TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Venit ergo Spiritus sanctus, sed attende mysterium. Venit ad Christum. Omnia enim per ipsum . . . . . facta sunt . . . . . et in ipso constant (Colos. , I, 16 et 17). Sed vide benevolum Dominum, qui solus se iniuriis subdidit, solus gratiam non quaesivit. Et ubi aedificavit Ecclesiam? Rogabo, inquit, Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec agnoscit eum (Ioan. XIV, 16 et 17). Merito ergo se in corpore demonstravit; quoniam divinitatis substantia non videtur.