TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed etiam alibi diverso ordine generationem doceamus esse decursam; ne hic quoque Evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti. Sic enim habes: Fuit homo ex Arath, et nomen eius Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi de monte Ephraim (I Reg. I, 1). Vides et a patribus ad filios, et a filiis ad patres originis descriptionem veteri more contextam. Vides ubique familiam per virorum generationes esse decursam. Noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph usque ad Adam, et ad Deum generationum ordinem percurrit. Noli mirari quod Ioseph origo descripta est. Etenim secundum carnem natus, usum debuit sequi carnis, et qui in saeculum venit, saeculi debuit more describi; maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. Nam cum vir iustus fuerit Ioseph, utique ex tribu sua, et ex patria sua accepit uxorem: nec potuit iustus facere contra id quod Lege praescriptum est. Sic enim habes, quia unusquisque in haereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israel, nec de tribu ad tribum transibunt: et omnis filia quae habet haereditatem tribuum filiorum Israel, uni ex populo, et ex tribu patris sui erit uxor (Num. XXXVI, 6-8). Itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria David (Luc II, 4 et 5), ut profiteretur cum Maria uxore sua. Quae ex eadem domo, et ex eadem patria professionem defert, utique eiusdem tribus, et eiusdem patriae se esse designat.