TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo quando in medio templi est diabolus, desolatio abominationis est, secundum Danielem prophetam (Dan. IX, 27): cum autem unicuique laboranti Christi praesentia spiritalis illuxerit, tollitur iniquus e medio, et incipit regnare iustitia quae omnem fidelium mentibus evacuat principatum.