TheoFonsAux sources de la foi

Sermons

SERM · Augustin · 410 · FR · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Martyres graece, latine Testes. Testis Christi usque ad mortem non omnis qui in eum credit. Credentium tres gradus. Martyres, nomen est graecum, sed jam isto nomine consuetudo utitur pro latino: latine autem Testes dicuntur. Sunt ergo martyres veri, sunt falsi: quia sunt testes veri, sunt falsi. Sed ait Scriptura, Testis falsus non erit impunitus 1Prov. XIX, 5 et 9 . Si testis falsus non erit sine poena, nec testis verus sine corona. Et facile quidem fuit, Domino Jesu Christo et veritati, quia Deus est, testimonium perhibere; sed usque ad mortem, magnum opus fuit. Fuerunt quidam, quos Evangelium notat, principes Judaeorum, qui crediderant in Dominum Jesum: sed propter Judaeos, inquit, non audebant publice confiteri. Et continuo nota addita est capiti ; secutus enim ait Evangelista, Amaverunt enim hominum gloriam magis quam Dei 2Joan. XII, 43 . Fuerunt ergo qui erubescerent coram hominibus confiteri Christum: fuerunt vero alii jam meliores, qui non erubescerent coram hominibus confiteri Christum, sed non eum possent confiteri usque ad mortem. Dona enim Dei sunt haec: et aliquando gradatim in anima nutriuntur.

2

Petrus ante mortem Domini infirmior martyribus ac puellis quibusdam. Petrus vitam negando moritur. De Petro quid dicimus? Praedicavit Christum, missus est, evangelizavit adhuc ante Domini passionem. Novimus enim missos Apostolos, ut Evangelium praedicarent: missus est, et praedicavit. Quantum vicerat illos Judaeos, qui timebant publice confiteri? Sed tamen adhuc non erat similis Protasio et Gervasio. Jam apostolus erat, primus erat, Domino cohaerebat. Dictum illi erat, Tu es Petrus 3Matth. XVI, 18 : sed nondum erat Protasius aut Gervasius, nondum erat Stephanus, nondum erat Nemesianus puer; nondum hoc erat Petrus; nondum erat quod mulieres quaedam, quod puellae, quod Crispina, quod Agnes; nondum erat Petrus, quod istarum muliebris infirmitas.

3

Martyres Christum plus asserunt mortui, quam vivi. Mors eorum pretiosa. Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui, quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua, sonant facta. Tenebantur, ligabantur, includebantur, producebantur, torquebantur, urebantur, lapidabantur, percutiebantur, bestiis subrigebantur. In omnibus suis mortibus quasi viles irridebantur: sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 4Psal. CXV, 15 . Tunc in conspectu Domini tantum pretiosa, modo et in conspectu nostro. Tunc enim quando opprobrium erat esse christianum, vilis erat mors sanctorum in conspectu hominum: detestabantur, exsecrationi habebantur; pro maledicto objiciebantur, Sic moriaris, sic crucifigaris, sic incendaris. Modo ista maledicta quis fidelis non optat?

4

Protasii et Gervasii detectio miraculis illustrata. Celebramus ergo hodierno die, fratres, memoriam in hoc loco positam sanctorum Protasii et Gervasii, Mediolanensium martyrum. Non eum diem quo hic posita est, sed eum diem hodie celebramus, quando inventa est pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus per Ambrosium episcopum, hominem Dei: cujus tunc tantae gloriae martyrum etiam ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, attestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum esset mors illa pretiosa. Caecus notissimus universae civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem.

5

Per martyres non omnibus sanitas, sed eorum imitatoribus immortalitas datur. Aeger non exauditur ad voluntatem, sed ad sanitatem. Non cessat Deus attestari: et novit quomodo ipsa miracula sua debeat commendare. Novit agere, ut magnificentur: novit agere, ne vilescant. Non omnibus donat per martyres sanitatem: sed omnibus promittit imitatoribus martyrum immortalitatem. Quod non omnibus dat, non quaerat cui non dat; nec murmuret adversus eum quia non dat, ut det quod in fine promisit. Nam et qui modo sanantur, post paululum aliquando moriuntur: qui in fine resurgunt, cum Christo vivent.

6

Martyribus et Machabaeis plus praestitum, quam tribus pueris ab igne liberatis. Considerate promissiones Dei. Istis ipsis martyribus quid, putatis quia omne quod postulaverunt dedit? Non. Multi se optaverunt dimitti, et cum aliquo miraculo dimitti, quomodo dimissi sunt tres pueri de camino. Qualis vox regis Nabuchodonosor? Quoniam, inquit, speraverunt in eum, et verbum regis immutaverunt. Quale testimonium perhibet, qui conabatur occidere? Incendi illos voluit, qui postea per illos credidit. Si illi in igne morerentur, occulte coronarentur, huic non prodesset. Ideo ad tempus servati sunt, ut crederet infidelis, ut laudaret Deum, qui damnaverat illos. Ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Deus Machabaeorum. Illos de igne liberavit 5Dan. III, 95, illos in igne mori fecit 6II Machab. VII. Mutatus est? Plus illos quam illos diligebat? Major corona data est Machabaeis. Certe illi evaserunt ignes, sed ad pericula istius saeculi servati sunt: illi in ignibus omnia pericula finierunt. Non ulterius restabat ulla tentatio, sed sola coronatio. Ergo plus acceperunt Machabaei.

7

Libelli de miraculis martyrum lecti in Ecclesia. Martyrium in lecto. Ego aliquando memoror de libellis miraculorum martyrum, quae in conspectu vestro leguntur. Ante dies lectus est quidam libellus, ubi cuidam aegrotae quae doloribus acerrimis torquebatur, cum dixisset, Ferre non possum; ait illi ipse martyr qui sanare venerat: Quid, si martyrium duceres? Multi ergo ducunt martyrium in lecto: prorsus multi. Est quaedam persecutio satanae, occultior et astutior quam tunc fuit. Jacet fidelis in lecto, torquetur doloribus, orat, non exauditur: imo exauditur, sed probatur, sed exercetur, sed ut recipiatur filius, flagellatur. Ergo cum torquetur doloribus, venit linguae tentatio, accedit ad lectum aut muliercula aliqua, aut vir, si vir dicendus est; et dicit aegroto, Fac illam ligaturam, et sanus eris: adhibeatur illa praecantatio, et sanus eris. Ille et ille et ille, interroga, sani inde facti sunt. Non cedit, non obtemperat, non cor inclinat; certat tamen. Vires non habet, et diabolum vincit. Fit martyr in lecto, coronante illo qui pro illo pependit in ligno.

Notes

  1. 1. Prov. XIX, 5 et 9
  2. 2. Joan. XII, 43
  3. 3. Matth. XVI, 18
  4. 4. Psal. CXV, 15
  5. 5. Dan. III, 95
  6. 6. II Machab. VII