TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Haec igitur cum legimus, diligenter consideremus, ut in ipsis locis nobis possint melius elucere. Qui enim quaerit, inveniet: et qui pulsai aperietur ei (Matth. VII, 8). Aperit sibi diligentia ianuam veritatis, et ideo praeceptis coelestibus pareamus. Neque enim otiose dictum est homini, quod nulli aliorum animantium: In sudore vultus tui manducabis panem tuum (Gen. III, 19). His enim animalibus quae natura irrationabilia sunt, iussu Dei terra pabulum ministrare praecepta est: soli autem homini, ut rationabile quod accepit, exerceat, vitae cursus in labore praescribitur. Qui enim non est contentus animalium pabulo caeterorum, cui non satis est lignum fructiferum in commune omnibus ad escam datum: sed delicias sibi variarum exquirit epularum, delicias sibi transmarinis arcessit e terris, delicias verrit e fluctibus, recusare non debet, qui labore victum requirit, brevem si laborem pro vita subeat aeterna. Itaque si quis in haec sacratarum disputationum certamina veniens, exuat se vitae huius exposita ad errorem sollicitudine, et nudus malitiae, athleta pietatis oleo spiritali velut quaedam animae membra perfusus, suscipiat certamina veritatis, haud dubie perpetua promerebitur sacratarum praemia coronarum. Bonorum enim laborum nobilis fructus est: et quanto plura certamina, tanto praecellentior corona virtutum.