Quid enim aliud agimus, quam dicere vobis quod verum est? Noli mendaciter; aperta veritate dic quod verum est: sed donec corrigatur, portetur. Diversis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum et portatio pellium: rem tamen significant, quae uno tempore fieri potest. Simul enim et arguit justus peccatores, quod est haedos occidere; et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles portare. Quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit peccatores: sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia; meruit benedici: quia charitas omnia tolerat. Ipsa charitas erat in matre, et figuram charitatis ipsius gerebat mater: quae figura omnium sanctorum erat, figuram charitatis gerebat; quia sancti non sunt, nisi qui habuerint charitatem. Quid enim proderit, si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam? Factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest 36I Cor. XIII, 7, 1-3 . Qualis est ergo charitas, quae sola multum prodest, sine qua caetera nihil prosunt? Ergo ipsa charitas dat consilium, et obedit filius charitatis.

21

Isaac in dolo Jacob figuram intellexit. Quale consilium dat? Ut accipiat ille pelles haedinas, et accedat ad patrem. Majorem quaerit pater, et minorem benedicit: Vetus Testamentum Judaeos intuetur per litteram, et per spiritualem ejus intelligentiam Christiani in illo benedicuntur. Intendat Sanctitas vestra, magnum mysterium, magnum sacramentum. Dicit Isaac, Venit frater tuus cum dolo, de homine sine dolo. Sine dubio Isaac ille, ut erat spiritu prophetico, noverat quid agebatur, et ipse figurate agebat; omnia ponit in magna altitudine sacramentorum: nam si nesciret quid ageret, irasceretur fallenti se filio. Venit major, et dicit, Ecce, pater; manduca: sicut jussisti mihi, feci. Dicit ille: Quis es tu? Respondit: Ego sum filius tuus major Esau. Et quis est, inquit, ille a quo jam manducavi; et benedixi eum, et benedictus erit 37Gen. XXVII, 31-33 ? Irasci videbatur, exspectabat ab ore ipsius Esau maledictionem aliquam in fratrem: cum exspectat ille maledictionem, confirmat iste benedictionem. O irasci! o indignari! Sed noverat mysterium, et caligo oculorum ejus corporeorum significabat caliginem mentis Judaeorum: oculi autem cordis ejus videbant altitudinem mysteriorum.

22

Dolus, non dolus.--Venit, inquit, frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem. Dicebamus: videte quid est cum dolo: dolus hic, non est dolus. Quomodo dolus non est dolus? Quomodo petra non est petra? Quomodo dicitur mare, et non est mare? quia aliud significat: sic dicitur petra, et non est petra; quia aliud significat. Dicitur mons, et non est mons: dicitur leo de tribu Juda Dominus Jesus Christus, et non est leo: dicitur agnus, et non est agnus: dicitur pecus, et non est pecus: dicitur vitulus, et aliud est. Sic dicitur dolus, et non est dolus. Quare ergo dicitur dolus, quaeramus. Quare dicta sunt illa omnia, quaeramus. Quare dictus est leo? Propter fortitudinem. Quare dictus est petra? Propter firmitatem. Quare dictus est agnus? Propter innocentiam. Quare dictus est vitulus? Propter victimam. Quare dictus est mons? Propter magnitudinem. Quare manna? Propter dulcedinem. Quare ergo dolus? Jam quid sit dolus videamus, et inveniamus quare dictus sit dolus. Novimus enim quid sit petra: et tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et immobili dicitur petra; et ad laudem inde duxisti firmitatem, et ad vituperationem duritiam. Novimus in petra firmitatem, et accepimus Christum petram: Petra autem erat Christus 38I Cor. X, 4 . In leone fortitudinem novimus: et tamen leo etiam diabolus nominatus est. In dolo quid novimus, ut accipiamus in figura dolum, quemadmodum accipitur et mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et caetera?

