TheoFonsAux sources de la foi

Sermons

SERM · Augustin · 410 · FR · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

1

Sustinere Dominum quid. Frequenter, fratres, cum Psalmista cantavimus, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 1Psal. XXVI, 14 . Quid est, Sustine Dominum? Ut tunc accipias, quando dabit; non tunc exigas, quando vis. Tempus dandi nondum est: sustinuit te, sustine illum. Quid est quod dixi, Sustinuit te, sustine illum? Si jam juste vivis, si jam ad illum conversus es, si tibi displicent facta tua praeterita, si jam placuit tibi eligere vitam bonam novam; noli festinare exigere. Sustinuit te, ut mutares vitam malam: sustine illum, ut coronet vitam bonam. Nam si et ille non sustineret, non esset cui daret. Sustine ergo, quia sustentatus es.

2

Conversionem alii sperando, alii desperando differentes. Tu vero qui non vis corrigi, o quisquis hic es qui adhuc non vis corrigi; quasi unus sit: magis dicere debui, Quicumque hic estis. Tu tamen qui hic es, qui non statuisti corrigi: sic loquar quasi ad unum, Quisquis non vis corrigi, quid tibi promittis? Desperando peris, an sperando? Quisquis desperando peris, hoc dicis in animo tuo: Iniquitas mea super me est, in peccatis meis contabesco; quae mihi spes est vivendi? Audi prophetam dicentem, Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat 2Ezech. XXXIII, 11 . Qui sperando peris, hoc dicis in animo tuo: Bonus est Deus, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddit mala pro malis. Audi Apostolum dicentem, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit 3Rom. II, 4 ?

3

Plerique male sperando differunt. Quid ergo restat? Quia si obtinuimus apud te aliquid, si intravit in cor quod dixi; video quid mihi respondeas. Verum est, nec despero, ut desperando peream; nec spero male, ut sperando peream. Non mihi dico: Iniquitas mea super me est, jam nullam spem habeo. Nec mihi illud dico: Bonus est Deus, nemini reddit mala. Nec illud dico, nec illuc dico: premit me Propheta, premit me Apostolus.

4

Poenitentia in crastinum non differenda. Quare hoc dicis, frater? quare? Quia promisit Deus indulgentiam, si me mutavero. Video, scio, promisit Deus indulgentiam; per sanctum Prophetam hanc promittit, et per me minimum servum suum promittit, verum est quod promittit, hanc promisit per unicum Filium suum. Sed quid vis addere dies malos diebus malis? Sufficiat diei malitia sua 4Matth. VI, 34. Malus dies hesternus, malus et hodiernus, malus et crastinus. An putas esse bonos dies, quando facis satis voluptatibus tuis, quando in luxuriis enutris cor tuum, quando insidiaris alienae pudicitiae, quando fraude contristas proximum tuum, quando commendata negas, quando falsum pro nummo juras? Quando exhibes tibi bonum prandium, ideo putas quia bonum diem ducis? Unde fieri potest ut dies bonus sit, cum malus sit homo? Malos dies vis addere malis diebus?

5

Idem tractatur argumentum. Rogo, aliquantum, inquit, dimittatur mihi. Quare? Quia promisit mihi Deus indulgentiam.

6

Excitandus aegrotus etiam nolens. Nolo mihi dicas, Perire volo: quia ego nolo. Melius est ergo, Nolo meum, quam, Volo tuum. Si lethargicus pater tuus aegrotaret inter manus tuas, et tu adesses juvenis aegrotanti seni, et diceret medicus, Periclitatur pater tuus; somnus iste gravedo est quaedam lethalis; observa eum, noli eum permittere dormire; si videris eum dormire, excita eum; si parum est excitare, vellica; si et hoc parum, stimula eum, ne moriatur pater tuus: adesses juvenis seni onerosus. Ille in dulcem morbum resolutus iret, oculos gravedine illa premente clauderet, tu contra clamares patri: Noli dormire. At ille: Dimitte me, dormire volo. Et tu: Sed medicus dixit, Si voluerit dormire, non dormiat. At ille: Rogo, dimitte me, mori volo. Sed ego nolo, dicit filius patri. Cui? Utique optanti se mori. Et tamen vis differre mortem patris tui, et aliquanto diutius vivere cum morituro sene patre tuo. Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum dormias; evigila, ut mecum vivas, et patrem habeas quem non efferas. Audis, et surdus es.

7

Nulla est securitas, nisi a Deo. --Quid ego feci speculator? liber sum, non vos gravo. Scio dicturos quosdam: Quid nobis voluit dicere? Terruit, gravavit nos, reos nos fecit. Imo a reatu volui liberare. Foedum est, turpe est: nolo dicere malum, nolo dicere periculosum, nolo dicere exitiosum: turpe est ut vos fallam, si Deus me non fallit.

Notes

  1. 1. Psal. XXVI, 14
  2. 2. Ezech. XXXIII, 11
  3. 3. Rom. II, 4
  4. 4. Matth. VI, 34