TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Dicet aliquis: Tu Iudaeorum etiam elementa condemnas? Non condemno elementa, quia non sunt Iudaeorum, sed Christi: sed alia est quam condemno, flamma perfidiae. Hanc flammam condemno Iudaeorum, divina secutus oracula; dicit enim Dominus: Argentum vestrum reprobum est (Ierem. VI, 30). Si argentum Iudaeorum reprobum est, et focus reprobus Iudaeorum est. Denique foco et auro Iudaeorum caput vituli figuratum est (Exod. XXXII, 24), hoc est, sacrilegii principatus.