23

Dolus in Jacob quid. Jacob a mendacio defenditur. Dolus ergo quid est? Dolus est quando aliud agitur, et aliud simulatur. Quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus dicitur. Dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in proprietate. Qui dixerit petram in proprietate Christum, blasphemat: quomodo vitulum qui dixerit in proprietate Christum, blasphemat. Vitulus in proprietate pecus est; in figura, victima: in proprietate lapis terra obdurata est; in figura, firmitas. Dolus in proprietate fraus; in figura, ipsa figura. Omnis enim figurata et allegorica lectio vel locutio, aliud videtur sonare carnaliter, aliud insinuare spiritualiter. Hanc ergo figuram doli nomine appellavit. Quid est ergo, Venit cum dolo, et abstulit benedictionem tuam? Quia figuratum erat quod agebatur, ideo dictum est, Venit cum dolo. Nam ille doloso homini benedictionem non confirmaret, cui debebatur justa maledictio. Non ergo erat verus ille dolus: maxime quia non est mentitus dicendo, Ego sum filius tuus major Esau: jam enim pactus erat ille cum fratre suo, et vendiderat primogenita sua. Hoc se dixit habere patri, quod emerat a fratre: quod ille perdiderat, in istum transierat. Non enim primogeniti honor exclusus erat de domo Isaac: primogeniti honor ibi erat; in illo non erat, qui eum vendiderat: ubi erat, si non in minore erat? Ideo sciens hoc in mysterio Isaac, confirmavit benedictionem, et dicit filio: Quid tibi facturus sum? Et ille: Benedic et me, pater: non enim una tibi est benedictio 39Gen. XXVII, 37, 38 . Isaac autem sciebat unam.

24

Benedictio Jacob. Quare unam? Aderit Spiritus sanctus, ut dicam, et intelligatis. Videamus ipsas benedictiones, qualem benedictionem accepit Jacob, et qualem benedictionem accepit Esau. Ipse Isaac ad Jacob: Tu es filius meus Esau? Respondit Jacob: Ego. Et dixit: Appone mihi, et manducabo de venatione tua, fili, et benedicat te anima mea, antequam moriar; sed admove mihi osculum. Illum non est osculatus: a pace coepit hujus benedictio. Quare osculo confirmavit pacem? Quia et ille propter pacem portabat aliena peccata. Et accessit, et osculatus est eum: et odoratus est odorem vestis ejus. Stolam enim habebat fratris sui: id est, dignitatem primogenitorum, quam ille perdiderat, iste habebat. In isto jam bene olebat, quod ille male perdiderat. Odoratus est odorem vestis ejus, et benedixit eum, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Odorem vestimenti accepit, et dixit odorem agri. Intellige Christum in mysterio interiori, et intellige vestem Christi Ecclesiam.

25

Una res multis modis significata. Intelligat Sanctitas vestra. Multis enim modis significatur una res: id est, Ecclesiam, quam significant illi duo haedi, ipsam significat vestis ista. Quia una res multis modis significatur, quae nihil horum est per essentiam, omnia per figuram. Agnus non potest esse leo; leo non potest esse agnus: Dominus autem noster Jesus Christus et leo potuit esse, et agnus: sed quia nec leo nec agnus per essentiam, et leo et agnus per figuram. Sic haedi non possunt esse vestis, et vestis non potest esse haedi: Ecclesia vero, quia nec haedi nec vestis per essentiam, et haedi et vestis est per figuram; et quidquid aliud dici potest.

26

Ecclesia ager. Odoratus est vestimenta ejus, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Ager iste, Ecclesia est. Probemus quia ager est Ecclesia. Audi Apostolum dicentem fidelibus: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis 40I Cor. III, 9 . Non solum ager est Ecclesia, sed et agricola Deus. Audi ipsum Dominum: Ego sum vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola est 41Joan. XV, 1 et 5 . In hoc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem sempiternam, ipse Apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet operarium. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. 42I Cor. III, 6 et 7 . Quomodo servavit humilitatem, ut ad Jacob pertineret, ut ad ipsum agrum, id est, Ecclesiam, ne amitteret stolam, cujus odor erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau, carnaliter intelligens et typho plenus? Olet ergo ager de veste filii: sed non ager ille ex se aliquid est, ideo adjecit, quem benedixit Dominus. Et dabit tibi Dominus de rore coeli desursum, et ab ubertate terrae, et multitudinem frumenti et vini: et servient tibi gentes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus erit; et qui benedixerit te, benedictus erit 43Gen. XXVII, 19-29 . Haec benedictio Jacob: si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio: benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione; nec tamen ab hac penitus aliena.

