TheoFonsAux sources de la foi

Sermons

SERM · Augustin · 410 · FR · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Gratia Dei praedicanda in festis martyrum. Voluptas et dolor, duo incitamenta ad peccandum. Fortitudinem sanctorum martyrum sic in eorum passione miremur, ut gratiam Domini praedicemus. Neque enim et illi in se ipsis laudari voluerunt, sed in illo cui dicitur, In Domino laudabitur anima mea. Hoc qui intelligunt, non superbiunt: cum tremore petunt, cum gaudio accipiunt: perseverant, jam non amittunt. Quia enim non superbiunt, mites sunt. Et ideo cum dixisset, In Domino laudabitur anima mea; addidit, Audiant mites, et jucundentur 1Psal. XXXIII, 3 . Quid caro infirma, quid vermis et putredo esset, nisi quod cantavimus verum esset, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea 2Psal. LXI, 6 ? Etenim ut mala omnia pro fide martyres tolerarent, virtus eorum patientia nominatur. Duo sunt enim quae in peccata homines aut illiciunt, aut impellunt; voluptas, aut dolor: voluptas illicit, dolor impellit. Contra voluptates, necessaria est continentia; contra dolores, patientia. Hoc enim modo suggeritur humanae menti, ut peccet: aliquando dicitur, Fac, et hoc habebis; aliquando autem, Fac, ne hoc patiaris. Voluptatem praecedit promissio, dolorem comminatio. Ut ergo habeant homines voluptatem, vel non patiantur dolorem, peccant. Ideo Deus contra ista duo, quorum est unum in blanda promissione, alterum in terribili comminatione, et promittere dignatus est, et terrere; promittere regnum coelorum, terrere de suppliciis inferorum.

2

Patientia et continentia, dona Dei sunt. Cognitio gratiae Dei et gratitudo. Sed parum est moneri, nisi impetres adjuvari. Praesens ergo psalmus quem cantavimus, docuit nos, a Deo utique esse patientiam nostram contra dolores. Unde invenimus ab ipso esse et continentiam nostram, quae necessaria est contra voluptates? Habes evidentissimum testimonium: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum 3Sap. VIII, 21 . Ergo si habes aliquid a Deo, et nescis a quo habeas, non eris muneratus, quia remanes ingratus. Si nescis a quo habeas, non agis gratias: non agendo gratias, et quod habes perdis. Qui enim habet, dabitur ei. Quid est, plene habere? Scire unde habeas. Qui autem non habet, id est, nescit unde habeat, et quod habet auferetur ab eo 4Matth. XIII, 12 . Denique sicut idem ait, Hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Sic et apostolus Paulus ait, cum commendaret nobis gratiam Dei in Spiritu sancto.

3

Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est. Et quasi diceretur illi, Unde discernis? secutus adjunxit, Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 5I Cor. II, 12 . Ergo Spiritus Dei, Spiritus est charitatis: spiritus hujus mundi, spiritus est elationis. Qui habent spiritum hujus mundi, superbi sunt, ingrati sunt Deo. Multi dona ejus habent, sed non colunt eum a quo habent: ideo sunt infelices. Aliquando unus habet dona majora, alter habet minora: verbi gratia, intelligentiam, memoriam. Dona Dei sunt. Invenis aliquando hominem acutissimum, memorem ad incredibilem admirationem; invenis alium parvo intellectu, memoria non tenaci, sed utroque parvo praeditum: illum autem superbum, istum humilem; istum de parvis Deo gratias agentem, illum majora sibi tribuentem.

4

Vera et falsa patientia. Contra Donatistas. Hunc adjutorem, ut vinceret, beatus Martyr habuit, quem miramur, cujus solemnitatem hodie celebramus. Sine illo non vinceret. Et si dolores vinceret, diabolum non vinceret. Aliquando enim victi a diabolo, vincunt dolores; non habentes patientiam, sed duritiam. Ille ergo adjutor adfuit, ut donaret ei veram fidem, faceret ei bonam causam, et pro bona causa donaret patientiam. Tunc enim est patientia, quando praecedit bona causa. Non enim et ipsam fidem alius quam Deus donat. Breviter utrumque commendavit Apostolus, et causam pro qua patiamur, et patientiam qua mala perferamus, a Deo nobis esse. Exhortans enim martyres ait: Quia vobis donatum est pro Christo. Ecce causa bona, quia pro Christo: non pro sacrilegio contra Christum, pro haeresi et schismate contra Christum. Christus enim ait: Qui mecum non colligit, spargit 6Luc. XI, 23 . Ergo, Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo 7Philipp. I, 29 . Haec est vera patientia. Hanc ergo patientiam diligamus, hanc teneamus: et si nondum habemus, petamus; et recte cantamus, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea.

Notes

  1. 1. Psal. XXXIII, 3
  2. 2. Psal. LXI, 6
  3. 3. Sap. VIII, 21
  4. 4. Matth. XIII, 12
  5. 5. I Cor. II, 12
  6. 6. Luc. XI, 23
  7. 7. Philipp. I, 29