Illa quae occultabat se, quia conceperat filium, iactare se coepit quia generabat prophetam. Et quae erubescebat ante, benedicit: et quae dubitabat ante, firmatur. Ecce enim, inquit, ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 44, infra). Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum; quia religiosum credidit partum. Nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non affectatae fidem generationis adscisceret.