27

Benedictio Esau. Audiamus ergo quomodo benedicitur Esau; et videamus quid intersit inter spirituales Ecclesiae filios, et carnales; inter eos qui spiritualiter vivunt, et eos qui semper carnalibus gaudiis delectantur. Respondens autem Isaac, dixit ad Esau: Quis ergo venatus est mihi venationem, et intulit mihi? benedictus sit. Factum est antem ut audivit Esau verba Isaac patris sui, exclamavit voce magna, et dixit: Benedic et me pater. Et dixit illi: Venit frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam.

28

Jacob supplantatio.--Et dixit Esau: Juste vocatum est nomen ejus Jacob. Supplantatio enim vocatur Jacob. Et nec ipsa supplantatio inanis est: quia in figura accipitur, quomodo dolus. Non enim jam erat tanta malitia in fratre, ut vellet supplantare fratrem suum. Tunc enim dictus est supplantator, quando manu fratris sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator est dictus 44Gen. XXV, 25. Supplantatio autem carnalium, vita spiritualium est.

29

Iterum de benedictione Esau. Respondit autem Isaac, et dixit ad illum, Dominum illum tuum feci: non enim aliud potuit accipere Esau quod dictum est, Et omnes fratres ejus servient illi: tibi autem quid faciam, fili? Et dixit Esau ad patrem suum: Benedic tamen et me. Cum strangulatus esset Isaac: id est, cum coactus esset. Magna res, magnum sacramentum, utinam capiamus: coactus benedicit, et tamen benedicit; et quod benedicit, verum est, sed tamen coactus benedicit. Quid sit hoc, attendite. Videamus ipsam benedictionem, et intelligamus quid sit coactum benedicere.

30

In benedictione quid proprium, quid commune Jacob et Esau. Respondit autem Isaac (pater sane Esau non est osculatus), et ait illi, Ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua , et a rore coeli desuper. Dixit hoc et illi, ab ubertate terrae, et a rore coeli: hoc ergo commune est Jacob et Esau. Quid est proprium Jacob? Servient tibi gentes. Quid est proprium Jacob? Omnes fratres tui tibi servient: et qui te benedixerit, benedictus erit; et qui te maledixerit, maledictus erit. Habet et iste nescio quid proprium, quod non dictum est Jacob: Et in gladio vives, et fratri tuo servies. Sed ne tolleret liberum arbitrium (jam hinc et hesterno diximus), adjecit, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo. Quid est, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo 45Gen. XXVII, 39, 40 ? Liberum tibi est, si volueris, converti: non quasi duo eritis, sed unus Jacob. Omnes enim qui convertuntur ab Esau, ad Jacob pertinent. Similitudo unum facit, dissimilitudo facit diversitatem. Quid ergo? A rore coeli, et a fertilitate terrae, ambo habent. Servient tibi gentes et fratres tui et filii patris tui, solus Jacob habet. In gladio autem tuo vives, solus Esau. Quiddam commune habent, quaedam singuli.

31

Scripturae et Sacramenta bonis et malis communia. Sunt mali in Ecclesia pertinentes ad Esau: quia et ipsi filii Rebeccae, filii matris Ecclesiae, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus perseverantes, de illius tamen utero nati. Habent ergo a rore coeli, et a fertilitate terrae: a rore coeli omnes Scripturas, omnem sermonem divinum: a fertilitate vero terrae, omnia visibilia Sacramenta; visibile enim Sacramentum ad terram pertinet. Haec omnia communia habent in Ecclesia et boni et mali. Nam et ipsi habent et participant Sacramentis: et quod norunt fideles, a tritico et vino. Et habent de rore coeli: quia super omnes descendit sermo Dei de coelo. Venit sermo Dei, et irrigat: sed qui irriget, et quid irriget, attende. Nam et illos irrigat et illos, bonos et malos: sed illi bonam pluviam in radicem spinarum convertunt; illi autem ad fructum bonum pluviam trahunt. Nam simul pluit Dominus super segetem et super spinas; sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem: et tamen una est pluvia. Sic Verbum Dei omnes compluit. Videat quisque qualem radicem habeat; videat quisque quo trahat pluviam bonam: si eam trahit, ut generet spinas, numquid ideo pluvia Dei accusanda est? Antequam veniat ad radicem, dulcis est pluvia illa; dulce est verbum Dei, donec veniat ad cor malum, et convertat ad fraudem suam pluviam Dei, convertat ad hypocrisim, convertat ad radices malarum concupiscentiarum, ad perversitates et depravationes suas. Incipit quidem generare spinas, sed de pluvia bona: habet enim a rore coeli. Et quoniam non excluduntur omnes mali a Sacramentis Dei, habet et ab ubertate terrae, quod norunt illi, qui jam voluerunt esse participes mysteriorum fidelium.

