TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Sed quia constantia ad praedicandum necessaria, inferior sexus ad exsequendum infirmior, viris evangelizandi mandatur officium. Nam sicut mulierum per Iesum non solum culpa solvitur, sed etiam multiplicatur gratia; ut pluribus suadeat, quae unum ante deceperat: ita et vir, qui temere ante crediderat, feneratum munus recuperare debuit; ut qui sibi ipse fuerat ad credendum lubricus, fieret aliis ad praedicandum idoneus.