TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Et quoniam sermo huc usque noster evasit, consideremus qua gratia secundum Ioannem crediderint apostoli, qui gavisi sunt (Ioan. XX, 20): secundum Lucam quasi increduli redarguantur (Vers. 25): ibi Spiritum sanctum acceperint, hic sedere in civitate iubeantur, quoadusque induantur virtute ex alto (Vers. 49). Et videtur mihi ille quasi apostolus maiora et altiora tetigisse, hic sequentia, et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille compendio, quia et de illo dubitari non potest, qui testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit (Ioan. XIX, 35), et verum est testimonium eius. Ab hoc quoque, qui evangelista esse meruit, vel negligentiae, vel mendacii suspicionem aequum est propulsari. Et ideo verum utrumque putamus, non sententiarum varietate, nec personarum diversitate distinctum. Nam etsi in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat: et si prima consideremus, contraria sunt: si sequentia, certum est convenire. Ipsa igitur Scripturae verba consideremus.