TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia plenior. Nec otiosum videtur quod et ante Ioannem Elizabeth prophetat, et Maria ante Domini generationem; serpunt enim iam tentamenta salutis humanae. Nam sicut peccatum a mulieribus coepit: ita etiam bona a mulieribus inchoantur; ut feminae quoque muliebria opera deponentes, infirmitati renuntient: et anima quae non habet sexum, ut Maria quae nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem. (Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam. .