TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut illis videtur, Matthaeus commemorationem in Dominica generatione contexendam putaverit. Cur etiam Ruth, cur eius quoque mulieris quae Uriae uxor fuit, et occiso marito, in David nuptias commigravit; cum praesertim Sarrae, et Rebeccae, et Rachel sanctarum feminarum nusquam fecerit mentionem. Sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit Iudam et fratres eius: Iudas autem genuit Phares et Zaram ex Thamar (Matth. I, 2 et 3). Non otiose itaque huius mulieris evangelista nomen inseruit, de qua divise interim tractandum videtur.