TheoFonsAux sources de la foi

Sermons

SERM · Augustin · 410 · FR · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Iniquitatis in hominem dominatus ante gratiam. Sine dubio, fratres, gravem quamdam sarcinam et grave jugum iniquitatis vitare cupiebat, qui Deo dicebat: Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas 1Psal. CXVIII, 133 . Videamus ergo quando homini dominetur iniquitas; ut intelligamus quid orantem audierimus, et quid respondendo etiam nos ipsi oraverimus. Omnes enim ad sanctum Psalmum, quantum arbitror, devoto et veraci corde respondimus, orantes et dicentes Domino Deo nostro, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. Ab hujus pessimae dominae dominatu, pretioso sanguine redempti sumus. Et quid proderat Legem accepisse jubentem ac minantem, et non adjuvantem, ut sub illa essemus rei ante gratiam Dei? Frustra Lex minatur, quando iniquitas dominatur. Lex enim non est corporalis, non est carnalis: sed quoniam Deus spiritus est qui Legem dedit, procul dubio Lex spiritualis est. Sed quid ait Apostolus? Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum venumdatus sub peccato. Noli ergo mirari, o venumdate sub peccato, si tibi dominetur cui es venumdatus. Audi apostolum Joannem: Peccatum iniquitas est 2I Joan. V, 17 . Contra talem ergo dominam invocamus Dominum, cui dicimus, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas.

2

Captivitas hominis ex peccato. Venumdatus clamat, redemptor exaudiat. Ipse homo se vendidit per liberum arbitrium sub dominante iniquitate, et accepit pretium exiguam de arbore vetita voluptatem. Ipse ergo clamat, Itinera mea dirige, quae ego distorsi: Gressus meos dirige, quos ipse meo arbitrio depravavi: dirige secundum verbum tuum. Quid est, dirige secundum verbum tuum? Ut recti sint gressus mei, quia rectum est verbum tuum. Ego, inquit, distortus sum sub pondere iniquitatis, sed verbum tuum est regula veritatis: me ergo a me distortum, corrige tanquam ad regulam, hoc est, ad verbum rectum. Ergo, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Vendidi me, redime me: vendidi me arbitrio meo, redime me sanguine tuo. In venditore erubescat superbia, in redemptore glorietur gratia. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 3Jacobi IV, 6.

3

Adversarius gratiae refutatur experimento propriae infirmitatis.--Lex enim spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro: non enim quod volo ago. Non quod volo ago, carnalis dicit: non Legem, sed se accusat. Nam Lex spiritualis non habet culpam: carnalis venumdatus incurrit in culpam. Non agit quod vult: cum vult non potest, quia quando poterat noluit. Per malum velle, perdidit bonum posse; et captivus jam loquitur, et dicit captivus, Non quod volo ago. Non enim quod volo, facio bonum: sed quod odi malum, hoc ago 4Rom. VII, 14, 15 . Non quod volo. Et contra homo, Vis prorsus. Non quod volo ago. Omnino quod vis, agis. Non quod volo ago: crede mihi, frater, non quod volo ago. O si velles, ageres: quia non vis, non agis bonum. Non quod volo ago: crede mihi, novi quid in me agatur; non quod volo ago. Contradictor gratiae, non es arbiter conscientiae: ego me novi non quod volo agere, et tu dicis, Quod vis agis? Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est 5I Cor. II, 11.