32

Omnes gentes spiritualibus subjectae. Cum ad ambos pertineant ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spirituales, quia ipsi pertinent ad Ecclesiam, quae implevit totum orbem terrarum. Attendite, fratres, et discernite quantum potestis, vel quantum vobis Dominus dat. Omnis spiritualis videt quia Ecclesia per totum orbem terrarum est una, vera, catholica, et nihil sibi arrogat, et tolerat peccata hominum, quos non potest purgare de area dominica, antequam veniat ille ultimus ventilator, qui falli non potest, ut purget aream suam, et frumentum mittat in horreum, paleas autem det ad comburendum 46Matth. III, 13: quia ipse habet excludere paleam, et segregare a frumento, et praeparare horreum tritico, paleis ignem. Itaque quia novit, tolerat peccatores in fine separandos. Per omnes gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt spiritualibus, et serviunt eis: spirituales autem non serviunt; quia de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt. Attendite, fratres mei; dicam, si possum, et non timeam, non tacebo: urgeor enim ut dicam: etsi mihi forte aliqui succensuerint; sed dent veniam, timeo enim, ut dixi; timori dent veniam. Christus neminem timuit: nos autem Christum timendo non parcimus, ne nobis, dum tales nolumus contristare, ille non parcat. Quid velim dicere dignamini audire, et intentissime advertere. Acceperunt ambo a rore coeli et ab ubertate terrae, Jacob et Esau; ambo illud habent quod jam diximus, quod novimus, quod nostis: sed ut serviant ei gentes, non accepit nisi Jacob; quia carnales in Ecclesia per totum orbem terrarum non serviunt nisi spiritualibus. Quare? Quia de illis proficiunt spirituales. Nam ideo carnales homines servi dicuntur: et si quod nolunt faciunt, prodest tamen spiritualibus mala conversatio carnalium; quia et ex eadem conversatione proficiunt, et per tolerantiam coronantur.

33

Carnalibus cur non subjectae gentes. Intendat Sanctitas vestra quod dicimus. Illi autem Esau non sunt datae gentes: quia omnes carnales, qui sunt in Ecclesia, aut divisi sunt, aut faciles sunt ad divisionem. Ecce pars Donati inde facta est, inde est, de ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. Carnales erant: sed quia quaesierunt honorem suum, vel patientiam perdiderunt, invenerunt aditum, et divisi sunt: amaverunt honorem suum, multum ei tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id est, non habuerunt charitatem. Scriptum est enim: Charitas omnia tolerat, omnia sustinet; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam 47I Cor. XIII, 7, 4 . Itaque quidquid aliud haberent, quia illud non habebant per quod prodest quidquid habetur, diviserunt se. Et quotquot haereses vel praecisiones et schismata facta sunt, per hos carnales facta sunt. Aut enim carnaliter senserunt, et fecerunt sibi imagines phantasmatum suorum, et erraverunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur, exclusi sunt foras pondere suo: aut invenientes sibi lites et simultates cum hominibus, diviserunt se. Qui se ergo diviserunt, nisi ad quos pertinet gladius ille, de quo dictum est, In gladio tuo vives? Non quia gladius non accipitur in bono: nam quemadmodum dicta sunt illa superiora, id est quomodo accipitur lapis ille, et ad firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum; quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo dictus est diabolus propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono, aliquando in malo. Sed hic non sine causa non datus est Jacob, sed datus est Esau: nisi quia aliquid mysterii significatur in gladio. Quomodo et ipsa servitus non est aliena a mysterio; id est, quod dictum est, Servies fratri tuo: nam et hoc in magno mysterio dictum est.

