TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Hic quoque aliqui solent inserere quaestiones, quod Matthaeus ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumeraverit, Lucas vero quinquaginta; et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit: in quo iam potes illud probare quod diximus, quia cum alios Matthaeus maiores Dominici generis, alios vero Lucas in ordine generationis texuerit; ab Abraham tamen et David reliquos auctores generis uterque significavit.