TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vide quam bonus Deus, et facilis indulgere peccatis: non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia Dei maxima, quod eum qui negaverant, confitentur. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit Dominus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum (De poenit., dist. 1, cap. Novit Dominus). (Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis. .