4

Lucta carnis et spiritus. Et tu homo es; si non vis credere mihi, intende tibi. Itane tu ita vivis in hoc corruptibili corpore, quod aggravat animam 6Sap. IX, 15, ut caro non concupiscat adversus spiritum tuum, et spiritus adversus carnem tuam? Ista rixa non est in te? Nulla est concupiscentia carnis, quae resistat legi mentis? Si nihil in te alteri resistit, vide totum ubi sit. Si spiritus tuus a carne contra concupiscente non dissentit, vide ne forte carni mens tota consentiat: vide ne forte ideo non sit bellum, quia pax perversa est. Forte in totum carni consentis, et nulla rixa est. Quam spem habes quod possis aliquando vincere, qui nondum coepisti pugnare? Si autem condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae 7Rom. VII, 22, 23; si hac condelectaris, hac ligaris, liber es in mente, servus in carne: si jam ita est, compatere potius homini dicenti, Non quod volo ago. Tu enim non vis ut concupiscentia illa quae resistit menti tuae, omnino non sit in te? Mali voti homo es, si tali adversario non vis carere. Ego, fateor tibi, quidquid in me rebellat adversus mentem meam, et litigat mecum delectatione contraria, quidquid tale in me est, omnino interficere volo. Et si ei forte adjuvante Domino, non consentio; nolo habere cum quo litigem. Multo est mihi optabilius, inimicum non habere, quam vincere. Neque enim illud ipsum quod caro concupiscit adversus spiritum, non est meum: aut vero ex contraria natura compactus sum? Et illud meum est, et quod ei non consentio, meum est. Pars aliquantum libera, resistit reliquiis servitutis. Totum sanum sit volo, quia totus sum ego. Nolo ut a me caro mea, tanquam extranea, in aeternum separetur, sed ut mecum tota sanetur. Si hoc tu non vis, nescio quid de carne sentias: arbitror te putare nescio quid unde sit, quasi de gente contraria. Falsum est, haereticum est, blasphemum est: mentis et carnis unus est artifex. Ipse quando hominem creavit, utrumque fecit, utrumque conjunxit: carnem animae subdidit, animam sibi. Si semper illa staret sub Domino suo, semper et ista obediret dominae suae. Noli ergo mirari si ea quae deseruit superiorem, poenas patitur per inferiorem. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim, inquit, invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 8Galat. V, 17 . Inde et iste, Non quod volo ago. Concupiscit enim caro adversus spiritum, et nolo concupiscat: pro magno habeo si non consentiam, opto tamen ut caream. Ergo, Non quod volo ago. Volo enim ut non concupiscat caro adversus spiritum, et non possum: hoc est quod dixi, Non quod volo ago.

5

Naturae falsus defensor medico ingratus. Quid mihi hic calumniaris? Ego dico, Non quod volo ago: et tu dicis, Quod vis agis. Quid mihi calumniaris? Ingrate medico, quid calumniaris infirmo? Sine ut medicum regem. Redime me a calumniis hominum, et custodibo legem tuam 9Psal. CXVIII, 134 . Custodibo per redemptionem tuam, non per potestatem meam. Ideo mihi sanitatem, quam nondum habeo, non arrogo; quia medicum rogo. Tu autem naturae defensor; quod utinam esses, non quasi sanae defensionem falsam adhiberes, sed pro nondum sana medicum rogares: nunc vero tu naturae defensor, vel potius oppugnator, dum quasi de natura sana laudas Creatorem, excludis a languida Salvatorem. Qui creavit, sanat; ruentem per se ipsam, levat per se ipsum. Ipsa fides est, ipsa veritas, hoc est christianae fidei fundamentum. Unus et unus: unus homo per quem ruina, alius homo per quem structura; per illum ruina, per hunc structura. Cecidit qui non mansit, erigit qui non cecidit. Ruit ille quia dimisit manentem, manens ille descendit ad jacentem.

6

In lucta carnis et spiritus quid faciendum. Si ergo concupiscit caro adversus spiritum, ut in hoc ipso non quod vis agas, quia vis ut non concupiscat, et non potes; tene saltem in gratia Domini voluntatem, et in ejus adjutorio persevera: dic ei quod cantasti, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Quid est, ne dominetur mihi omnis iniquitas?

7

Gratiae adversarius sub jugo est iniquitatis. Nam scio quid mihi eras dicturus, vel quid apud te ipsum modo dicas. Quisquis talis hic es, et audis me, scio quid tibi intus loquatur iniquitas. Adhuc enim sub jugo es iniquitatis, quando non agnoscis pretium Redemptoris. Scio quid tibi dicas. Ecce concupiscit caro mea adversus spiritum meum, concupiscit adulterium; sed non consentio, non annuo, non decerno: non solum non ago, sed nec agere consentio; non solum foris per carnem non perpetro, sed nec ipsa mente sequor rebellantem. Consentio repugnanti, cedo luctanti? Non facio. Ecce non dominatur mihi omnis iniquitas. Ita est, verum est.

8

Gratiae hostem revincit Ecclesiae precatio. Ergo tu tibi praestas, ut non dominetur tibi omnis iniquitas? Si vera est tua ista praesumptio, vana est nostra oratio, ubi dicimus Deo, Non dominetur mihi omnis iniquitas. Cantasti verba ista hodie, an non? Hic eras, quando omnes dicebamus, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas? Hic eras, cantasti verba ista, puto te non negaturum. Ergo cantasti in populo Dei, et rogasti Deum, dicens, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Si tibi hoc praestabas, quare mecum rogabas? Teneo precantem, teneo invocantem, convinco laborantem: simul ergo audiamus dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis. Audiamus et veniamus. Quid est, Veniamus? Credendo proficiamus, gratias agendo accedamus, perseverando perveniamus. Veniamus ad eum qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis. Et tu laboras, et ego laboro: illum audiamus, ad illum veniamus, inter nos quare litigamus? Ambo audiamus, quia ambo laboramus: quare inter nos litigamus? an ut medicum vocantem non audiamus? O infelix infirmitas! ad se vocat medicus, et litibus occupatur aegrotus. Vide quid dicat vocando: Venite ad me, omnes qui laboratis. Ubi laboratis, nisi sub sarcinis peccatorum, nisi sub jugo malae dominae iniquitatis? Venite ergo ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Ego qui feci, reficiam. Ego, inquit, vos reficiam: quia sine me nihil potestis facere 10Joan. XV, 5.

