TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Scribitur autem titulus, et super crucem ponitur, non infra crucem; quia principium super humeros eius. Principium autem quid est, nisi sempiterna virtus eius, atque divinitas? Unde et ipse interrogatus quis esset, respondit: Principium, qui et loquor vobis. Legamus hunc titulum: Iesus, inquit, Nazarenus rex Iudaeorum. .