O vere divinam in ipsa humilitate Domini prospicientiam! Quanto enim abiectior humilitas, tanto divinior providentia. Iniuriarum suarum acerbitate Deus proditur: et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, Deus probatur. Quid enim tam divinum ad populos provocandos, quam ut nemo refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit? Nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus venit ad remedium peccatorum. Si pro nobis Christus lavit, immo nos in corpore suo lavit, quanto magis nos nostra delicta lavare debemus? Quo igitur magis opere, quo magis mysterio Deus (quamquam Deus in omnibus) quam hoc probatur; quando per totum mundum, qua generis humani conditio diffunditur, per separatarum divortia tractusque regionum, uno momento in uno corpore Deus fraudem vetusti erroris abolevit, gratiam regni coelestis effudit? Unus enim mersit, sed elevavit omnes: unus descendit, ut ascenderemus omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo omnium peccata morerentur. Purificate igitur vos, ut apostolus dicit (Iacob. , IV, 8), quia purificavit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. Haec de nobis.