TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Plena igitur laudatio est quae genus, mores, officium, factum, iudicium comprehendit. Genus in maioribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in iustificatione iudicium. (Vers. 8, 9, 10.) Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Dominum Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini: et omnis populus foris orabat hora incensi. .