TheoFonsAux sources de la foi

Sermons

SERM · Augustin · 410 · FR · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

2

Divites difficile salvantur. Pauperes quid cavere oportet. Discessit dives contristatus, et ait Dominus: Quam difficile est, ut qui divitias habet, intret in regnum coelorum! Et quam esset difficile, similitudine proposita, ostendit tam esse difficile, ut omnino sit impossibile. Omne enim impossibile difficile est: sed non omne difficile impossibile est. Quale difficile est, similitudinem attende: Amen dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Camelum intrare per foramen acus: si diceret pulicem, impossibile esset. Denique hoc audito, contristati sunt discipuli, et dixerunt: Si ita est, quisnam poterit salvus fieri? Quis divitum? Pauperes, audite Christum, populo Dei loquor. Plures estis pauperes, vel vos apprehendite; et tamen audite. Quicumque de paupertate gloriamini, cavete superbiam, ne vincant vos humiles divites: cavete impietatem, ne vincant vos pii divites: cavete ebrietatem, ne vincant vos sobrii divites. Nolite de paupertate gloriari, si non debent illi de divitiis gloriari.

3

Divitibus quid praecipi velit Apostolus. Vermis divitiarum, superbia. Audiant divites, si tamen sunt; audiant Apostolum: Praecipe divitibus hujus mundi: quia sunt divites alterius saeculi. Pauperes sunt divites alterius saeculi, Apostoli sunt divites alterius saeculi, qui dicebant, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes 1II Cor. VI, 10 . Ut sciatis de quibus loquatur divitibus, addidit, hujus mundi. Audiant ergo Apostolum divites hujus mundi: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Primus vermis divitiarum superbia. Mala tinea, totum rodit, et ad cinerem usque perducit. Praecipe ergo non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum: ne forte dives dormias, et pauper surgas. Neque sperare in incerto divitiarum (Apostoli verba sunt); sed in Deo, inquit, vivo. Fur tibi tollit aurum, quis tollit tibi Deum? Quid habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Non ergo sperare in divitiis, ait; sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fruendum; cum quibus omnibus et se ipsum.

4

De divitiis quid praestandum. Si ergo non debent de divitiis sperare, non in eis fidere, sed in Deo vivo; de divitiis quid facturi sunt? Audi quid: Divites sint in operibus bonis. Quid est hoc? Expone, Apostole. Multi enim quod nolunt facere, nolunt intelligere. Expone, Apostole: noli dare occasionem mali operis per obscuritatem sermonis. Dic quid dixeris, Divites sint in operibus bonis. Audiant, intelligant: non permittantur se excusare, sed se potius incipiant accusare, et dicere quod audivimus modo in Psalmo, Quoniam peccatum meum ego agnosco 2Psal. L, 5 . Dic tu quid est, Divites sint in operibus bonis.

5

Quantum in pauperes erogandum. Ergo perdituri sunt res suas? Communicent, dixit: non, Totum dent. Teneant sibi quantum sufficit, teneant plus quam sufficit. Demus inde quamdam partem. Quam partem? Decimam partem. Decimas dabant Scribae et Pharisaei 3Luc. XVIII, 12. Erubescamus, fratres; decimas dabant, pro quibus Christus nondum sanguinem fuderat. Decimas dabant Scribae et Pharisaei: ne forte aliquid magnum facere te putes, quia frangis panem pauperi; et vix est millesima ista facultatum tuarum. Et tamen non reprehendo: vel hoc fac. Sic sitio, sic esurio, ut et ad istas micas gaudeam. Sed tamen quid dixerit vivus, qui pro nobis mortuus est, non tacebo. Nisi abundaverit justitia vestra, inquit, super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 4Matth. V, 20 . Ille nos non palpat: medicus est, usque ad vivum pervenit. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Scribae et Pharisaei decimas dabant. Quid est? Interrogate vos ipsos. Videte quid faciatis, de quanto faciatis; quid detis, quid vobis relinquatis; quid misericordiae impendatis, quid luxuriae reservetis. Ergo, Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

6

Pauperes tenentur frenare cupiditates. Pietas. Admonui divites: audite, pauperes. Vos erogate: vos rapere nolite. Vos tribuite facultates: vos frenate cupiditates. Audite, pauperes, eumdem ipsum apostolum: Est autem quaestus magnus. Quaestus est acquisitio lucri. Est autem quaestus magnus, inquit, pietas cum sufficientia. Communem habetis cum divitibus mundum: non communem habetis cum divitibus domum; sed habetis commune coelum, communem lucem. Sufficientiam quaerite, quod sufficit quaerite, plus nolite. Caetera gravant, non sublevant; onerant, non honorant. Quaestus magnus, pietas cum sufficientia. In primis pietas. Pietas est Dei cultus. Pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum. An attulisti huc aliquid? Sed nec vos, divites, aliquid attulistis. Totum hic invenistis, cum pauperibus nudi nati estis. Communis est in utroque infirmitas corporis; communis vagitus, miseriarum testis. Nihil enim intulimus in hunc mundum (pauperibus loquitur); sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri. Qui volunt fieri; non, Qui sunt. Nam qui sunt, sint. Quod ad illos pertinet audierunt, ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent.

7

Conclusio. Audistis quid faciatis, audistis quid timeatis, audistis unde ematur regnum coelorum, audistis unde impediatur regnum coelorum. Omnes in verbo Dei concordate. Et divitem et pauperem Deus fecit. Scriptura loquitur: Dives et pauper occurrerunt sibi; fecit autem ambos Dominus 5Prov. XXII, 2 . Dives et pauper occurrerunt sibi. In qua via, nisi in ista vita? Natus est dives, natus est pauper. Occurristis vobis pariter ambulantes viam. Tu noli premere, tu noli fraudare. Iste eget, ille habet. Fecit autem ambos Dominus. Per eum qui habet, juvat egentem: per eum qui non habet, probat habentem. Audivimus, diximus: timeamus, caveamus, oremus, perveniamus.

Notes

  1. 1. II Cor. VI, 10
  2. 2. Psal. L, 5
  3. 3. Luc. XVIII, 12
  4. 4. Matth. V, 20
  5. 5. Prov. XXII, 2