Tria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima putaverunt, triplicem scilicet esse sapientiam, quod aut naturalis sit, aut moralis, aut rationabilis. Haec tria iam et in veteri Testamento potuimus advertere. Quid enim aliud significant tres illi putei, quorum unus est Visionis, alius Abundantiae, tertius Iuramenti: nisi triplicem istam in Patriarchis fuisse virtutem? Rationabilis puteus Visionis; eo quod ratio visum mentis acuat, et animi purget obtutum. Ethicus puteus Abundantiae; eo quod cedentibus allophylis, quorum specie vitia corporis figurantur, vivae Isaac liquorem mentis invenit. Purum enim profluunt boni mores, et bonitas ipsa popularis abundat aliis, sibi restrictior. Tertius puteus Iuramenti, hoc est, sapientiae naturalis, quae ea quae supra naturam, vel naturae sunt, comprehendat. Quod enim affirmatur, et quasi Deo teste iuratur, etiam divina complectitur, cum Dominus naturae, fidei testis adhibetur. Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis Canticorum; nisi trinae huius ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem? Qui de rationabilibus, et ethicis in Proverbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste; quia Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. I, 2), quae in hoc mundo sunt constituta, Vanitati enim creatura subiecta est (Rom. VIII, 20): de moralibus autem, et rationabilibus in Canticis Canticorum; eo quod cum animae nostrae amor Verbi coelestis infunditur, et rationabili mens sancta quadam societate connectitur; admiranda mysteria revelantur.