TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 57.) Petrus ergo proditus negat; ponamus enim negasse Petrum, quia dixit Dominus: Ter me negabis (Matth. XXVI, 34)? Et malo negasse Petrum, quam Dominum fefellisse. Quid negavit? Quod promisit incaute. Devotionem consideravit, non respexit conditionem. Mulctatus, quia dixit se animam ponere (Ioan. XIII, 37): quod non humanae infirmitatis, sed divinae est potestatis. Cum tam gravem imprudentis sermonis mulctam luerit, quanta est poena perfidiae! .