TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Semper Dominus sicut ad praemia erigit futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre: negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque, quamvis excelsa virtus, futuris praesentia commutat. Difficile quippe videtur hominibus, ut spem periculis emant: damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. Ergo bonus et moralis magister ne quis desperatione frangatur aut taedio; quoniam vitae dulcis illecebra constantem quoque mulcet affectum, continuos vivendi successus fidelibus pollicetur: frigent enim solatia sub metu mortis, magnusque amor vitae aegre blanditias spei cum appetitae salutis terrore compensat. Non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et virtuti praemium, et infirmitati remedium; ut praesentibus sustineatur infirmitas, virtus futuris. Si fortis es, contemne mortem: si imbecillis es, fuge. Sed nemo potest fugere mortem, nisi vitam sequatur. Vita tua Christus est, ipsa est vita quae mori nescit.