34

Contra schismaticos. Ergo, fratres, qui se dividunt, ipsi habent gladium divisionis, et in gladio suo moriuntur, et in gladio suo vivunt. Sed quia verum dixerat Dominus, Qui gladio percutit, gladio morietur 48Matth. XXVI, 52 ; videte illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quot frustra praecisi sunt. Nostis quot partes fecit pars Donati, nec arbitror latere Sanctitatem vestram, quia qui gladio percutit, gladio peribit. Dictum est illi, In gladio tuo vives. Sic et illi qui non recesserunt ab Ecclesia, et tales sunt, quales si foris essent. Qui enim amant honores suos in Ecclesia, omnino tales sunt; qui amant in Ecclesia commoda sua saecularia, et ipsi palea sunt; sed ventus deest, ideo non volant de area: hoc est quod dico breviter, tentatio deest, nam volarent de area. Denique quando contra illos aliquid egerit Ecclesia, quomodo facile se praecidunt? quomodo facile extra colligunt, et nolunt dimittere principatum suum? quomodo pro ipso principatu mori volunt? quomodo tenere volunt sub se plebes, et non dimittere plebes unitati Christi? quomodo volunt facere oves suas, quas suo sanguine non emerunt, et ideo viles habent, quia non emerunt? Quid opus est hinc diutius disputare? Attendite illos per universam Ecclesiam, videte tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inventa occasione de area volaverunt, et volunt secum trahere grana; sed grana vera et plena tolerant paleam, et manent in area usque in finem, quousque veniat ultimus ventilator: sicut ille cum pellibus haedinis toleravit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem paternam.

35

Extorta benedictio. Quare autem sugillatus Isaac benedixit? Jam enim necessitate, jam coactus pater ejus dixit illi, Ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore coeli. Et ne ideo te putes bonum, In gladio tuo vives, et fratri tuo servies. Sed ne de te desperes, quia potes te corrigere, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo. Ecce ab ubertate terrae et a rore coeli accipiet; sed Isaac sugillatus projicit illi benedictionem, non dat. Nonne fit modo in Ecclesia malis hominibus, qui volunt perturbare Ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut admittantur, ut habeant Sacramenta communia? Et aliquando scitur quia mali sunt, et convinci forte non possunt ut emendentur et degradentur; ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt convinci. Si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones Ecclesiae. Cogitur gubernator Ecclesiae tanquam dicere, Ecce ab ubertate terrae erit tibi, et a rore coeli: utere Sacramentis, tibi manducas judicium, tibi bibis judicium: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit 49I Cor. XI, 29 . Nosti quia admitteris ex necessitate pacis Ecclesiae, non habes in corde nisi perturbationes et divisiones. Ideo in gladio tuo vives: nam in eo quod accipis a rore coeli, et ab ubertate terrae, non ibi vives; non enim hoc te delectat, aut suavis est tibi Dominus. Si enim hoc te delectaret, et suavis tibi esset Dominus, imitareris humilitatem Domini, non superbiam diaboli. [Quamvis ergo accipiat mysterium humilitatis Domini a rore coeli et ab ubertate terrae, non tamen deponit superbiam diaboli; cui nihil faciam, qui semper dissensionibus et seditionibus gaudet.] Quamvis sit tibi ista communio a rore coeli et ab ubertate terrae; tamen in gladio tuo vivis, seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. Muta ergo te, et tolle jugum a collo tuo.

