TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sunt etiam virtutes coelorum quae enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1), quae pleniore Christi infusione meveantur, virtutes spiritales, quae vident Christum. Docuit nos David quemadmodum hae moveantur virtutes. dicens: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Docuit etiam Paulus (II Cor. III, 16) quemadmodum Christum videas; cum enim conversus fueris ad Dominum, aufertur velamen, et vides Christum.