9

Christus magister humilitatis. Quomodo vos reficiam? Tollite jugum meum super vos, et discite a me. Quid discimus a te? Novimus te, Domine, in principio Verbum, Verbum Deum, Verbum apud Deum: omnia per te facta novimus, quae videmus, et quae non videmus. Quid discimus a te? Non enim alium mundum discipuli tui, tanquam discipuli artificis et fabricatoris, condituri sumus. Unum mundum condidisti, coelum et terram fecisti: utrumque suis creaturis ornamentisque illustrasti. Quid a te discimus? Discite, inquit, a me. Cum essem in principio Deus apud Deum, creavi vos; hoc nolo discatis a me: sed factus sum quod feci, ne periret quem feci. Unde sum factus quod feci? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum. Hoc discite a me, Humiliavit enim semetipsum, inquit. Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde 11Matth. XI, 28, 29 . Non enim, inquit, hoc vos doceo, quasi in forma Dei aliquando fuissetis, non rapinam arbitrantes esse vos aequales Deo. Illi uni proprium erat, illi rapina non erat, cui natura inerat. In Patris aequalitate natus est de Patre. Quid tamen fecit propter te? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 12Philipp. II, 6-8 . Ecce propter te Deus factus est homo, et non te vis agnoscere, cum sis homo? Ecce propter te factus est homo sine peccato, et non vis te agnoscere cum peccato? ut venias ad illum qui ait, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.

10

Jugum Christi unde suave. Pelagian. argumentatio.--Tollite jugum meum super vos. Tulisti hoc jugum? Tulisti? Sentis te habere sessorem? Tulisti hoc jugum? Dicis, Tuli. Sentis te habere sessorem? Sentis te habere rectorem? Sentio, inquis. Illi ergo dic, Gressus meos dirige secundum verbum tuum. Regit te sub jugo suo, et sub sarcina sua. Ut enim sarcina ejus sit tibi levis et jugum ejus suave, ille tibi amorem inspiravit. Amanti, suave est; non amanti, durum est. Amanti, suave est: Dominus dedit suavitatem 13Psal. LXXXIV, 13. An forte quia vel venisti, audiens, Venite ad me, hoc ipsum tibi arrogare intendis, quia venisti? Ecce, inquis, veni ad illum arbitrio meo, voluntate mea. Quia veni, reficit me: quia veni, jugum suum imponit mihi suave; qui dat amorem, sarcinam suam levem imponit mihi amanti et diligenti: haec omnia fecit in me; sed quia veni ad eum. Ergo hoc sapis, quia venisti, tu tibi hoc praestitisti? Quid enim habes quod non accepisti 14I Cor. IV, 7? Quomodo venisti? Credendo venisti: sed nondum pervenisti. Adhuc in via sumus, venimus, sed nondum pervenimus. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa 15Psal. II, 11 et 12 . Time, ne cum tibi arrogas quia inventa est a te via justa, ipsa arrogantia pereas de via justa. Ego, inquit, veni, arbitrio meo veni, voluntate mea veni. Quid turgescis? quid tumescis? Vis nosse quia et hoc praestitum est tibi? Ipsum audi vocantem: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui me misit, traxerit eum 16Joan. VI, 44 . Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 1. Psal. CXVIII, 133
  2. 2. I Joan. V, 17
  3. 3. Jacobi IV, 6
  4. 4. Rom. VII, 14, 15
  5. 5. I Cor. II, 11
  6. 6. Sap. IX, 15
  7. 7. Rom. VII, 22, 23
  8. 8. Galat. V, 17
  9. 9. Psal. CXVIII, 134
  10. 10. Joan. XV, 5
  11. 11. Matth. XI, 28, 29
  12. 12. Philipp. II, 6-8
  13. 13. Psal. LXXXIV, 13
  14. 14. I Cor. IV, 7
  15. 15. Psal. II, 11 et 12
  16. 16. Joan. VI, 44