TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec littera, nec historia docet ex hac vita Mariam corporalis necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio transverberatur. Et ideo prudentiam Mariae haud ignaram mysterii coelestis ostendit. Vivum enim verbum Dei, et validum et acutum omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, et spiritus, artuumque et medullarum, cogitationes cordis, et secreta scrutatur animorum (Heb. IV, 12); quia nuda mentium, et aperta sunt omnia Dei Filio, quem conscientiae secreta non fallunt.