TheoFonsAux sources de la foi

Sermons

SERM · Augustin · 410 · FR · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Evangelicae lectionis expositio. Ad evangelicam lectionem, quae recens sonuit in auribus nostris, advertat Charitas vestra, dum pauca loquimur quae Dominus donat. Ad Judaeos Dominus loquebatur Jesus, et dicebat eis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Deinde post paululum: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Deinde post paululum: Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a Deo solo est, non quaerentes? Ad extremum ait: Non ego vos accuso apud Patrem: est qui vos accusat Moyses, in quem vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Cum autem verbis illius non creditis, quomodo potestis mihi credere? Ad haec proposita nobis divinitus, ex ore Lectoris, sed ministerio Salvatoris, audite pauca non numeranda, sed appendenda.

2

Christi verba ad discipulos, ad nos pariter spectant. Nam ista omnia facile est intelligere de Judaeis. Sed cavendum est, ne cum illos nimis attendimus, a nobis oculos auferamus. Discipulis enim suis Dominus loquebatur: et utique quod illis loquebatur, et nobis posteris loquebatur. Neque enim ad illos solos pertinet quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 1Matth. XXVIII, 20 : sed ad omnes etiam postea futuros Christianos, et usque in finem saeculi proventuros. Loquens ergo illis ait, Cavete a fermento Pharisaeorum. Tunc putaverunt ideo Dominum dixisse hoc, quia panes non tulerant: non intellexerunt, quia Cavete a fermento Pharisaeorum, hoc dictum est, Cavete a doctrina Pharisaeorum 2Id. XVI, 6-12. Quae fuit doctrina Pharisaeorum, nisi quam modo audistis? Gloriam ab invicem quaerentes, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes. De his apostolus Paulus ita dicit: Testimonium eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelum, inquit, Dei habent: novi, scio, apud illos fui, talis fui. Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Quid est hoc, Apostole, non secundum scientiam? Expone nobis quam commendes scientiam, quam doleas in illis non esse, et in nobis velis esse. Secutus adjunxit, et quod clausum posuerat, aperuit. Quid est, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 3Rom. X, 2, 3 . Ignorare ergo Dei justitiam et suam velle constituere, hoc est, gloriam ab invicem exspectare et gloriam quae a solo Deo est non requirere, hoc est fermentum Pharisaeorum. Ab hoc cavere Dominus jubet. Si servis jubet, et Dominus jubet, caveamus; ne audiamus, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico 4Luc. VI, 46 ?

3

Judaeorum infidelitas. Relinquamus ergo paululum Judaeos, quibus Dominus tunc loquebatur. Foris sunt, audire nos nolunt. Ipsum Evangelium oderunt, falsa testimonia in Dominum procuraverunt, ut damnarent vivum: alia testimonia emerunt pecunia contra mortuum. Quando eis dicimus, Credite in Jesum: respondent nobis, In hominem mortuum credituri sumus? Cum autem addimus, Sed resurrexit: respondent, Absit; discipuli ejus furati sunt eum de sepulcro. Amant falsitatem Judaei emptores, et contemnunt veritatem Domini Redemptoris. Quod loqueris, Judaee, parentes tui pecunia emerunt; et hoc in te remansit, quod emerunt. Attende potius eum qui emit te, non qui mendacium emit tibi.

4

Verba Christi in Judaeos, Ecclesiae conveniunt in Donatistas. Sed istos, ut diximus, relinquamus: istos attendamus fratres nostros, cum quibus agimus. Nam Christus caput est et corpus. Caput in coelo est, corpus in terra est: caput Dominus est, corpus Ecclesia ejus. Sed meministis dictum, Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 5Ephes. V, 23, 31, 32 . Si ergo duo sunt in carne una, duo sunt in voce una. Caput nostrum, Dominus Christus, locutus est ad Judaeos ea quae audivimus, cum Evangelium legeretur, caput ad inimicos suos: loquatur et corpus, id est, Ecclesia, ad inimicos suos. Nostis ad quos loquatur. Quid habet loqui? Non dixi de meo, ut vox una sit: quia caro una, vox una. Hoc ergo illis dicamus: voce Ecclesiae loquor. O fratres, filii dispersi, oves errantes, rami praecisi, quid mihi calumniamini? Quid me non agnoscitis? Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me: Judaeis dicit caput nostrum, quod vobis corpus dicit: Quaeretis me, et non invenietis 6Joan. VII, 36 . Quare? Quia non scrutamini Scripturas, quae testimonium perhibent de me.

5

Testimonia Veteris Testamenti de Christo et Ecclesia. Testimonium pro capite: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus 7Galat. III, 16 . Testimonium pro corpore ad Abraham, quod commemoravit Apostolus. Abrahae dictae sunt promissiones. Vivo ego, dicit Dominus; per memetipsum juro, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti dilecto filio tuo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 8Gen. XXII, 16-18 . Habes testimonium pro capite, habes pro corpore. Audi aliud breve, et prope una sententia complexum pro capite et pro corpore. De resurrectione Christi Psalmus loquebatur: Exaltare super coelos, Deus. Continuo pro corpore: Et super omnem terram gloria tua 9Psal. LVI, 6, 12 . Audi testimonium pro capite: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Audi continuo pro corpore, post pauca verba: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 10Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29 . Audi pro capite: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Et in ipso psalmo audi pro corpore: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 11Psal. XVIII, 6, 5 .