36

Epilogus, de pugna contra diabolum exemplo martyrum suscipienda. Vincentii martyris natalitia. Haec vobis, fratres, pro magnitudine mysteriorum forte pauca; pro tempore tamen et pro viribus nostris et pro vestris multa dicta sunt: et si forte enucleatius haec quaestio discussa non est, partim tamen magna mysteria, quae postea si tractentur, inveniuntur. Date veniam et angustiae temporis, et viribus nostris, et capacitati vestrae. Vultis plus capere, crescite: vultis crescere, bene vivite. Qui enim non vult bene vivere, non vult crescere. Has vobis epulas exhibuerit Dominus Deus noster per natalitia martyris sui Vincentii. Vincentius nomen victoriae est. Amate autem, ut vincatis: non enim deest persecutio; diabolus persecutor est, nunquam defit occasio coronae: tantum miles Christi intelligat pugnam, et sciat quem vincat. Numquid quia non te urget hostis manifestus corporis, non te urget persecutor occultus illecebris carnis? Quanta suggerit mala? quanta per cupiditatem, quanta per timorem? Quibus illecebris persuadet ut eas ad sortilegos, ad mathematicos, quando dolet caput? Qui dimittunt Deum, et eunt ad ligamenta diabolica, victi sunt a diabolo. Contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere remedia diaboli, unde alius sanatus esse dicitur, quia accepto ab illo sacrificio suo, deserit persequi corpus, quia cor obtinuit: ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata, et dixerit, Moriar potius, quam talibus remediis utar; si vult Deus, flagellat et liberat me; si novit quia necessarium est, liberet me; si autem scit quia debeo exire de hac vita, sive contrister, sive laeter, sequar voluntatem Domini. Ecce enim post parvum tempus qua fronte exiturus sum ad Dominum? Non enim hoc mihi praestant remedia diaboli, quod praestat Deus, vitam aeternam. Quare ergo damno animae meae emo paucos dies corpori meo? Qui haec dicit, et non it, nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique vincit. Unam rem dixi exempli gratia; videtis certe jam quanta diabolus suggerit. Vides illum certe languere, vides anhelantem in lecto, vides vix moventem membra, vix moventem linguam, lassus iste diabolum vincit. Multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias: multi in lecto vincentes diabolum coronantur: videntur non se movere posse, et intus in corde tantas vires habent, tantam pugnam exercent. Sed ubi est occulta pugna, ibi occulta victoria.

37

Martyres imitandi. Quare ista diximus, fratres? Ut quando celebratis natalitia martyrum, imitemini martyres; nec putetis ideo vobis deesse posse occasiones coronae, quia modo desunt tales persecutiones. Nec modo enim desunt quotidie persecutiones a diabolo, sive per suggestionem, sive per molestias aliquas corporis. Tu tantum scito te habere Imperatorem, qui jam praecessit in coelum: dedit tibi viam qua sequaris, tene te ad illum. Noli cum viceris, per superbiam tibi tribuere, quasi de viribus tuis luctatus fueris: sed praesume de eo qui dedit vires, ut vinceres, quia ipse vicit saeculum 50Joan. XVI, 33: et semper coronaris, et martyr hinc exies, si omnes tentationes diaboli superaveris.

Notes

  1. 1. Rom. VIII, 6
  2. 2. I Cor. II, 9
  3. 3. Matth. XXVI, 69-75, 31-35
  4. 4. Gen. XXV et XXVII
  5. 5. Matth. V, 8
  6. 6. I Tim. VI, 16
  7. 7. Psal. XXXIII, 6
  8. 8. Joan. I, 9, 8
  9. 9. Matth. V, 14
  10. 10. Gen. XXVII, 28
  11. 11. Id. XXV, 23
  12. 12. Id. I
  13. 13. Exod. XVI, 13
  14. 14. Psal. XXXIII, 9
  15. 15. I Cor. X, 1-6
  16. 16. Gen. XXVII, 1
  17. 17. Rom. IV, 12;Galat. III, 7
  18. 18. Gen. XXV, 31
  19. 19. Exod. XXXII, 1
  20. 20. Gen. XXVII, 6-13
  21. 21. Gen. XXV, 27
  22. 22. Id. XXXII, 28
  23. 23. Joan. I, 47
  24. 24. Gen. XXVII, 35
  25. 25. Gen. XXII, 18
  26. 26. Joan. X, 16
  27. 27. I Cor. XV, 6
  28. 28. Act. I, II, et IV
  29. 29. Psal. CXVII, 22
  30. 30. Ephes. II, 20
  31. 31. Matth. XX, 30
  32. 32. Luc. V, 7
  33. 33. Matth. XXV, 33
  34. 34. Id. IX, 11-13
  35. 35. Act. X, 13
  36. 36. I Cor. XIII, 7, 1-3
  37. 37. Gen. XXVII, 31-33
  38. 38. I Cor. X, 4
  39. 39. Gen. XXVII, 37, 38
  40. 40. I Cor. III, 9
  41. 41. Joan. XV, 1 et 5
  42. 42. I Cor. III, 6 et 7
  43. 43. Gen. XXVII, 19-29
  44. 44. Gen. XXV, 25
  45. 45. Gen. XXVII, 39, 40
  46. 46. Matth. III, 13
  47. 47. I Cor. XIII, 7, 4
  48. 48. Matth. XXVI, 52
  49. 49. I Cor. XI, 29
  50. 50. Joan. XVI, 33