TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Latent quidem divina mysteria, nec facile iuxta Propheticum dictum quisquam hominum potest scire consilium Dei, sed tamen ex caeteris factis atque praeceptis domini Salutaris possumus intelligere et hoc perpensioris fuisse consilii, quod ea potissimum electa est ut Dominum pareret, quae erat desponsata viro. Cur autem non antequam desponsaretur, impleta est? Fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio. Et bene utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur: desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare; sciebat enim teneram esse virginis verecundiam, et lubricam famam pudoris: nec putavit ortus sui fidem matris iniuriis adstruendam. Servatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra, ita inviolabilis opinione virginitas; oportet enim sanctos et ab his testimonium habere qui foris sunt: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque Domini videretur.