TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Plena semper, et redundantia sunt divina beneficia: non exiguo constricta numero, sed uberi bonorum coacervata congestu; ut hic primo precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis. Altissimi quoque propheta promittitur: quin etiam, ne qua esset dubitatio, futuri quoque vocabulum designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentiae poena silentium est: quod in posterioribus explanabimus. Solemnis autem laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. Unde admonemur hoc loco sanctorum generatione laetari. .