6

Novi Testamenti testimonium pro Christo et Ecclesia. Haec Judaeis, et istis nostris. Quare? Quia istas Scripturas Veteris Testamenti et Judaei accipiunt, et nostri isti accipiunt. Sed ipsum Christum, quem illi non accipiunt, videamus si isti accipiunt. Dicat et ipse, dicat et pro se qui caput est, et pro corpore suo quod est Ecclesia, quia et in nobis caput loquitur pro corpore. Audi pro capite: Resurrexit a mortuis, invenit discipulos haesitantes, dubitantes, prae gaudio non credentes; aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Habes pro capite; dicat et pro corpore: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 12Luc. XXIV, 45, etc. . Dicat ergo Ecclesia inimicis suis, dicat. Dicit plane, non tacet: sed illi audiant. Fratres, audistis testimonia, jam noscite me. Scrutamini Scripturas, in quibus vos speratis vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Quae dixi, non sunt de meo, sed de Domini mei, et tamen adhuc aversamini, adhuc tergiversamini. Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes? Quia ignorantes Dei justitiam, zelum Dei habetis, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti. Quid est aliud, ignorare Dei justitiam, et suam velle constituere, nisi dicere: Ego sanctifico, ego justifico; quod ego dedero, hoc sanctum est? Dimitte Deo quod Dei est: agnosce, homo, quod hominis est. Ignoras Dei justitiam, et tuam vis constituere. Justificare me vis: sufficit tibi ut mecum justificeris.

7

Antichristi scelus imitantur Donatistae. De Antichristo dictum est, et omnes sic intelligunt quod ait Dominus, Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, hunc suscipietis. Sed audiamus et Joannem: Audistis quia venit Antichristus, et nunc antichristi multi facti sunt 13I Joan. II, 18 . Quid autem expavescimus in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est, et nomen Domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit: Ego justifico? Respondetur ei: Ego ad Christum veni, non pedibus, sed corde veni: ubi Evangelium audivi, ibi credidi, ibi baptizatus sum: quia in Christum credidi, in Deum credidi. Et ille: Non es mundus. Quare? Quia non ibi fui. Dic quare non sum mundatus, homo qui baptizatus sum in Jerusalem, homo qui baptizatus sum, verbi gratia, apud Ephesios, ad quos datam Epistolam legis, et quorum pacem spernis? Ecce ad Ephesios scripsit Apostolus: fundata est Ecclesia, manet usque nunc; et uberius manet, multiplicius manet, tenet quod accepit ab Apostolo, Si quis annuntiaverit vobis praeter quam quod accepistis, anathema sit 14Galat. I, 9 . Quid ergo? quid mihi dicis? Mundus non sum? Ibi baptizatus, mundus non sum? Etiam non es. Quare? Quia ego ibi non fui. Sed qui ubique est, ibi fuit. Qui ubique est, ibi fuit, in cujus nomen credidi. Tu nescio unde veniens, imo non veniens, sed volens ut ego ad te veniam, hic positus dicis mihi: Non es recte baptizatus, quia ego ibi non fui. Vide quis ibi fuit. Quid dictum est Joanni? Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, hic est qui baptizat 15Joan. I, 33 . Ipsum habes quaerentem te: imo quia mihi ab ipso baptizato invidisti, ipsum perdidisti.

8

Quae sit Catholicorum, quae Donatistarum doctrina. Intelligite ergo, fratres mei, vocem nostram et illorum, et videte quid eligatis. Nos hoc dicimus: Simus sancti, Deus scit; simus iniqui, et hoc magis ipse scit: vos in nobis spem non ponatis, qualescumque simus. Si boni sumus, facite quod scriptum est: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 16I Cor. IV, 10 . Si autem mali sumus, nec sic deserti estis, nec sic sine consilio remansistis: audite dicentem, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 17Matth. XXIII, 3 . Illi autem contra: Nisi boni fuerimus, peristis. Ecce est alius qui veniet in nomine suo. Ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur? Itane oblitus sum fundamentum meum? Nonne petra erat Christus 18I Cor. X, 4? Nonne qui aedificat super petram, ipsum non dejicit ventus, pluvia, flumina 19Matth. VII, 25? Veni ergo mecum, si vis, super petram, et noli mihi esse velle pro petra.

9

Donatistae nec Moysi, nec Christo credunt vel resurgenti. Donatistae in Christum injurii. Dicat ergo et novissimum illud Ecclesia, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit: quia corpus sum ejus, de quo scripsit. Et de Ecclesia Moyses scripsit. Nam Moysi verba dixi, In semine tuo benedicentur omnes gentes 20Gen. XXII, 18 . Moyses hoc in primo libro scripsit. Si crederetis Moysi, crederetis et Christo. Quia Moysi verba contemnitis, necesse est ut Christi verba contemnatis. Habent ibi, inquit, Moysen et Prophetas, audiant illos. Non, pater Abraham; sed si quis a mortuis venerit, ipsum audient. Et ille: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent 21Luc. XVI, 29-31 . Hoc de Judaeis dictum est: ergo non dictum de haereticis?

Notes

  1. 1. Matth. XXVIII, 20
  2. 2. Id. XVI, 6-12
  3. 3. Rom. X, 2, 3
  4. 4. Luc. VI, 46
  5. 5. Ephes. V, 23, 31, 32
  6. 6. Joan. VII, 36
  7. 7. Galat. III, 16
  8. 8. Gen. XXII, 16-18
  9. 9. Psal. LVI, 6, 12
  10. 10. Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29
  11. 11. Psal. XVIII, 6, 5
  12. 12. Luc. XXIV, 45, etc.
  13. 13. I Joan. II, 18
  14. 14. Galat. I, 9
  15. 15. Joan. I, 33
  16. 16. I Cor. IV, 10
  17. 17. Matth. XXIII, 3
  18. 18. I Cor. X, 4
  19. 19. Matth. VII, 25
  20. 20. Gen. XXII, 18
  21. 21. Luc. XVI, 29-31