TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 49.) Stabant autem et mulieres haec videntes: stabat et mater, cum studio pietatis sua pericula posthaberet. Sed et Dominus pendens in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem commendabat affectu. Quod non otiose Ioannes pluribus prosecutus est (Ioan. XIX, 25); alii enim mundum descripsere concussum, coelum tenebris obductum, refugisse solem. Addiderunt Matthaeus et Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: Deus, Deus meus, respice in me (Matth. XXVII, 46): quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? ut ad crucem Christi susceptionem pervenisse crederemus conditionis humanae. Lucas autem competere evidenter asseruit latroni veniam sacerdotali intercessione donatam, et Iudaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam (Luc. XXIII, 45).